1 Anno autem trigesimo sexto regni ejus, ascendit Baasa rex Israël in Judam, et muro circumdabat Rama, ut nullus tute posset egredi et ingredi de regno Asa. 2 Protulit ergo Asa argentum et aurum de thesauris domus Domini, et de thesauris regis, misitque ad Benadad regem Syriæ, qui habitabat in Damasco, dicens: 3 Fœdus inter me et te est; pater quoque meus et pater tuus habuere concordiam: quam ob rem misi tibi argentum et aurum, ut rupto fœdere quod habes cum Baasa rege Israël, facias eum a me recedere. 4 Quo comperto, Benadad misit principes exercituum suorum ad urbes Israël: qui percusserunt Ahion, et Dan, et Abelmaim, et universas urbes Nephthali muratas. 5 Quod cum audisset Baasa, desiit ædificare Rama, et intermisit opus suum. 6 Porro Asa rex assumpsit universum Judam, et tulerunt lapides de Rama, et ligna quæ ædificationi præparaverat Baasa, ædificavitque ex eis Gabaa et Maspha. 7 In tempore illo venit Hanani propheta ad Asa regem Juda, et dixit ei: Quia habuisti fiduciam in rege Syriæ, et non in Domino Deo tuo, idcirco evasit Syriæ regis exercitus de manu tua. 8 Nonne Æthiopes et Libyes multo plures erant quadrigis, et equitibus, et multitudine nimia, quos cum Domino credidisses, tradidit in manu tua? 9 Oculi enim Domini contemplantur universam terram, et præbent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum. Stulte igitur egisti, et propter hoc ex præsenti tempore adversum te bella consurgent. 10 Iratusque Asa adversus videntem, jussit eum mitti in nervum: valde quippe super hoc fuerat indignatus: et interfecit de populo in tempore illo plurimos. 11 Opera autem Asa prima et novissima scripta sunt in libro regum Juda et Israël. 12 Ægrotavit etiam Asa anno trigesimo nono regni sui, dolore pedum vehementissimo, et nec in infirmitate sua quæsivit Dominum, sed magis in medicorum arte confisus est. 13 Dormivitque cum patribus suis, et mortuus est anno quadragesimo primo regni sui. 14 Et sepelierunt eum in sepulchro suo quod foderat sibi in civitate David: posueruntque eum super lectum suum plenum aromatibus et unguentibus meretriciis, quæ erant pigmentariorum arte confecta, et combusserunt super eum ambitione nimia.
2 Chronicles · Clementine Vulgate
2 Chronicles 16 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Asa
A reforming king who tore down idols and trusted the LORD against vast armies.
Cited in the guide: 1 Kings 15:9-24; 2 Chron. 14-16; Matt. 1:7-8
Ben-hadad
Son of Tabrimmon, the son of Hezion, ruling in Damascus, whom Asa paid to break his treaty with Baasha; he then attacked Ijon, Dan, Abel-beth-maacah and Naphtali.
Cited in the guide: 1 Kings 15:18; 1 Kings 15:20; 2 Chronicles 16:2
Hanani
Seer who told Asa he had acted foolishly in relying on the king of Aram; Asa put him in prison.
Cited in the guide: 1 Kings 16:1; 1 Kings 16:7; 2 Chronicles 16:7
Cross references (13)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 2 Chronicles 15:9; 1 Kings 12:27; 2 Chronicles 11:13–17; 1 Kings 15:16–22; 2 Chronicles 15:5
- 2 2 Chronicles 28:21; 2 Kings 18:15; 2 Kings 12:18; 2 Kings 16:8
- 3 Psalm 15:4; 2 Timothy 3:3; Judges 2:2; Ezekiel 17:18–19; Romans 1:31–32
- 4 Judges 18:28–29; 2 Chronicles 17:12; Exodus 1:11; 2 Chronicles 8:6; 1 Kings 15:20
- 6 1 Kings 15:22; Zechariah 14:10; 1 Chronicles 6:60; Isaiah 10:29; 1 Samuel 7:6
- 7 1 Kings 16:1; 2 Chronicles 19:2; Isaiah 31:1; Psalm 146:3–6; 2 Chronicles 32:7–8
- 8 2 Chronicles 12:3; 2 Chronicles 13:16; 2 Chronicles 14:9–12; 2 Chronicles 16:7; 2 Chronicles 13:18
- 9 1 Peter 3:12; Proverbs 15:3; Jeremiah 16:17; Proverbs 5:21; Psalm 34:15
- 10 2 Chronicles 18:26; 2 Samuel 24:10–14; Jeremiah 29:26; 2 Samuel 11:4; 2 Chronicles 26:19
- 11 1 Kings 15:23–24; 2 Chronicles 25:26; 2 Chronicles 27:7; 2 Chronicles 26:22; 2 Chronicles 35:27
- 12 Jeremiah 17:5; Mark 5:26; 2 Chronicles 28:22; 2 Chronicles 16:9; 1 Chronicles 10:14
- 13 1 Kings 15:24
- 14 Jeremiah 34:5; Genesis 50:2; 2 Chronicles 21:19; Mark 16:1; Ecclesiastes 10:1
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences