Hosea 9 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
Hosea is not in PT1904.
1 [Noli lætari, Israël; noli exsultare sicut populi: quia fornicatus es a Deo tuo; dilexisti mercedem super omnes areas tritici.
·
2 Area et torcular non pascet eos, et vinum mentietur eis:
·
3 non habitabunt in terra Domini. Reversus est Ephraim in Ægyptum, et in Assyriis pollutum comedit.
·
4 Non libabunt Domino vinum, et non placebunt ei. Sacrificia eorum quasi panis lugentium; omnes qui comedent eum, contaminabuntur: quia panis eorum animæ ipsorum: non intrabit in domum Domini.
·
5 Quid facietis in die solemni, in die festivitatis Domini?
·
6 Ecce enim profecti sunt a vastitate: Ægyptus congregabit eos; Memphis sepeliet eos: desiderabile argentum eorum urtica hæreditabit, lappa in tabernaculis eorum.
·
7 Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis. Scitote, Israël, stultum prophetam, insanum virum spiritualem, propter multitudinem iniquitatis tuæ, et multitudinem amentiæ.
·
8 Speculator Ephraim cum Deo meo, propheta laqueus ruinæ factus est super omnes vias ejus; insania in domo Dei ejus.
·
9 Profunde peccaverunt, sicut in diebus Gabaa. Recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum.
·
10 Quasi uvas in deserto inveni Israël, quasi prima poma ficulneæ in cacumine ejus vidi patres eorum: ipsi autem intraverunt ad Beelphegor, et abalienati sunt in confusionem, et facti sunt abominabiles sicut ea quæ dilexerunt.
·
11 Ephraim quasi avis avolavit; gloria eorum a partu, et ab utero, et a conceptu.
·
12 Quod etsi enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam in hominibus; sed et væ eis cum recessero ab eis !
·
13 Ephraim, ut vidi, Tyrus erat fundata in pulchritudine; et Ephraim educet ad interfectorem filios suos.
·
14 Da eis, Domine. Quid dabis eis? da eis vulvam sine liberis, et ubera arentia.
·
15 Omnes nequitiæ eorum in Galgal, quia ibi exosos habui eos. Propter malitiam adinventionum eorum, de domo mea ejiciam eos; non addam ut diligam eos: omnes principes eorum recedentes.
·
16 Percussus est Ephraim; radix eorum exsiccata est: fructum nequaquam facient, quod etsi genuerint, interficiam amantissima uteri eorum.
·
17 Abjiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum, et erunt vagi in nationibus.]
·
Cross references (17)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Hosea 10:5; Jeremiah 44:17; James 4:16; Hosea 4:12; Isaiah 17:11
- 2 Hosea 2:9; Micah 6:13–16; Hosea 2:12; Haggai 2:16; Isaiah 24:7–12
- 3 Ezekiel 4:13; Hosea 8:13; Leviticus 25:23; Jeremiah 2:7; Hosea 7:11
- 4 Jeremiah 6:20; Hosea 8:13; Deuteronomy 26:14; Haggai 2:13–14; Hosea 3:4
- 5 Isaiah 10:3; Jeremiah 5:31; Hosea 2:11; Joel 1:13
- 6 Hosea 10:8; Isaiah 5:6; Isaiah 7:23; Hosea 8:13; Hosea 7:16
- 7 Acts 26:24–25; Micah 7:4; Mark 3:21; 2 Kings 9:11; Ezekiel 13:3
- 8 Hosea 5:1; John 15:24; Ezekiel 3:17; Ezekiel 33:7; Lamentations 4:13
- 9 Hosea 10:9; Judges 19:16–20:21; Isaiah 31:6; Hosea 8:13
- 10 Jeremiah 11:13; Hosea 4:14; Numbers 25:1–18; Ezekiel 20:8; Hosea 2:15
- 11 Hosea 9:14; Genesis 41:52; Hosea 4:7; Deuteronomy 28:18; Hosea 10:5
- 12 Hosea 7:13; Hosea 9:16; Deuteronomy 31:17; Deuteronomy 32:25; Jeremiah 15:7
- 13 Ezekiel 27:3; Ezekiel 26:1–21; Amos 7:17; Hosea 9:16; Hosea 10:14
- 14 Luke 23:29; Luke 21:23; 1 Corinthians 7:26; Mark 13:17; Job 21:10
- 15 Isaiah 1:23; Hosea 4:15; Hosea 12:11; Amos 5:5; 1 Samuel 7:16
- 16 Hosea 9:11–13; Ezekiel 24:21; Isaiah 5:24; Job 18:16; Hosea 8:7
- 17 Deuteronomy 28:64–65; Hosea 7:13; Zechariah 7:11–14; Isaiah 48:18; Micah 7:7
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences