1 [Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora: qui autem noverunt eum, ignorant dies illius. 2 Alii terminos transtulerunt; diripuerunt greges, et paverunt eos. 3 Asinum pupillorum abegerunt, et abstulerunt pro pignore bovem viduæ. 4 Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terræ. 5 Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum: vigilantes ad prædam, præparant panem liberis. 6 Agrum non suum demetunt, et vineam ejus, quem vi oppresserint, vindemiant. 7 Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore: 8 quos imbres montium rigant, et non habentes velamen, amplexantur lapides. 9 Vim fecerunt deprædantes pupillos, et vulgum pauperem spoliaverunt. 10 Nudis et incedentibus absque vestitu, et esurientibus tulerunt spicas. 11 Inter acervos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt. 12 De civitatibus fecerunt viros gemere, et anima vulneratorum clamavit: et Deus inultum abire non patitur. 13 Ipsi fuerunt rebelles lumini: nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus. 14 Mane primo consurgit homicida; interficit egenum et pauperem: per noctem vero erit quasi fur. 15 Oculus adulteri observat caliginem, dicens: Non me videbit oculus: et operiet vultum suum. 16 Perfodit in tenebris domos, sicut in die condixerant sibi, et ignoraverunt lucem. 17 Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis: et sic in tenebris quasi in luce ambulant. 18 Levis est super faciem aquæ: maledicta sit pars ejus in terra, nec ambulet per viam vinearum. 19 Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium, et usque ad inferos peccatum illius. 20 Obliviscatur ejus misericordia; dulcedo illius vermes: non sit in recordatione, sed conteratur quasi lignum infructuosum. 21 Pavit enim sterilem quæ non parit, et viduæ bene non fecit. 22 Detraxit fortes in fortitudine sua, et cum steterit, non credet vitæ suæ. 23 Dedit ei Deus locum pœnitentiæ, et ille abutitur eo in superbiam: oculi autem ejus sunt in viis illius. 24 Elevati sunt ad modicum, et non subsistent: et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur, et sicut summitates spicarum conterentur. 25 Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum, et ponere ante Deum verba mea?]
Job 24 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
Cross references (25)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Acts 1:7; Ecclesiastes 3:17; 2 Peter 3:7–8; Ecclesiastes 8:6–7; Psalm 36:10
- 2 Deuteronomy 19:14; Deuteronomy 27:17; Proverbs 23:10; Proverbs 22:28; Hosea 5:10
- 3 Deuteronomy 24:6; Job 22:6–9; Job 31:16–17; Deuteronomy 24:17–21; Deuteronomy 24:10–13
- 4 Proverbs 28:28; Job 24:14; Ezekiel 22:29; Amos 2:7; James 5:4–6
- 5 Micah 2:1; Psalm 104:23; Job 5:5; Job 39:5–7; Acts 23:12
- 6 Micah 6:15; Judges 6:3–6; Deuteronomy 28:33; Deuteronomy 28:51
- 7 Exodus 22:26–27; Job 22:6; Deuteronomy 24:11–13; Job 24:10; Proverbs 31:21
- 8 Lamentations 4:5; Hebrews 11:38; Song of Songs 5:2
- 9 Nehemiah 5:5; 2 Kings 4:1
- 10 Amos 2:7–8; Deuteronomy 24:19; Amos 5:11–12
- 11 Jeremiah 22:13; James 5:4; Deuteronomy 25:4
- 12 Ecclesiastes 4:1; Psalm 50:21; Romans 2:4–5; Ecclesiastes 8:11–12; Malachi 2:17
- 13 John 3:19–20; Proverbs 4:19; Jude 6; 2 Thessalonians 2:10–12; 1 John 2:19
- 14 1 Thessalonians 5:2; Micah 2:1–2; Revelation 3:3; Psalm 10:8–10; Ephesians 5:7–11
- 15 Psalm 10:11; Proverbs 7:9–10; Ezekiel 8:12; Ezekiel 9:9; Proverbs 6:32–35
- 16 John 3:20; Ephesians 5:11–13; Ezekiel 12:12; Matthew 6:19; Ezekiel 12:5–7
- 17 Job 3:5; Jeremiah 2:26; 2 Corinthians 5:10–11; Revelation 6:16–17; Psalm 73:18–19
- 18 Deuteronomy 28:16–20; Malachi 2:2; Isaiah 23:10; Psalm 73:18–20; Psalm 69:22
- 19 Psalm 49:14; Proverbs 14:32; Luke 16:22; Job 21:13; Psalm 68:2
- 20 Proverbs 10:7; Daniel 4:14; Job 18:16–17; Ecclesiastes 8:10; Matthew 3:10
- 21 Job 29:13; 1 Samuel 1:6–7; Job 22:9; Job 31:16–18; Job 24:3
- 22 Daniel 6:4–9; John 19:12–16; Revelation 16:13–14; Esther 3:8–10; Revelation 17:2
- 23 Proverbs 15:3; Revelation 2:23; 1 Thessalonians 5:3; Psalm 73:3–12; Amos 8:7
- 24 Psalm 37:10; James 1:11; Psalm 92:7; James 5:1–3; Psalm 37:35–36
- 25 Job 9:24; Job 11:2–3; Job 6:28; Job 27:4; Job 15:2
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences