1 [Non quasi crudelis suscitabo eum: quis enim resistere potest vultui meo? 2 Quis ante dedit mihi, ut reddam ei? omnia quæ sub cælo sunt, mea sunt. 3 Non parcam ei, et verbis potentibus, et ad deprecandum compositis. 4 Quis revelabit faciem indumenti ejus? et in medium oris ejus quis intrabit? 5 Portas vultus ejus quis aperiet? per gyrum dentium ejus formido. 6 Corpus illius quasi scuta fusilia, compactum squamis se prementibus. 7 Una uni conjungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas. 8 Una alteri adhærebit, et tenentes se nequaquam separabuntur. 9 Sternutatio ejus splendor ignis, et oculi ejus ut palpebræ diluculi. 10 De ore ejus lampades procedunt, sicut tædæ ignis accensæ. 11 De naribus ejus procedit fumus, sicut ollæ succensæ atque ferventis. 12 Halitus ejus prunas ardere facit, et flamma de ore ejus egreditur. 13 In collo ejus morabitur fortitudo, et faciem ejus præcedit egestas. 14 Membra carnium ejus cohærentia sibi: mittet contra eum fulmina, et ad locum alium non ferentur. 15 Cor ejus indurabitur tamquam lapis, et stringetur quasi malleatoris incus. 16 Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur. 17 Cum apprehenderit eum gladius, subsistere non poterit, neque hasta, neque thorax: 18 reputabit enim quasi paleas ferrum, et quasi lignum putridum æs. 19 Non fugabit eum vir sagittarius: in stipulam versi sunt ei lapides fundæ. 20 Quasi stipulam æstimabit malleum, et deridebit vibrantem hastam. 21 Sub ipso erunt radii solis, et sternet sibi aurum quasi lutum. 22 Fervescere faciet quasi ollam profundum mare, et ponet quasi cum unguenta bulliunt. 23 Post eum lucebit semita: æstimabit abyssum quasi senescentem. 24 Non est super terram potestas quæ comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret. 25 Omne sublime videt: ipse est rex super universos filios superbiæ.]
Job 41 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
Cross references (21)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Isaiah 27:1; Job 3:8; Psalm 74:14; Psalm 104:26
- 2 Isaiah 37:29; Ezekiel 29:4–5; 2 Kings 19:28; Isaiah 27:1
- 3 Proverbs 18:23; Isaiah 30:10; Proverbs 25:15; Proverbs 15:1; Psalm 55:21
- 4 Exodus 21:6; Deuteronomy 15:17; 1 Kings 20:31–34; Genesis 1:28; Psalm 8:5–6
- 5 Judges 16:25–30; Job 28:11
- 6 Judges 14:11
- 8 1 Kings 20:11; Luke 14:31–32; 2 Kings 10:4
- 9 Luke 21:11; 1 Samuel 3:11; Isaiah 28:19; Deuteronomy 28:34
- 10 Job 9:4; Jeremiah 12:5; Numbers 24:9; Job 3:8; 1 Corinthians 10:22
- 11 Romans 11:35; Psalm 24:1; 1 Chronicles 29:11–14; Job 35:7; Deuteronomy 10:14
- 12 Genesis 1:25
- 13 James 3:3; 2 Kings 19:28; Psalm 32:9
- 14 Ecclesiastes 12:4; Psalm 58:6; Daniel 7:7; Psalm 57:4; Job 38:10
- 15 Jeremiah 9:23; Revelation 5:2–3; Revelation 5:5
- 18 Job 3:9; Revelation 1:14
- 19 Psalm 18:8
- 20 Jeremiah 1:13–14
- 21 Psalm 18:8; Isaiah 30:33; Habakkuk 3:5; Psalm 18:12
- 22 Hosea 13:14; Job 40:16; 1 Corinthians 15:55–57; Job 39:19
- 24 Isaiah 48:4; Jeremiah 5:3; Zechariah 7:12
- 25 Jonah 1:4–6; Psalm 107:28
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences