1 Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit: 2 [Vivit Deus, qui abstulit judicium meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam. 3 Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis, 4 non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium. 5 Absit a me ut justos vos esse judicem: donec deficiam, non recedam ab innocentia mea. 6 Justificationem meam, quam cœpi tenere, non deseram: neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea. 7 Sit ut impius, inimicus meus, et adversarius meus quasi iniquus. 8 Quæ est enim spes hypocritæ, si avare rapiat, et non liberet Deus animam ejus? 9 Numquid Deus audiet clamorem ejus, cum venerit super eum angustia? 10 aut poterit in Omnipotente delectari, et invocare Deum omni tempore? 11 Docebo vos per manum Dei quæ Omnipotens habeat, nec abscondam. 12 Ecce vos omnes nostis: et quid sine causa vana loquimini? 13 Hæc est pars hominis impii apud Deum, et hæreditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient. 14 Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt, et nepotes ejus non saturabuntur pane: 15 qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu, et viduæ illius non plorabunt. 16 Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lutum præparaverit vestimenta: 17 præparabit quidem, sed justus vestietur illis, et argentum innocens dividet. 18 Ædificavit sicut tinea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum. 19 Dives, cum dormierit, nihil secum auferet: aperiet oculos suos, et nihil inveniet. 20 Apprehendet eum quasi aqua inopia: nocte opprimet eum tempestas. 21 Tollet eum ventus urens, et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo. 22 Et mittet super eum, et non parcet: de manu ejus fugiens fugiet. 23 Stringet super eum manus suas, et sibilabit super illum, intuens locum ejus.]
Job 27 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
Cross references (23)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Numbers 24:15; Numbers 23:7; Job 29:1; Proverbs 26:7; Numbers 24:3
- 2 Job 34:5; 2 Kings 4:27; Numbers 14:21; 1 Kings 18:15; Isaiah 40:27
- 3 Genesis 2:7; Job 33:4; Isaiah 2:22; Job 32:8; Acts 17:25
- 4 Job 13:7; Job 6:28; John 8:55; 2 Corinthians 11:10; Job 34:6
- 5 Job 2:9; Job 13:15; Job 42:7; Proverbs 17:15; Job 29:14
- 6 Job 2:3; Acts 24:16; 1 John 3:20–21; Proverbs 4:13; 2 Corinthians 12:11
- 7 Daniel 4:19; 2 Samuel 18:32; 1 Samuel 25:26
- 8 Matthew 16:26; Job 8:13; Luke 12:20–21; Job 11:20; James 5:1–3
- 9 Jeremiah 14:12; Proverbs 1:28; Isaiah 1:15; Job 35:12–13; Psalm 18:41
- 10 Job 22:26–27; Psalm 37:4; Habakkuk 3:18; Psalm 43:4; Psalm 78:34–36
- 11 Psalm 71:17; Job 4:3–4; Isaiah 8:11; Deuteronomy 4:5; Job 6:10
- 12 Job 16:3; Job 21:3; Job 19:2–3; Job 6:25–29; Job 13:4–9
- 13 Job 20:19–29; 2 Peter 2:9; Job 15:20–35; Isaiah 3:11; Psalm 11:6
- 14 Deuteronomy 28:41; Luke 23:29; Job 20:10; Esther 5:11; Psalm 109:13
- 15 Psalm 78:64; 1 Kings 16:3–4; Jeremiah 22:18; 1 Kings 21:21–24; 1 Kings 14:10–11
- 16 Zechariah 9:3; Matthew 6:19; Job 22:24; James 5:2; Habakkuk 2:6
- 17 Proverbs 13:22; Proverbs 28:8; Ecclesiastes 2:26
- 18 Job 8:14–15; Isaiah 1:8; Isaiah 51:8; Isaiah 38:12; Lamentations 2:6
- 19 Job 24:24; Psalm 58:9; Psalm 73:19–20; Jeremiah 8:2; Matthew 23:37
- 20 Job 15:21; Job 18:11; 2 Kings 19:35; Exodus 12:29; Job 21:18
- 21 Psalm 11:6; Psalm 83:15; Job 7:10; Job 21:18; Psalm 58:9
- 22 2 Peter 2:4–5; Ezekiel 24:14; Job 11:20; Ezekiel 5:11; Job 20:24
- 23 Lamentations 2:15; 1 Kings 9:8; Proverbs 11:10; Jeremiah 19:8; Zephaniah 2:15
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences