1 Respondens autem Job, dixit: 2 [Audivi frequenter talia: consolatores onerosi omnes vos estis. 3 Numquid habebunt finem verba ventosa? aut aliquid tibi molestum est, si loquaris? 4 Poteram et ego similia vestri loqui, atque utinam esset anima vestra pro anima mea: 5 consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super vos; 6 roborarem vos ore meo, et moverem labia mea, quasi parcens vobis. 7 Sed quid agam? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus, et si tacuero, non recedet a me. 8 Nunc autem oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei. 9 Rugæ meæ testimonium dicunt contra me, et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi. 10 Collegit furorem suum in me, et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis: hostis meus terribilibus oculis me intuitus est. 11 Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam: satiati sunt pœnis meis. 12 Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit. 13 Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum: tenuit cervicem meam, confregit me, et posuit me sibi quasi in signum. 14 Circumdedit me lanceis suis; convulneravit lumbos meos: non pepercit, et effudit in terra viscera mea. 15 Concidit me vulnere super vulnus: irruit in me quasi gigas. 16 Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam. 17 Facies mea intumuit a fletu, et palpebræ meæ caligaverunt. 18 Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ, cum haberem mundas ad Deum preces. 19 Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus: 20 ecce enim in cælo testis meus, et conscius meus in excelsis. 21 Verbosi amici mei: ad Deum stillat oculus meus: 22 atque utinam sic judicaretur vir cum Deo, quomodo judicatur filius hominis cum collega suo. 23 Ecce enim breves anni transeunt, et semitam per quam non revertar ambulo.]
Job 16 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
Cross references (21)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 2 Job 13:4–5; James 1:19; Psalm 69:26; Philippians 1:16; Job 6:6
- 3 Job 6:26; Job 15:2; Job 32:3–6; Titus 2:8; Titus 1:11
- 4 Psalm 109:25; Psalm 22:7; Lamentations 2:15; 2 Kings 19:21; Jeremiah 18:16
- 5 Proverbs 27:9; Isaiah 35:3–4; Galatians 6:1; Proverbs 27:17; Job 6:14
- 6 Job 10:1; Psalm 88:15–18; Psalm 77:1–9
- 7 Job 7:3; Job 1:15–19; Proverbs 3:11–12; Micah 6:13; Job 3:17
- 8 Job 10:17; Job 19:20; Ruth 1:21; Psalm 109:24; Psalm 106:15
- 9 Psalm 35:16; Job 13:24; Lamentations 2:16; Hosea 6:1; Job 19:11
- 10 Psalm 35:15; Psalm 22:13; Isaiah 50:6; Lamentations 3:30; Micah 5:1
- 11 Psalm 27:12; Psalm 7:14; Psalm 31:8; Job 2:7; Job 1:13–19
- 12 Job 7:20; Lamentations 3:11–12; Lamentations 3:4; Job 9:17; Psalm 44:19
- 13 Job 20:25; Job 6:4; Lamentations 2:11; Romans 8:32; Genesis 49:23
- 14 Job 9:17; Joel 2:7; Judges 15:8; Lamentations 3:3–5; Psalm 42:7
- 15 Genesis 37:34; Psalm 7:5; 1 Kings 21:27; Isaiah 22:12; Psalm 75:5
- 16 Lamentations 1:16; Mark 14:34; Psalm 102:3–5; Job 17:7; Psalm 32:3
- 17 Proverbs 15:8; Psalm 66:18–19; Job 27:6–7; Job 8:5–6; Psalm 7:3–5
- 18 Isaiah 26:21; Ezekiel 24:7; Psalm 66:18–19; Genesis 4:11; Nehemiah 4:5
- 19 Romans 1:9; Genesis 31:50; 1 Thessalonians 2:5; 1 Thessalonians 2:10; Romans 9:1
- 20 Hebrews 5:7; Psalm 142:2; Job 17:2; Job 12:4–5; Psalm 109:4
- 21 Ecclesiastes 6:10; Isaiah 45:9; Romans 9:20; Job 40:1–5; Job 31:35
- 22 Job 14:10; Job 14:14; Job 7:9–10; Job 14:5; Ecclesiastes 12:5
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences