1 Et nunc ad vos mandatum hoc, o sacerdotes. 2 Si nolueritis audire, et si nolueritis ponere super cor, ut detis gloriam nomini meo, ait Dominus exercituum, mittam in vos egestatem, et maledicam benedictionibus vestris, et maledicam illis, quoniam non posuistis super cor. 3 Ecce ego projiciam vobis brachium, et dispergam super vultum vestrum stercus solemnitatum vestrarum, et assumet vos secum. 4 Et scietis quia misi ad vos mandatum istud, ut esset pactum meum cum Levi, dicit Dominus exercituum. 5 Pactum meum fuit cum eo vitæ et pacis: et dedi ei timorem, et timuit me, et a facie nominis mei pavebat. 6 Lex veritatis fuit in ore ejus, et iniquitas non est inventa in labiis ejus: in pace et in æquitate ambulavit mecum, et multos avertit ab iniquitate. 7 Labia enim sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est. 8 Vos autem recessistis de via, et scandalizastis plurimos in lege: irritum fecistis pactum Levi, dicit Dominus exercituum. 9 Propter quod et ego dedi vos contemptibiles, et humiles omnibus populis, sicut non servastis vias meas, et accepistis faciem in lege. 10 Numquid non pater unus omnium nostrum? numquid non Deus unus creavit nos? quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum, violans pactum patrum nostrorum? 11 Transgressus est Juda, et abominatio facta est in Israël et in Jerusalem, quia contaminavit Juda sanctificationem Domini, quam dilexit, et habuit filiam dei alieni. 12 Disperdet Dominus virum qui fecerit hoc, magistrum et discipulum, de tabernaculis Jacob, et offerentem munus Domino exercituum. 13 Et hoc rursum fecistis: operiebatis lacrimis altare Domini, fletu et mugitu, ita ut non respiciam ultra ad sacrificium, nec accipiam placabile quid de manu vestra. 14 Et dixistis: Quam ob causam? Quia Dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuæ, quam tu despexisti: et hæc particeps tua, et uxor fœderis tui. 15 Nonne unus fecit, et residuum spiritus ejus est? et quid unus quærit, nisi semen Dei? custodite ergo spiritum vestrum, et uxorem adolescentiæ tuæ noli despicere. 16 Cum odio habueris, dimitte, dicit Dominus Deus Israël: operiet autem iniquitas vestimentum ejus, dicit Dominus exercituum. Custodite spiritum vestrum, et nolite despicere. 17 Laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris, et dixistis: In quo eum fecimus laborare? In eo quod dicitis: Omnis qui facit malum bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent: aut certe ubi est Deus judicii?
Malachi 2 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
Cross references (17)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Hosea 5:1; Jeremiah 13:13; Malachi 1:6; Lamentations 4:13
- 2 Luke 17:18; Revelation 14:7; Psalm 81:11–12; Psalm 69:22; 1 Peter 4:11
- 3 Nahum 3:6; Malachi 2:9; Joel 1:17; 1 Kings 14:10; Exodus 29:14
- 4 Numbers 3:12; Ezekiel 38:23; Ezekiel 44:9–16; Luke 10:11; Matthew 3:12
- 5 Numbers 25:12–13; Ezekiel 37:26; Ezekiel 34:25; Numbers 16:9–10; Exodus 32:26–29
- 6 Daniel 12:3; 2 Timothy 2:15–16; Revelation 14:5; Jeremiah 23:22; James 5:19–20
- 7 2 Timothy 2:24–25; Leviticus 10:11; Deuteronomy 21:5; 2 Corinthians 5:20; 1 Thessalonians 4:8
- 8 Nehemiah 13:29; Jeremiah 18:15; Jeremiah 17:5; Ezekiel 44:10; Isaiah 30:11
- 9 Deuteronomy 1:17; 1 Samuel 2:30; Luke 11:42; Galatians 2:6; Matthew 19:17–18
- 10 Psalm 100:3; Malachi 2:11; 1 Corinthians 8:6; Ephesians 4:6; Isaiah 63:16
- 11 2 Corinthians 6:14–18; Ezra 9:1–2; 1 Kings 11:1–8; Deuteronomy 7:3–6; Nehemiah 13:23–29
- 12 Malachi 2:10; Ezra 10:18–19; 1 Samuel 15:22–23; Leviticus 20:3; Numbers 15:30–31
- 13 Isaiah 1:11–15; Jeremiah 14:12; Psalm 78:34–37; 2 Samuel 13:19–20; Deuteronomy 15:9
- 14 Malachi 2:15; Ecclesiastes 9:9; Isaiah 54:6; Genesis 31:50; Malachi 3:5
- 15 Matthew 19:4–6; Mark 10:6–8; Malachi 2:14; Genesis 2:20–24; Genesis 1:27
- 16 Matthew 19:3–9; Matthew 5:31–32; Mark 10:2–12; Luke 16:18; Proverbs 28:13
- 17 Isaiah 43:24; 2 Peter 3:3–4; Zephaniah 1:12; Isaiah 30:18; Ecclesiastes 8:11
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences
What the Fathers said
Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).
How these were chosen
“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).
For the Priest's lips shall keep knowledge, and they shall seek the law at His mouth: for He is the Angel of the Lord Almighty." Nor is it to be wondered at that Christ Jesus is called the Angel of the Almighty God.
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)
Touching whom also the prophet saith, "Ye covered my altar with tears." Christ is not willing to be fed by covetousness, He accepts not this food.
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)
For he had previously cited some similar expressions of those who said, "Every one that doeth evil is good in the sight of the Lord, and such are pleasing to Him." It was, I say, by understanding the law of Moses carnally that they had come to murmur thus against God.
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)