1 Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur. 2 Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram: iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo. 3 Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job. 4 Igitur Eliu expectavit Job loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur. 5 Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer. 6 Respondensque Eliu filius Barachel Buzites, dixit: [Junior sum tempore, vos autem antiquiores: idcirco, demisso capite, veritus sum vobis indicare meam sententiam. 7 Sperabam enim quod ætas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam. 8 Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam. 9 Non sunt longævi sapientes, nec senes intelligunt judicium. 10 Ideo dicam: Audite me: ostendam vobis etiam ego meam sapientiam. 11 Expectavi enim sermones vestros; audivi prudentiam vestram, donec disceptaremini sermonibus; 12 et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam: sed, ut video, non est qui possit arguere Job, et respondere ex vobis sermonibus ejus. 13 Ne forte dicatis: Invenimus sapientiam: Deus projecit eum, non homo. 14 Nihil locutus est mihi: et ego non secundum sermones vestros respondebo illi. 15 Extimuerunt, nec responderunt ultra, abstuleruntque a se eloquia. 16 Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti: steterunt, nec ultra responderunt: 17 respondebo et ego partem meam, et ostendam scientiam meam. 18 Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei. 19 En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit. 20 Loquar, et respirabo paululum: aperiam labia mea, et respondebo. 21 Non accipiam personam viri, et Deum homini non æquabo. 22 Nescio enim quamdiu subsistam, et si post modicum tollat me factor meus.]
Job 32 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Barachel
A Buzite named as the father of Elihu, who spoke to Job.
Cited in the guide: Job 32:2; Job 32:6
Elihu
Elihu son of Barachel the Buzite, of the family of Ram, who burned with anger against Job and his three friends and spoke after they fell silent.
Cited in the guide: Job 32:2; Job 32:6; Job 34:1
Cross references (21)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Job 10:7; Job 33:9; Job 10:2; Job 13:15; Job 27:4–6
- 2 Genesis 22:21; Job 27:5; Job 27:2; Job 35:2; Job 40:8
- 3 Job 8:6; Job 24:25; Job 22:5–30; Job 25:2–6; Acts 24:5
- 4 Job 32:11–12; Proverbs 18:13
- 5 Exodus 32:19; Job 32:2
- 6 Job 15:10; 1 Timothy 5:1; 1 Peter 5:5; Titus 2:6; 1 Samuel 17:28–30
- 7 Proverbs 16:31; Job 12:12; Hebrews 5:12; 1 Kings 12:6–8; Psalm 34:11–12
- 8 Job 38:36; Job 33:4; 2 Timothy 3:16; Proverbs 2:6; James 1:5
- 9 Matthew 11:25; 1 Corinthians 1:26–27; Ecclesiastes 4:13; Job 12:20; 1 Corinthians 2:7–8
- 10 1 Corinthians 7:40; 1 Corinthians 7:25
- 11 Proverbs 18:17; Ecclesiastes 12:9–10; Job 29:23; Job 32:4; Proverbs 28:11
- 12 Job 32:3; 1 Timothy 1:7
- 13 Jeremiah 9:23; Isaiah 5:21; 1 Corinthians 1:27–29; 1 Corinthians 3:18; Job 4:9
- 15 Matthew 22:34; Job 29:22; Matthew 22:46; Matthew 22:26; Matthew 7:23
- 16 James 1:19; Job 13:5; Proverbs 17:28; Amos 5:13
- 17 Job 33:12; Job 32:10; Job 35:3–4
- 18 Psalm 39:3; Acts 4:20; Jeremiah 20:9; Ezekiel 3:14–27; 2 Corinthians 5:13–14
- 19 Matthew 9:17
- 20 Job 21:3; Job 20:2; Job 13:19; Proverbs 8:6–7; Job 13:13
- 21 Leviticus 19:15; Job 13:8; 2 Samuel 14:20; Deuteronomy 1:17; Deuteronomy 16:19
- 22 Psalm 12:2–3; 1 Thessalonians 2:5; Proverbs 29:5; Job 17:5; Galatians 1:10
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences