1 [Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrimarum, et plorabo die ac nocte interfectos filiæ populi mei? 2 Quis dabit me in solitudine diversorium viatorum, et derelinquam populum meum, et recedam ab eis? quia omnes adulteri sunt, cœtus prævaricatorum. 3 Et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis: confortati sunt in terra, quia de malo ad malum egressi sunt, et me non cognoverunt, dicit Dominus. 4 Unusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam: quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet. 5 Et vir fratrem suum deridebit, et veritatem non loquentur: docuerunt enim linguam suam loqui mendacium; ut inique agerent laboraverunt. 6 Habitatio tua in medio doli: in dolo renuerunt scire me, dicit Dominus. 7 Propterea hæc dicit Dominus exercituum: Ecce ego conflabo, et probabo eos: quid enim aliud faciam a facie filiæ populi mei? 8 Sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est. In ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias. 9 Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut in gente hujusmodi non ulciscetur anima mea? 10 Super montes assumam fletum ac lamentum, et super speciosa deserti planctum, quoniam incensa sunt, eo quod non sit vir pertransiens, et non audierunt vocem possidentis: a volucre cæli usque ad pecora transmigraverunt et recesserunt. 11 Et dabo Jerusalem in acervos arenæ, et cubilia draconum: et civitates Juda dabo in desolationem, eo quod non sit habitator. 12 Quis est vir sapiens qui intelligat hoc, et ad quem verbum oris Domini fiat, ut annuntiet istud, quare perierit terra, et exusta sit quasi desertum, eo quod non sit qui pertranseat? 13 Et dixit Dominus: Quia dereliquerunt legem meam quam dedi eis, et non audierunt vocem meam, et non ambulaverunt in ea, 14 et abierunt post pravitatem cordis sui, et post Baalim, quod didicerunt a patribus suis: 15 idcirco hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego cibabo populum istum absinthio, et potum dabo eis aquam fellis. 16 Et dispergam eos in gentibus quas non noverunt ipsi et patres eorum, et mittam post eos gladium, donec consumantur. 17 Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Contemplamini, et vocate lamentatrices, et veniant: et ad eas quæ sapientes sunt mittite, et properent: 18 festinent, et assumant super nos lamentum: deducant oculi nostri lacrimas, et palpebræ nostræ defluant aquis. 19 Quia vox lamentationis audita est de Sion: Quomodo vastati sumus, et confusi vehementer? quia dereliquimus terram; quoniam dejecta sunt tabernacula nostra. 20 Audite ergo, mulieres, verbum Domini, et assumant aures vestræ sermonem oris ejus, et docete filias vestras lamentum, et unaquæque proximam suam planctum: 21 quia ascendit mors per fenestras nostras; ingressa est domos nostras, disperdere parvulos deforis, juvenes de plateis.] 22 Loquere: [Hæc dicit Dominus: Et cadet morticinum hominis quasi stercus super faciem regionis, et quasi fœnum post tergum metentis, et non est qui colligat. 23 Hæc dicit Dominus: Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis: 24 sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me, quia ego sum Dominus qui facio misericordiam, et judicium, et justitiam in terra: hæc enim placent mihi, ait Dominus. 25 Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et visitabo super omnem qui circumcisum habet præputium, 26 super Ægyptum, et super Juda, et super Edom, et super filios Ammon, et super Moab; et super omnes qui attonsi sunt in comam, habitantes in deserto: quia omnes gentes habent præputium, omnis autem domus Israël incircumcisi sunt corde.]
Jeremiah 9 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
Cross references (26)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Jeremiah 13:17; Isaiah 22:4; Lamentations 2:11; Jeremiah 8:21–22; Jeremiah 6:26
- 2 Jeremiah 5:7–8; Jeremiah 23:10; Hosea 4:2; Hosea 7:4; Jeremiah 12:1
- 3 Jeremiah 4:22; Jeremiah 9:8; Judges 2:10; Isaiah 59:13–15; Romans 3:13
- 4 Micah 7:5–6; Proverbs 26:24–25; Psalm 12:2–3; Jeremiah 6:28; Proverbs 10:18
- 5 Habakkuk 2:13; Isaiah 57:10; Micah 6:12; Job 15:5; Isaiah 59:13–15
- 6 Jeremiah 13:10; Hosea 4:6; Romans 1:28; Jeremiah 20:10; Proverbs 1:24
- 7 Isaiah 1:25; Malachi 3:3; Jeremiah 6:27; Isaiah 48:10; Zechariah 13:9
- 8 Psalm 28:3; Proverbs 26:24–26; Psalm 64:3–4; Psalm 120:3; Jeremiah 9:3
- 9 Jeremiah 5:29; Jeremiah 5:9; Isaiah 1:24
- 10 Jeremiah 12:4; Hosea 4:3; Ezekiel 29:11; Ezekiel 33:28; Jeremiah 7:29
- 11 Isaiah 25:2; Jeremiah 10:22; Isaiah 34:13; Isaiah 13:22; Jeremiah 51:37
- 12 Hosea 14:9; Psalm 107:43; Deuteronomy 32:29; Psalm 107:34; Revelation 1:3
- 13 Jeremiah 22:9; 2 Chronicles 7:19; Ezra 9:10; Proverbs 28:4; Psalm 119:53
- 14 Jeremiah 3:17; Jeremiah 7:24; Ephesians 2:3; 1 Peter 1:18; Romans 1:21–24
- 15 Jeremiah 8:14; Psalm 80:5; Lamentations 3:15; Jeremiah 23:15; Jeremiah 25:15
- 16 Ezekiel 5:12; Deuteronomy 28:64; Leviticus 26:33; Ezekiel 5:2; Jeremiah 44:27
- 17 Amos 5:16–17; Ecclesiastes 12:5; 2 Chronicles 35:25; Mark 5:38; Matthew 9:23
- 18 Jeremiah 9:1; Isaiah 22:4; Jeremiah 14:17; Jeremiah 9:20; Lamentations 2:11
- 19 Jeremiah 4:13; Ezekiel 7:16–18; Deuteronomy 28:29; Micah 1:8–9; Lamentations 5:2
- 20 Luke 23:27–30; Isaiah 32:9–13; Job 22:22; Isaiah 3:16; Jeremiah 9:17–18
- 21 Jeremiah 6:11; 2 Chronicles 36:17; Jeremiah 15:7; Ezekiel 9:5–6; Ezekiel 21:14–15
- 22 Jeremiah 8:2; Jeremiah 25:33; Zephaniah 1:17; Jeremiah 16:4; Psalm 83:10
- 23 1 Corinthians 1:27–29; Isaiah 5:21; Ecclesiastes 9:11; Romans 1:22; 1 Corinthians 3:18–20
- 24 2 Corinthians 10:17; Galatians 6:14; 1 Corinthians 1:31; Micah 6:8; Micah 7:18
- 25 Galatians 5:2–6; Romans 2:25–26; Romans 2:8–9; Ezekiel 32:19–32; Amos 3:2
- 26 Leviticus 26:41; Jeremiah 4:4; Ezekiel 44:7; Isaiah 19:24–25; Romans 2:28–29
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences
What the Fathers said
Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).
How these were chosen
“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).
… "Let not the wise man glory in his wisdom, neither let the mighty man glory in his might, neither let the rich man glory in his riches; but let him that glorieth glory in the Lord, in diligently seeking Him, and doing judgment and righteousness" ), being especially mindful of the words of the Lord Jesus which He spake, teaching …
And to show how those from among the Gentiles were foretold as more true and more believing, we will cite what was said by Isaiah the prophet; for he spoke as follows "Israel is uncircumcised in heart, but the Gentiles are uncircumcised in the flesh." So many things therefore, as these, when they are seen with the eye, are enough …
… evil heart, and went backwards, and not forwards." And again, when He declares by the same man, "But let him that glorieth, glory in this, to understand and know that I am the Lord, who doth exercise loving-kindness, and righteousness, and judgment in the earth;" He adds, "For in these things I delight, says the Lord," but not in sacrifices, …