1 Et audivit Phassur filius Emmer, sacerdos, qui constitutus erat princeps in domo Domini, Jeremiam prophetantem sermones istos. 2 Et percussit Phassur Jeremiam prophetam, et misit eum in nervum quod erat in porta Benjamin superiori, in domo Domini. 3 Cumque illuxisset in crastinum, eduxit Phassur Jeremiam de nervo, et dixit ad eum Jeremias: Non Phassur vocavit Dominus nomen tuum, sed Pavorem undique. 4 Quia hæc dicit Dominus: [Ecce ego dabo te in pavorem, te et omnes amicos tuos: et corruent gladio inimicorum suorum, et oculi tui videbunt: et omnem Judam dabo in manum regis Babylonis, et traducet eos in Babylonem, et percutiet eos gladio. 5 Et dabo universam substantiam civitatis hujus, et omnem laborem ejus, omneque pretium, et cunctos thesauros regum Juda dabo in manu inimicorum eorum: et diripient eos, et tollent, et ducent in Babylonem. 6 Tu autem, Phassur, et omnes habitatores domus tuæ, ibitis in captivitatem: et in Babylonem venies, et ibi morieris, ibique sepelieris tu, et omnes amici tui, quibus prophetasti mendacium.] 7 [Seduxisti me, Domine, et seductus sum: fortior me fuisti, et invaluisti: factus sum in derisum tota die; omnes subsannant me. 8 Quia jam olim loquor, vociferans iniquitatem, et vastitatem clamito: et factus est mihi sermo Domini in opprobrium, et in derisum tota die. 9 Et dixi: Non recordabor ejus, neque loquar ultra in nomine illius: et factus est in corde meo quasi ignis exæstuans, claususque in ossibus meis, et defeci, ferre non sustinens. 10 Audivi enim contumelias multorum, et terrorem in circuitu: Persequimini, et persequamur eum, ab omnibus viris qui erant pacifici mei, et custodientes latus meum: si quomodo decipiatur, et prævaleamus adversus eum, et consequamur ultionem ex eo. 11 Dominus autem mecum est, quasi bellator fortis: idcirco qui persequuntur me cadent, et infirmi erunt: confundentur vehementer, quia non intellexerunt opprobrium sempiternum, quod numquam delebitur. 12 Et tu, Domine exercituum, probator justi, qui vides renes et cor, videam, quæso, ultionem tuam ex eis: tibi enim revelavi causam meam. 13 Cantate Domino, laudate Dominum, quia liberavit animam pauperis de manu malorum. 14 Maledicta dies in qua natus sum ! dies in qua peperit me mater mea non sit benedicta ! 15 Maledictus vir qui annuntiavit patri meo, dicens: Natus est tibi puer masculus, et quasi gaudio lætificavit eum ! 16 Sit homo ille ut sunt civitates quæ subvertit Dominus, et non pœnituit eum: audiat clamorem mane, et ululatum in tempore meridiano, 17 qui non me interfecit a vulva, ut fieret mihi mater mea sepulchrum, et vulva ejus conceptus æternus ! 18 Quare de vulva egressus sum, ut viderem laborem et dolorem, et consumerentur in confusione dies mei?]
Jeremiah 20 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Immer
Pashhur
The priest and chief official in the house of the LORD who struck Jeremiah and put him in the stocks.
Cited in the guide: Jeremiah 20:1; Jeremiah 20:3; Jeremiah 20:6
Cross references (18)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Ezra 2:37–38; 1 Chronicles 24:14; 2 Kings 25:18; Nehemiah 7:40–41; Acts 5:24
- 2 Jeremiah 37:13; Jeremiah 1:19; Zechariah 14:10; 2 Chronicles 16:10; Jeremiah 36:26
- 3 Jeremiah 20:10; Jeremiah 46:5; Lamentations 2:22; Psalm 31:13; Jeremiah 6:25
- 4 Jeremiah 29:21; Jeremiah 25:9; Jeremiah 32:27–31; Jeremiah 21:4–10; Jeremiah 39:6–7
- 5 Jeremiah 15:13; Ezekiel 22:25; 2 Chronicles 36:10; 2 Kings 20:17–18; Lamentations 1:10
- 6 Jeremiah 14:14–15; Lamentations 2:14; Jeremiah 20:4; Ezekiel 22:28; 2 Peter 2:1–3
- 7 Lamentations 3:14; Jeremiah 20:9; Psalm 22:6–7; Hosea 9:7; Ezekiel 3:14
- 8 2 Chronicles 36:16; Jeremiah 6:10; Jeremiah 5:15–17; Jeremiah 5:1; Jeremiah 28:8
- 9 Psalm 39:3; Job 32:18–20; Acts 4:20; 1 Corinthians 9:16–17; Acts 17:16
- 10 Psalm 41:9; Psalm 31:13; Isaiah 29:21; Jeremiah 18:18; Proverbs 10:18
- 11 Jeremiah 1:19; Jeremiah 1:8; Jeremiah 15:20; Jeremiah 17:18; Isaiah 41:10
- 12 Jeremiah 11:20; Psalm 62:8; Psalm 54:7; Jeremiah 17:10; Psalm 59:10
- 13 Isaiah 25:4; Psalm 69:33; Psalm 35:9–11; Psalm 72:4; Psalm 34:6
- 14 Jeremiah 15:10; Job 3:3–16
- 15 Jeremiah 1:5; Luke 1:14; Genesis 21:5–6
- 16 Jeremiah 18:22; Jeremiah 48:3–4; Deuteronomy 29:23; Luke 17:29; Ezekiel 21:22
- 17 Job 10:18–19; Job 3:10–11; Job 3:16; Ecclesiastes 6:3
- 18 Job 3:20; Job 14:1; Lamentations 3:1; 1 Peter 4:14–16; 1 Corinthians 4:9–13
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences