Skip to the text

Jude · Clementine Vulgate

Jude 1 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Judas Jesu Christi servus, frater autem Jacobi, his qui sunt in Deo Patre dilectis, et Christo Jesu conservatis, et vocatis. 2 Misericordia vobis, et pax, et caritas adimpleatur. 3 Carissimi, omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute, necesse habui scribere vobis: deprecans supercertari semel traditæ sanctis fidei. 4 Subintroierunt enim quidam homines (qui olim præscripti sunt in hoc judicium) impii, Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam, et solum Dominatorem, et Dominum nostrum Jesum Christum negantes. 5 Commonere autem vos volo, scientes semel omnia, quoniam Jesus populum de terra Ægypti salvans, secundo eos, qui non crediderunt, perdidit: 6 angelos vero, qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in judicium magni diei, vinculis æternis sub caligine reservavit. 7 Sicut Sodoma, et Gomorrha, et finitimæ civitates simili modo exfornicatæ, et abeuntes post carnem alteram, factæ sunt exemplum, ignis æterni pœnam sustinentes. 8 Similiter et hi carnem quidem maculant, dominationem autem spernunt, majestatem autem blasphemant. 9 Cum Michaël Archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Moysi corpore, non est ausus judicium inferre blasphemiæ: sed dixit: Imperet tibi Dominus. 10 Hi autem quæcumque quidem ignorant, blasphemant: quæcumque autem naturaliter, tamquam muta animalia, norunt, in his corrumpuntur. 11 Væ illis, quia in via Cain abierunt, et errore Balaam mercede effusi sunt, et in contradictione Core perierunt ! 12 Hi sunt in epulis suis maculæ, convivantes sine timore, semetipsos pascentes, nubes sine aqua, quæ a ventis circumferentur, arbores autumnales, infructuosæ, bis mortuæ, eradicatæ, 13 fluctus feri maris, despumantes suas confusiones, sidera errantia: quibus procella tenebrarum servata est in æternum. 14 Prophetavit autem et de his septimus ab Adam Enoch, dicens: Ecce venit Dominus in sanctis millibus suis 15 facere judicium contra omnes, et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum, quibus impie egerunt, et de omnibus duris, quæ locuti sunt contra Deum peccatores impii. 16 Hi sunt murmuratores querulosi, secundum desideria sua ambulantes, et os eorum loquitur superba, mirantes personas quæstus causa. 17 Vos autem carissimi, memores estote verborum, quæ prædicta sunt ab apostolis Domini nostri Jesu Christi, 18 qui dicebant vobis, quoniam in novissimo tempore venient illusores, secundum desideria sua ambulantes in impietatibus. 19 Hi sunt, qui segregant semetipsos, animales, Spiritum non habentes. 20 Vos autem carissimi superædificantes vosmetipsos sanctissimæ vestræ fidei, in Spiritu Sancto orantes, 21 vosmetipsos in dilectione Dei servate, exspectantes misericordiam Domini nostri Jesu Christi in vitam æternam. 22 Et hos quidem arguite judicatos: 23 illos vero salvate, de igne rapientes. Aliis autem miseremini in timore: odientes et eam, quæ carnalis est, maculatam tunicam. 24 Ei autem qui potens est vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriæ suæ immaculatos in exsultatione in adventu Domini nostri Jesu Christi, 25 soli Deo Salvatori nostro, per Jesum Christum Dominum nostrum, gloria et magnificentia, imperium et potestas ante omne sæculum, et nunc, et in omnia sæcula sæculorum. Amen.

People & places in this chapter

From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.

People

  • Jude

    Brother of Jesus; letter-writer

    Named in the Gospels among Jesus' brothers as Judas (Matthew 13:55; Mark 6:3), and honored as the author of the epistle of Jude, who calls himself 'a brother of James' (Jude 1).…

    Cited in the guide: Matthew 13:55; Jude 1:1

Cross references (25)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 1 Peter 1:5; 1 Thessalonians 5:23; 1 Peter 2:9; Romans 1:1; 2 Timothy 1:9
  2. 2 2 Peter 1:2; 1 Peter 1:2; Revelation 1:4–6; Romans 1:7
  3. 3 1 Timothy 6:12; Philippians 1:27; Jude 20; Titus 1:4; 2 Timothy 1:13
  4. 4 2 Peter 2:1–3; Galatians 2:4; 2 Peter 2:10; Titus 1:15–16; 1 Peter 2:16
  5. 5 Numbers 26:64–65; Hebrews 3:16–4:2; 1 Corinthians 10:1–12; Psalm 106:26; Numbers 14:22–37
  6. 6 2 Peter 2:4; Matthew 25:41; Ephesians 6:12; Matthew 8:29; 2 Peter 2:9
  7. 7 Deuteronomy 29:23; Romans 1:26–27; 2 Peter 2:6; Genesis 18:20; Genesis 19:24–26
  8. 8 Hebrews 13:17; 2 Peter 2:10–12; Exodus 22:28; 1 Timothy 1:10; 1 Peter 2:17
  9. 9 Zechariah 3:2; 2 Peter 2:11; Deuteronomy 34:6; Revelation 12:7; Daniel 12:1
  10. 10 2 Peter 2:12; Romans 1:21–22
  11. 11 2 Peter 2:15; 1 John 3:12; Revelation 2:14; Genesis 4:3–14; Hebrews 11:4
  12. 12 2 Peter 2:17–20; Matthew 15:13; Ezekiel 34:8; Proverbs 25:14; Philippians 3:19
  13. 13 2 Peter 2:17; Philippians 3:19; Isaiah 57:20; Psalm 65:7; Revelation 20:10
  14. 14 Deuteronomy 33:2; Psalm 50:3–5; Hebrews 11:5–6; 2 Thessalonians 1:7–8; 1 Thessalonians 3:13
  15. 15 1 Corinthians 4:5; 1 Timothy 1:9; Ecclesiastes 11:9; Revelation 22:12–15; Romans 14:10
  16. 16 2 Peter 2:18; Philippians 2:14; 2 Peter 2:10; 1 Timothy 6:5; Jude 18
  17. 17 2 Peter 3:2; 1 John 4:6; Ephesians 4:11; Acts 20:35; Malachi 4:4
  18. 18 2 Peter 3:3; 2 Timothy 4:3; 2 Timothy 3:13; 2 Timothy 3:1–5; 1 Timothy 4:1–2
  19. 19 1 Corinthians 2:14; Proverbs 18:1; Romans 8:9; James 3:15; Hosea 9:10
  20. 20 Ephesians 6:18; Romans 8:26–27; 1 Corinthians 14:15; Colossians 2:7; 1 Thessalonians 5:11
  21. 21 1 John 4:16; Lamentations 3:25–26; Hebrews 9:28; John 15:9–10; 2 Peter 3:12
  22. 22 James 5:19–20; Galatians 6:1; 1 John 5:16–18; Jude 4–13; Hebrews 6:4–8
  23. 23 1 Timothy 4:16; 1 Corinthians 15:33; Revelation 3:4; 2 Corinthians 7:10–12; 2 Thessalonians 3:14
  24. 24 2 Timothy 4:18; Ephesians 3:20; Colossians 1:22; John 10:29–30; Hebrews 13:20–21
  25. 25 1 Timothy 1:17; Revelation 5:13–14; John 5:44; 1 Peter 5:10–11; Revelation 4:9–11

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences