1 Fuit eo tempore vir quidam de monte Ephraim nomine Michas, 2 qui dixit matri suæ: Mille et centum argenteos, quos separaveras tibi, et super quibus me audiente juraveras, ecce ego habeo, et apud me sunt. Cui illa respondit: Benedictus filius meus Domino. 3 Reddidit ergo eos matri suæ, quæ dixerat ei: Consecravi et vovi hoc argentum Domino, ut de manu mea suscipiat filius meus, et faciat sculptile atque conflatile: et nunc trado illud tibi. 4 Reddidit igitur eos matri suæ: quæ tulit ducentos argenteos, et dedit eos argentario, ut faceret ex eis sculptile atque conflatile, quod fuit in domo Michæ. 5 Qui ædiculam quoque in ea deo separavit, et fecit ephod, et theraphim, id est, vestem sacerdotalem, et idola: implevitque unius filiorum suorum manum, et factus est ei sacerdos. 6 In diebus illis non erat rex in Israël, sed unusquisque quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat. 7 Fuit quoque alter adolescens de Bethlehem Juda, ex cognatione ejus: eratque ipse Levites, et habitabat ibi. 8 Egressusque de civitate Bethlehem, peregrinari voluit ubicumque sibi commodum reperisset. Cumque venisset in montem Ephraim, iter faciens, et declinasset parumper in domum Michæ, 9 interrogatus est ab eo unde venisset. Qui respondit: Levita sum de Bethlehem Juda, et vado ut habitem ubi potuero, et utile mihi esse perspexero. 10 Dixitque Michas: Mane apud me, et esto mihi parens ac sacerdos: daboque tibi per annos singulos decem argenteos, ac vestem duplicem, et quæ ad victum sunt necessaria. 11 Acquievit, et mansit apud hominem, fuitque illi quasi unus de filiis. 12 Implevitque Michas manum ejus, et habuit puerum sacerdotem apud se: 13 Nunc scio, dicens, quod benefaciet mihi Deus habenti Levitici generis sacerdotem.
Judges 17 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Micah
Man of the hill country of Ephraim who returned eleven hundred shekels of silver to his mother, made a graven image, ephod and household idols, and hired a young Levite as his…
Cited in the guide: Judges 17:1; Judges 17:5; Judges 17:12
Cross references (11)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Joshua 17:14–18; Joshua 15:9; Judges 18:2; Judges 10:1
- 2 Nehemiah 13:25; Ruth 3:10; Matthew 26:74; 2 John 11; 1 Samuel 23:21
- 3 Exodus 20:4; Leviticus 19:4; Exodus 20:23; Isaiah 66:3; Isaiah 44:9–20
- 4 Isaiah 46:6–7; Jeremiah 10:9–10
- 5 Judges 18:14; Genesis 31:19; Genesis 31:30; Judges 8:27; Hosea 3:4
- 6 Deuteronomy 12:8; Proverbs 12:15; Proverbs 14:12; Judges 21:25; Judges 19:1
- 7 Matthew 2:1; Micah 5:2; Ruth 1:1–2; Matthew 2:5–6; Joshua 19:15
- 8 Joshua 24:33; Judges 17:11; Nehemiah 13:10–11
- 10 1 Peter 5:2; John 12:6; Ezekiel 13:19; Genesis 45:8; Isaiah 22:21
- 12 Judges 18:30; 1 Kings 13:33–34; 1 Kings 12:31; Numbers 16:5; Numbers 16:8–10
- 13 Romans 10:2–3; Matthew 15:13; John 16:2; Acts 26:9; Isaiah 66:3–4
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences