Skip to the text

Joshua · Clementine Vulgate

Joshua 17 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Cecidit autem sors tribui Manasse (ipse enim est primogenitus Joseph): Machir primogenito Manasse patri Galaad, qui fuit vir pugnator, habuitque possessionem Galaad et Basan: 2 et reliquis filiorum Manasse juxta familias suas, filiis Abiezer, et filiis Helec, et filiis Esriel, et filiis Sechem, et filiis Hepher, et filiis Semida. Isti sunt filii Manasse filii Joseph, mares, per cognationes suas. 3 Salphaad vero filio Hepher filii Galaad filii Machir filii Manasse non erant filii, sed solæ filiæ: quarum ista sunt nomina: Maala et Noa et Hegla et Melcha et Thersa. 4 Veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis, et Josue filii Nun, et principum, dicentes: Dominus præcepit per manum Moysi, ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum. Deditque eis juxta imperium Domini possessionem in medio fratrum patris earum. 5 Et ceciderunt funiculi Manasse, decem, absque terra Galaad et Basan trans Jordanem. 6 Filiæ enim Manasse possederunt hæreditatem in medio filiorum ejus. Terra autem Galaad cecidit in sortem filiorum Manasse qui reliqui erant. 7 Fuitque terminus Manasse ab Aser, Machmethath quæ respicit Sichem: et egreditur ad dexteram juxta habitatores fontis Taphuæ. 8 Etenim in sorte Manasse ceciderat terra Taphuæ, quæ est juxta terminos Manasse filiorum Ephraim. 9 Descenditque terminus vallis arundineti in meridiem torrentis civitatum Ephraim, quæ in medio sunt urbium Manasse: terminus Manasse ab aquilone torrentis, et exitus ejus pergit ad mare: 10 ita ut possessio Ephraim sit ab austro, et ab aquilone Manasse, et utramque claudat mare, et conjungantur sibi in tribu Aser ab aquilone, et in tribu Issachar ab oriente. 11 Fuitque hæreditas Manasse in Issachar et in Aser, Bethsan et viculi ejus, et Jeblaam cum viculis suis, et habitatores Dor cum oppidis suis, habitatores quoque Endor cum viculis suis: similiterque habitatores Thenac cum viculis suis, et habitatores Mageddo cum viculis suis, et tertia pars urbis Nopheth. 12 Nec potuerunt filii Manasse has civitates subvertere, sed cœpit Chananæus habitare in terra sua. 13 Postquam autem convaluerunt filii Israël, subjecerunt Chananæos, et fecerunt sibi tributarios, nec interfecerunt eos. 14 Locutique sunt filii Joseph ad Josue, et dixerunt: Quare dedisti mihi possessionem sortis et funiculi unius, cum sim tantæ multitudinis, et benedixerit mihi Dominus? 15 Ad quos Josue ait: Si populus multus es, ascende in silvam, et succide tibi spatia in terra Pherezæi et Raphaim: quia angusta est tibi possessio montis Ephraim. 16 Cui responderunt filii Joseph: Non poterimus ad montana conscendere, cum ferreis curribus utantur Chananæi, qui habitant in terra campestri, in qua sitæ sunt Bethsan cum viculis suis, et Jezraël mediam possidens vallem. 17 Dixitque Josue ad domum Joseph, Ephraim et Manasse: Populus multus es, et magnæ fortitudinis: non habebis sortem unam, 18 sed transibis ad montem, et succides tibi, atque purgabis ad habitandum spatia: et poteris ultra procedere cum subverteris Chananæum, quem dicis ferreos habere currus, et esse fortissimum.

People & places in this chapter

From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.

People

  • Abiezer

    Son of Gilead

    A son of Gilead, called Iezer in Numbers 26:30 where he founds the Iezerite clan of Manasseh.

    Cited in the guide: Numbers 26:30; Joshua 17:2; Judges 8:2

  • Asriel

    Son of Gilead

    A son of Gilead and the founder of the Asrielite clan of Manasseh.

    Cited in the guide: Numbers 26:31; Joshua 17:2

  • Helek

    Son of Gilead

    A son of Gilead and the founder of the Helekite clan of Manasseh.

    Cited in the guide: Numbers 26:30; Joshua 17:2

  • Hepher

    Son of Gilead; father of Zelophehad

    A son of Gilead, the founder of the Hepherite clan of Manasseh and the father of Zelophehad.

    Cited in the guide: Numbers 26:32–33; Numbers 27:1; Joshua 17:2

  • Shechem

    Son of Gilead

    A son of Gilead and the founder of the Shechemite clan of Manasseh.

    Cited in the guide: Numbers 26:31; Joshua 17:2

  • Shemida

    Son of Gilead

    A son of Gilead and the founder of the Shemidaite clan of Manasseh.

    Cited in the guide: Numbers 26:32; Joshua 17:2; 1 Chronicles 7:19

Cross references (15)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 Genesis 41:51; Numbers 26:29; Genesis 50:23; Genesis 46:20; Genesis 48:18
  2. 2 1 Chronicles 7:18; Numbers 26:29–32; Judges 6:11; Judges 8:2
  3. 3 Numbers 27:1; Numbers 26:33; Numbers 36:2–11
  4. 4 Joshua 14:1; Numbers 27:5–7; Galatians 3:28; Numbers 34:17–29
  5. 5 Joshua 17:14; Joshua 17:2–3; Numbers 32:30–42; Joshua 13:29–31
  6. 7 Joshua 21:21; Joshua 24:32; Joshua 20:7; Genesis 37:12; Joshua 24:1
  7. 8 Joshua 16:8; Joshua 15:53; Joshua 15:34; Joshua 12:17
  8. 9 Joshua 16:3; Joshua 16:8–9; Joshua 19:29
  9. 11 1 Chronicles 7:29; 2 Kings 9:27; Judges 5:19; Judges 1:27; Joshua 12:23
  10. 12 Exodus 23:29–33; Judges 1:27–28; Romans 6:12–14; Joshua 16:10; Joshua 15:63
  11. 13 Joshua 16:10; Philippians 4:13; Judges 1:35; 2 Peter 3:18; 2 Chronicles 8:7–8
  12. 14 Numbers 26:34–37; Genesis 48:19; Genesis 48:22; Deuteronomy 33:13–17; Genesis 49:22–26
  13. 15 Genesis 14:5; Genesis 13:7; Ezra 9:1; 2 Samuel 5:22; Exodus 33:2
  14. 16 1 Kings 4:12; Judges 4:3; Judges 1:19; Joshua 17:18; Judges 6:33
  15. 18 Hebrews 13:6; Romans 8:31; Deuteronomy 20:1–4; Isaiah 41:10–16; Romans 8:37

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences