1 Ecce autem Core filius Isaar, filii Caath, filii Levi, et Dathan atque Abiron filii Eliab, Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben, 2 surrexerunt contra Moysen, aliique filiorum Israël ducenti quinquaginta viri proceres synagogæ, et qui tempore concilii per nomina vocabantur. 3 Cumque stetissent adversum Moysen et Aaron, dixerunt: Sufficiat vobis, quia omnis multitudo sanctorum est, et in ipsis est Dominus: cur elevamini super populum Domini? 4 Quod cum audisset Moyses, cecidit pronus in faciem: 5 locutusque ad Core et ad omnem multitudinem: Mane, inquit, notum faciet Dominus qui ad se pertineant, et sanctos applicabit sibi: et quos elegerit, appropinquabunt ei. 6 Hoc igitur facite: tollat unusquisque thuribula sua, tu Core, et omne concilium tuum: 7 et hausto cras igne, ponite desuper thymiama coram Domino: et quemcumque elegerit, ipse erit sanctus: multum erigimini filii Levi. 8 Dixitque rursum ad Core: Audite, filii Levi: 9 num parum vobis est quod separavit vos Deus Israël ab omni populo, et junxit sibi, ut serviretis ei in cultu tabernaculi, et staretis coram frequentia populi, et ministraretis ei? 10 idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi, ut vobis etiam sacerdotium vindicetis, 11 et omnis globus tuus stet contra Dominum? quid est enim Aaron ut murmuretis contra eum? 12 Misit ergo Moyses ut vocaret Dathan et Abiron filios Eliab. Qui responderunt: Non venimus. 13 Numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra, quæ lacte et melle manabat, ut occideres in deserto, nisi et dominatus fueris nostri? 14 Revera induxisti nos in terram, quæ fluit rivis lactis et mellis, et dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum: an et oculos nostros vis eruere? non venimus. 15 Iratusque Moyses valde, ait ad Dominum: Ne respicias sacrificia eorum: tu scis quod ne asellum quidem umquam acceperim ab eis, nec afflixerim quempiam eorum. 16 Dixitque ad Core: Tu, et omnis congregatio tua, state seorsum coram Domino, et Aaron die crastino separatim. 17 Tollite singuli thuribula vestra, et ponite super ea incensum, offerentes Domino ducenta quinquaginta thuribula: Aaron quoque teneat thuribulum suum. 18 Quod cum fecissent, stantibus Moyses et Aaron, 19 et coacervassent adversum eos omnem multitudinem ad ostium tabernaculi, apparuit cunctis gloria Domini. 20 Locutusque Dominus ad Moysen et Aaron, ait: 21 Separamini de medio congregationis hujus, ut eos repente disperdam. 22 Qui ceciderunt proni in faciem, atque dixerunt: Fortissime Deus spirituum universæ carnis, num uno peccante, contra omnes ira tua desæviet? 23 Et ait Dominus ad Moysen: 24 Præcipe universo populo ut separetur a tabernaculis Core et Dathan et Abiron. 25 Surrexitque Moyses, et abiit ad Dathan et Abiron: et sequentibus eum senioribus Israël, 26 dixit ad turbam: Recedite a tabernaculis hominum impiorum, et nolite tangere quæ ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum. 27 Cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum, Dathan et Abiron egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et liberis, omnique frequentia. 28 Et ait Moyses: In hoc scietis quod Dominus miserit me ut facerem universa quæ cernitis, et non ex proprio ea corde protulerim: 29 si consueta hominum morte interierint, et visitaverit eos plaga, qua et ceteri visitari solent, non misit me Dominus: 30 sin autem novam rem fecerit Dominus, ut aperiens terra os suum deglutiat eos et omnia quæ ad illos pertinent, descenderintque viventes in infernum, scietis quod blasphemaverint Dominum. 31 Confestim igitur ut cessavit loqui, dirupta est terra sub pedibus eorum: 32 et aperiens os suum, devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia eorum, 33 descenderuntque vivi in infernum operti humo, et perierunt de medio multitudinis. 34 At vero omnis Israël, qui stabat per gyrum, fugit ad clamorem pereuntium, dicens: Ne forte et nos terra deglutiat. 35 Sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros, qui offerebant incensum. 36 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 37 Præcipe Eleazaro filio Aaron sacerdoti ut tollat thuribula quæ jacent in incendio, et ignem huc illucque dispergat: quoniam sanctificata sunt 38 in mortibus peccatorum: producatque ea in laminas, et affigat altari, eo quod oblatum sit in eis incensum Domino, et sanctificata sint, ut cernant ea pro signo et monimento filii Israël. 39 Tulit ergo Eleazar sacerdos thuribula ænea, in quibus obtulerant hi quos incendium devoravit, et produxit ea in laminas, affigens altari: 40 ut haberent postea filii Israël, quibus commonerentur ne quis accedat alienigena, et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core, et omnis congregatio ejus, loquente Domino ad Moysen. 41 Murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israël sequenti die contra Moysen et Aaron, dicens: Vos interfecistis populum Domini. 42 Cumque oriretur seditio, et tumultus incresceret, 43 Moyses et Aaron fugerunt ad tabernaculum fœderis. Quod, postquam ingressi sunt, operuit nubes, et apparuit gloria Domini. 44 Dixitque Dominus ad Moysen: 45 Recedite de medio hujus multitudinis, etiam nunc delebo eos. Cumque jacerent in terra, 46 dixit Moyses ad Aaron: Tolle thuribulum, et hausto igne de altari, mitte incensum desuper, pergens cito ad populum, ut roges pro eis: jam enim egressa est ira a Domino, et plaga desævit. 47 Quod cum fecisset Aaron, et cucurrisset ad mediam multitudinem, quam jam vastabat incendium, obtulit thymiama: 48 et stans inter mortuos ac viventes, pro populo deprecatus est, et plaga cessavit. 49 Fuerunt autem qui percussi sunt, quatuordecim millia hominum, et septingenti, absque his qui perierant in seditione Core. 50 Reversusque est Aaron ad Moysen ad ostium tabernaculi fœderis postquam quievit interitus.
Numbers 16 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Abiram
A Reubenite, son of Eliab, who with his brother Dathan joined Korah's rebellion against Moses, refused to come when summoned, and was swallowed by the earth with his household.
Cited in the guide: Numbers 16:1; Numbers 16:12; Numbers 26:9
Dathan
A Reubenite, son of Eliab, who with his brother Abiram joined Korah's rebellion against Moses, refused to come when summoned, and was swallowed by the earth with his household.
Cited in the guide: Numbers 16:1; Numbers 16:12; Numbers 26:9
Eliab
The son of Pallu of Reuben and the father of Nemuel, Dathan and Abiram.
Cited in the guide: Numbers 16:1; Numbers 26:8–9; Deuteronomy 11:6
Korah
A Kohathite Levite, son of Izhar, who led a rebellion against Moses and Aaron with Dathan, Abiram and 250 leaders and was swallowed by the earth, though his line did not die out.…
Cited in the guide: Exodus 6:21; Numbers 16:1; Numbers 16:5
Moses
Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.
Cited in the guide: Exodus 2–Deuteronomy 34
On
A Reubenite, son of Peleth, named with Dathan and Abiram among those who joined Korah in rebelling against Moses; he is named only in Numbers 16:1.
Cited in the guide: Numbers 16:1
Peleth
The father of On, a Reubenite who joined Korah's rebellion against Moses.
Cited in the guide: Numbers 16:1
Cross references (42)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Jude 11; Deuteronomy 11:6; Exodus 6:21; Numbers 27:3; Numbers 26:9–10
- 2 Numbers 26:9; Ezekiel 23:10; 1 Chronicles 5:24; Genesis 6:4; Numbers 1:16
- 3 Psalm 106:16; Numbers 14:14; Exodus 19:6; Acts 7:51; Numbers 16:7
- 4 Numbers 14:5; Numbers 20:6; Numbers 16:45; Joshua 7:6
- 5 Psalm 65:4; Numbers 17:5; Leviticus 10:3; 2 Timothy 2:19; Numbers 16:3
- 6 Leviticus 10:1; Numbers 16:35–40; Leviticus 16:12–13; 1 Kings 18:21–23; Numbers 16:46–48
- 7 Numbers 16:3; Numbers 16:5; Matthew 21:23–27; 2 Thessalonians 2:13; 1 Peter 2:9
- 9 Isaiah 7:13; Deuteronomy 10:8; Ezekiel 44:10–11; Numbers 1:53; Nehemiah 12:44
- 10 Romans 12:10; Numbers 18:7; Philippians 2:3; Luke 22:24; Numbers 3:10
- 11 Exodus 17:2; Exodus 16:7–8; Numbers 16:3; 1 Corinthians 3:5; John 13:20
- 12 Proverbs 29:9; Jude 8; 1 Peter 2:13–14; Isaiah 3:5
- 13 Acts 7:35; Numbers 11:5; Exodus 2:14; Exodus 16:3; Exodus 2:23
- 14 Leviticus 20:24; Judges 16:21; 1 Samuel 11:2; Numbers 36:8–10; Exodus 3:17
- 15 Genesis 4:4–5; 2 Corinthians 7:2; 1 Corinthians 9:15; Exodus 32:19; Numbers 12:3
- 16 1 Samuel 12:7; 1 Samuel 12:3; Numbers 16:6–7; 2 Timothy 2:14
- 17 1 Samuel 12:7
- 19 Numbers 14:10; Numbers 16:42; Leviticus 9:23; Exodus 16:7; Exodus 16:10
- 21 Numbers 16:45; Exodus 32:10; Exodus 33:5; Psalm 73:19; Revelation 18:4
- 22 Numbers 27:16; Zechariah 12:1; Job 12:10; Hebrews 12:9; Ecclesiastes 12:7
- 24 Numbers 16:21
- 25 Numbers 11:25; Numbers 11:30; Numbers 11:16–17
- 26 Isaiah 52:11; Revelation 18:4; 2 Corinthians 6:17; Acts 13:51; 1 Timothy 5:22
- 27 Job 40:10–11; Proverbs 16:18; Isaiah 28:14; Proverbs 18:12; 2 Kings 9:30–31
- 28 John 6:38; Exodus 3:12; Ezekiel 13:17; Jeremiah 23:16; John 14:11
- 29 1 Kings 22:28; Lamentations 4:22; Jeremiah 5:9; Ecclesiastes 3:19; Job 35:15
- 30 Psalm 55:15; Numbers 16:33; Job 31:3; Isaiah 45:12; Isaiah 45:7
- 31 Psalm 106:17–18; Numbers 27:3; Deuteronomy 11:6; Numbers 26:10–11
- 32 Numbers 26:11; Psalm 106:17; Revelation 12:16; 1 Chronicles 6:22; Isaiah 5:14
- 33 Isaiah 14:9; Isaiah 14:15; Psalm 69:15; Ezekiel 32:30; Psalm 143:7
- 34 Numbers 17:12–13; Zechariah 14:5; Isaiah 33:3; Revelation 6:15–17
- 35 Numbers 26:10; Leviticus 10:2; Psalm 106:18; Numbers 11:1–3; Numbers 16:2
- 37 Leviticus 27:28; Numbers 16:18; Numbers 16:7
- 38 Ezekiel 14:8; Proverbs 20:2; 2 Peter 2:6; Numbers 26:10; 1 Kings 2:23
- 40 Numbers 3:10; Numbers 18:4–7; 2 Chronicles 26:16–21; Exodus 30:7–10; Numbers 3:38
- 41 Numbers 16:1–7; Psalm 106:25–48; Numbers 14:2; Psalm 106:23; Matthew 5:11
- 42 Numbers 16:19; Numbers 20:6; Leviticus 9:23; Exodus 24:16; Numbers 14:10
- 45 Numbers 16:21–22; Numbers 16:24; 1 Chronicles 21:16; Numbers 16:26; Numbers 20:6
- 46 Numbers 8:19; Leviticus 10:6; 1 Chronicles 27:24; Numbers 11:33; Isaiah 6:6–7
- 47 Numbers 25:6–8; Numbers 16:46; Psalm 106:29; Isaiah 53:10–12; Romans 12:21
- 48 Psalm 106:30; Numbers 25:8–11; 2 Samuel 24:25; Hebrews 7:24–25; 1 Chronicles 21:26–27
- 49 Numbers 16:32–35; Numbers 25:9; Hebrews 10:28–29; Hebrews 12:25; 1 Chronicles 21:14
- 50 Numbers 16:43; 1 Chronicles 21:26–30
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences