1 Anno nono Sedeciæ regis Juda, mense decimo, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, et omnis exercitus ejus, ad Jerusalem, et obsidebant eam. 2 Undecimo autem anno Sedeciæ, mense quarto, quinta mensis, aperta est civitas: 3 et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis, et sederunt in porta media: Neregel, Sereser, Semegarnabu, Sarsachim, Rabsares, Neregel, Sereser, Rebmag, et omnes reliqui principes regis Babylonis. 4 Cumque vidisset eos Sedecias rex Juda, et omnes viri bellatores, fugerunt: et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis, et per portam quæ erat inter duos muros, et egressi sunt ad viam deserti. 5 Persecutus est autem eos exercitus Chaldæorum, et comprehenderunt Sedeciam in campo solitudinis Jerichontinæ, et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis, in Reblatha, quæ est in terra Emath: et locutus est ad eum judicia. 6 Et occidit rex Babylonis filios Sedeciæ in Reblatha, in oculis ejus: et omnes nobiles Juda occidit rex Babylonis. 7 Oculos quoque Sedeciæ eruit, et vinxit eum compedibus ut duceretur in Babylonem. 8 Domum quoque regis et domum vulgi succenderunt Chaldæi igni, et murum Jerusalem subverterunt. 9 Et reliquias populi qui remanserant in civitate, et perfugas qui transfugerant ad eum, et superfluos vulgi qui remanserant, transtulit Nabuzardan, magister militum, in Babylonem. 10 Et de plebe pauperum, qui nihil penitus habebant, dimisit Nabuzardan magister militum in terra Juda, et dedit eis vineas et cisternas in die illa. 11 Præceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis de Jeremia Nabuzardan magistro militum, dicens: 12 Tolle illum, et pone super eum oculos tuos, nihilque ei mali facias: sed ut voluerit, sic facias ei. 13 Misit ergo Nabuzardan princeps militiæ, et Nabusezban, et Rabsares, et Neregel, et Sereser, et Rebmag, et omnes optimates regis Babylonis, 14 miserunt, et tulerunt Jeremiam de vestibulo carceris, et tradiderunt eum Godoliæ filio Ahicam filii Saphan, ut intraret in domum, et habitaret in populo. 15 Ad Jeremiam autem factus fuerat sermo Domini, cum clausus esset in vestibulo carceris, dicens: 16 Vade, et dic Abdemelech Æthiopi, dicens: Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego inducam sermones meos super civitatem hanc in malum, et non in bonum, et erunt in conspectu tuo in die illa. 17 Et liberabo te in die illa, ait Dominus, et non traderis in manus virorum quos tu formidas: 18 sed eruens liberabo te, et gladio non cades, sed erit tibi anima tua in salutem, quia in me habuisti fiduciam, ait Dominus.
Jeremiah 39 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Ebed-melech
A Cushite court official who interceded with the king and pulled Jeremiah out of the cistern, and whom the LORD promised to deliver.
Cited in the guide: Jeremiah 38:7; Jeremiah 38:10; Jeremiah 39:16
Nebo-sarsekim
A Babylonian official, the Rabsaris, listed among those who sat in the Middle Gate.
Cited in the guide: Jeremiah 39:3
Nebushazban
A Babylonian official, the Rabsaris, who joined in sending for Jeremiah and releasing him from the courtyard of the guard.
Cited in the guide: Jeremiah 39:13
Samgar-nebo
A Babylonian official listed among those who sat in the Middle Gate (in the BSB read as Nergal-sharezer of Samgar).
Cited in the guide: Jeremiah 39:3
Cross references (18)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Ezekiel 24:1–2; Jeremiah 52:4–7; Zechariah 8:19; 2 Kings 25:1–12
- 2 Jeremiah 52:6–7; Jeremiah 5:10; Micah 2:12–13; 2 Kings 25:3–4; Zephaniah 1:10
- 3 Jeremiah 21:4; Jeremiah 38:17; Jeremiah 39:13; Jeremiah 1:15; 2 Kings 17:30
- 4 2 Chronicles 32:5; Amos 2:14; Deuteronomy 32:24–30; Ezekiel 12:12; Deuteronomy 28:25
- 5 2 Kings 23:33; Joshua 5:10; Jeremiah 38:23; Joshua 4:13; Jeremiah 38:18
- 6 Jeremiah 52:10; Jeremiah 21:7; Deuteronomy 28:34; 2 Kings 25:7; Jeremiah 34:19–21
- 7 Ezekiel 12:13; Jeremiah 32:4–5; Judges 16:21; 2 Kings 25:7; Jeremiah 52:11
- 8 Nehemiah 1:3; Jeremiah 21:10; Jeremiah 38:18; 2 Kings 25:9–10; Micah 3:12
- 9 Jeremiah 40:1; Genesis 37:36; 2 Kings 25:20; Jeremiah 10:18; 2 Kings 25:11
- 10 2 Kings 25:12; Jeremiah 40:7; Jeremiah 52:16; Ezekiel 33:24
- 11 Acts 24:23; Jeremiah 15:21; Jeremiah 37:2; Job 5:19; Jeremiah 15:11
- 12 Proverbs 16:7; Psalm 105:14–15; Jeremiah 40:4; Proverbs 21:1; Acts 7:10
- 13 Jeremiah 39:3; Jeremiah 39:9
- 14 Jeremiah 38:28; 2 Kings 22:12; Jeremiah 26:24; 2 Kings 25:22–25; Psalm 105:19
- 15 2 Timothy 2:9; Jeremiah 39:14; Jeremiah 37:21; Jeremiah 36:1–5; Jeremiah 32:1–2
- 16 Daniel 9:12; Zechariah 1:6; Joshua 23:14–15; Jeremiah 26:20; Jeremiah 44:28–29
- 17 Psalm 41:1–2; Psalm 50:15; Psalm 91:14–15; Jeremiah 1:19; 2 Samuel 24:14
- 18 Psalm 34:22; Jeremiah 38:2; Jeremiah 21:9; Ephesians 1:12; Psalm 84:12
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences