1 Et cœpit illis in parabolis loqui: Vineam pastinavit homo, et circumdedit sepem, et fodit lacum, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. 2 Et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineæ. 3 Qui apprehensum eum ceciderunt, et dimiserunt vacuum. 4 Et iterum misit ad illos alium servum: et illum in capite vulneraverunt, et contumeliis affecerunt. 5 Et rursum alium misit, et illum occiderunt: et plures alios: quosdam cædentes, alios vero occidentes. 6 Adhuc ergo unum habens filium carissimum, et illum misit ad eos novissimum, dicens: Quia reverebuntur filium meum. 7 Coloni autem dixerunt ad invicem: Hic est hæres: venite, occidamus eum: et nostra erit hæreditas. 8 Et apprehendentes eum, occiderunt: et ejecerunt extra vineam. 9 Quid ergo faciet dominus vineæ? Veniet, et perdet colonos, et dabit vineam aliis. 10 Nec scripturam hanc legistis: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli: 11 a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris? 12 Et quærebant eum tenere: et timuerunt turbam: cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt. 13 Et mittunt ad eum quosdam ex pharisæis, et herodianis, ut eum caperent in verbo. 14 Qui venientes dicunt ei: Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam: nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum Cæsari, an non dabimus? 15 Qui sciens versutiam illorum, ait illos: Quid me tentatis? afferte mihi denarium ut videam. 16 At illi attulerunt ei. Et ait illis: Cujus est imago hæc, et inscriptio? Dicunt ei: Cæsaris. 17 Respondens autem Jesus dixit illis: Reddite igitur quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo. Et mirabantur super eo. 18 Et venerunt ad eum sadducæi, qui dicunt resurrectionem non esse: et interrogabant eum, dicentes: 19 Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cujus frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater ejus uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo. 20 Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est non relicto semine. 21 Et secundus accepit eam, et mortuus est: et nec iste reliquit semen. Et tertius similiter. 22 Et acceperunt eam similiter septem: et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier. 23 In resurrectione ergo cum resurrexerint, cujus de his erit uxor? septem enim habuerunt eam uxorem. 24 Et respondens Jesus, ait illis: Nonne ideo erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei? 25 Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli in cælis. 26 De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum, quomodo dixerit illi Deus, inquiens: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? 27 Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Vos ergo multum erratis. 28 Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, et videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum. 29 Jesus autem respondit ei: Quia primum omnium mandatum est: Audi Israël, Dominus Deus tuus, Deus unus est: 30 et diliges Dominum Deum tuum ex tota corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum. 31 Secundum autem simile est illi: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Majus horum aliud mandatum non est. 32 Et ait illi scriba: Bene, Magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus, et non est alius præter eum. 33 Et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine, et diligere proximum tamquam seipsum, majus est omnibus holocautomatibus, et sacrificiis. 34 Jesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi: Non es longe a regno Dei. Et nemo jam audebat eum interrogare. 35 Et respondens Jesus dicebat, docens in templo: Quomodo dicunt scribæ Christum filium esse David? 36 Ipse enim David dicit in Spiritu Sancto: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. 37 Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius ejus? Et multa turba eum libenter audivit. 38 Et dicebat eis in doctrina sua: Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare, et salutari in foro, 39 et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in cœnis: 40 qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixæ orationis: hi accipient prolixius judicium. 41 Et sedens Jesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba jactaret æs in gazophylacium, et multi divites jactabant multa. 42 Cum venisset autem vidua una pauper, misit duo minuta, quod est quadrans, 43 et convocans discipulos suos, ait illis: Amen dico vobis, quoniam vidua hæc pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium. 44 Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt: hæc vero de penuria sua omnia quæ habuit misit totum victum suum.
Mark 12 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
Cross references (39)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Isaiah 5:1–4; Mark 13:34; Song of Songs 8:11–12; Mark 4:2; Psalm 80:8–16
- 2 John 15:1–8; Hebrews 1:1; Micah 7:1; Jeremiah 25:4–5; Jeremiah 44:4
- 3 2 Chronicles 36:16; Jeremiah 26:20–24; Hebrews 11:36–37; Nehemiah 9:26; 1 Thessalonians 2:15
- 5 Matthew 5:12; Mark 9:13; Luke 6:22–23; Jeremiah 7:25–28; Matthew 22:6
- 6 Hebrews 1:1–2; Matthew 3:17; John 1:34; Psalm 2:12; 1 John 5:11–12
- 7 John 11:47–50; Acts 5:28; Matthew 2:3–13; Isaiah 49:7; Psalm 2:2–3
- 8 Luke 20:15; Matthew 21:39; Matthew 21:33; Hebrews 13:11–13
- 9 Romans 10:20–11:12; Matthew 21:43; Luke 19:27; Romans 9:30–33; Jeremiah 17:3
- 10 Psalm 118:22–23; Luke 20:17–18; 1 Peter 2:7–8; Isaiah 28:16; Acts 4:11–12
- 11 Psalm 118:23; Habakkuk 1:5; Acts 2:32–36; Acts 3:12–16; Ephesians 3:8–11
- 12 Mark 11:18; Mark 11:32; John 7:30; John 7:25; John 7:44
- 13 Luke 20:20–26; Mark 3:6; Luke 11:54; Mark 8:15; Psalm 38:12
- 14 Galatians 1:10; 2 Corinthians 2:17; 2 Corinthians 5:11; 2 Corinthians 2:2; 2 Corinthians 5:16
- 15 Revelation 2:23; Ezekiel 17:2; Matthew 22:18; Acts 5:9; Hebrews 4:13
- 16 Luke 20:24–26; Matthew 22:19–22; Revelation 3:12; 2 Timothy 2:19
- 17 Romans 13:7; 2 Corinthians 5:14–15; 1 Corinthians 14:24–25; 1 Peter 2:17; Acts 4:19–20
- 18 Matthew 22:23–33; Acts 4:1–2; 2 Timothy 2:18; Acts 23:6–9; Luke 20:27–40
- 19 Deuteronomy 25:5–10; Ruth 1:11–13; Genesis 38:8; Ruth 4:5
- 20 Matthew 22:25–28; Luke 20:29–33
- 24 2 Timothy 3:15–17; John 20:9; Matthew 22:29; Ephesians 1:19; Isaiah 25:8
- 25 Luke 20:35–36; Matthew 22:30; 1 John 3:2; Hebrews 12:22–23; 1 Corinthians 15:42–54
- 26 Exodus 3:2–6; Luke 20:37; Genesis 17:7–8; Genesis 33:20; Exodus 3:16
- 27 Romans 14:9; Mark 12:24; Romans 4:17; Hebrews 11:13–16; Hebrews 3:10
- 28 Matthew 22:34–40; Luke 10:25–28; Luke 20:39; Matthew 19:18; Matthew 5:19
- 29 Luke 10:27; Deuteronomy 6:4; Galatians 3:20; Romans 3:30; Jude 25
- 30 Deuteronomy 6:5
- 31 Romans 13:8–9; Matthew 22:39; Leviticus 19:18; Luke 10:27; 1 Corinthians 13:4–8
- 32 Deuteronomy 4:39; Isaiah 46:9; Deuteronomy 4:35; Isaiah 45:5–6; Isaiah 45:18
- 33 Micah 6:6–8; Hosea 6:6; Matthew 9:13; 1 Samuel 15:22; Matthew 12:7
- 34 Colossians 4:6; Luke 20:40; Matthew 22:46; Titus 1:9–11; Matthew 12:20
- 35 Luke 20:41–44; Matthew 22:41–45; Matthew 26:55; Luke 19:47; Matthew 9:27
- 36 Psalm 110:1; Matthew 22:43–45; Hebrews 1:13; Hebrews 10:12–13; 1 Corinthians 15:25
- 37 Romans 1:3–4; Luke 21:38; Matthew 11:25; Romans 9:5; James 2:5
- 38 Luke 20:45–47; Matthew 23:1–7; Luke 11:43; Matthew 6:5; Mark 4:2
- 39 James 2:2–3
- 40 Luke 20:47; Matthew 23:33; Matthew 23:13; Matthew 6:7; Ezekiel 22:25
- 41 Luke 21:1–4; 2 Kings 12:9; John 8:20; Matthew 27:6
- 43 2 Corinthians 9:6–8; 2 Corinthians 8:2; Acts 11:29; 2 Corinthians 8:12; Matthew 10:42
- 44 2 Corinthians 8:2–3; 1 John 3:17; Luke 21:2–4; Ezra 2:68–69; Mark 14:8
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences
What the Fathers said
Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).
How these were chosen
“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).
… evil." And that we ought to worship God alone, He thus persuaded us: "The greatest commandment is, Thou shalt worship the Lord thy God, and Him only shall thou serve, with all thy heart, and with all thy strength, the Lord God that made thee." And when a certain man came to Him and said, "Good Master," He answered and …
Let us not, then, "be puffed up for one against the other," above that which is written; let us love the Lord our God with all our heart, with all our soul, and with all our mind, and our neighbour as ourself. As to which two precepts of charity, unless we believe that Moses meant whatever in these books he …
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 1 (1886)
"For when Jesus," he saith, "saw that he answered discreetly, He said unto him, Thou art not far from the kingdom of God." They are not contradicting each other, but indeed fully agreeing.
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)
And so the Lord in reference to their pride said immediately, "Beware of the Scribes which love the chief seats in the synagogues, and the first rooms at feasts." Not because they hold them, but because they love them.
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)
"Come, let us kill Him, and the inheritance shall be ours." Fools!
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 8 (1888)