Skip to the text

Matthew · Clementine Vulgate

Matthew 5 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Videns autem Jesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus, 2 et aperiens os suum docebat eos dicens: 3 Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum cælorum. 4 Beati mites: quoniam ipsi possidebunt terram. 5 Beati qui lugent: quoniam ipsi consolabuntur. 6 Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam: quoniam ipsi saturabuntur. 7 Beati misericordes: quoniam ipsi misericordiam consequentur. 8 Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt. 9 Beati pacifici: quoniam filii Dei vocabuntur. 10 Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam: quoniam ipsorum est regnum cælorum. 11 Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me: 12 gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cælis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos. 13 Vos estis sal terræ. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus. 14 Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita, 15 neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. 16 Sic luceat lux vestra coram hominibus: ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est. 17 Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere. 18 Amen quippe dico vobis, donec transeat cælum et terra, jota unum aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant. 19 Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno cælorum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cælorum. 20 Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et pharisæorum, non intrabitis in regnum cælorum. 21 Audistis quia dictum est antiquis: Non occides: qui autem occiderit, reus erit judicio. 22 Ego autem dico vobis: quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca: reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue: reus erit gehennæ ignis. 23 Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te: 24 relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo: et tunc veniens offeres munus tuum. 25 Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo: ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro: et in carcerem mittaris. 26 Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem. 27 Audistis quia dictum est antiquis: Non mœchaberis. 28 Ego autem dico vobis: quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo. 29 Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. 30 Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam. 31 Dictum est autem: Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii. 32 Ego autem dico vobis: quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam mœchari: et qui dimissam duxerit, adulterat. 33 Iterum audistis quia dictum est antiquis: Non perjurabis: reddes autem Domino juramenta tua. 34 Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per cælum, quia thronus Dei est: 35 neque per terram, quia scabellum est pedum ejus: neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis: 36 neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum. 37 Sit autem sermo vester, est, est: non, non: quod autem his abundantius est, a malo est. 38 Audistis quia dictum est: Oculum pro oculo, et dentem pro dente. 39 Ego autem dico vobis, non resistere malo: sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe illi et alteram: 40 et ei, qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium: 41 et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo. 42 Qui petit a te, da ei: et volenti mutuari a te, ne avertaris. 43 Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. 44 Ego autem dico vobis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos: 45 ut sitis filii Patris vestri, qui in cælis est: qui solem suum oriri facit super bonos et malos: et pluit super justos et injustos. 46 Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt? 47 Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnici hoc faciunt? 48 Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est.

Cross references (48)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 Mark 3:13; Matthew 15:29; John 6:2–3; Mark 4:1; Mark 3:20
  2. 2 Acts 8:35; Luke 6:20–26; Acts 10:34; Matthew 13:35; Acts 18:14
  3. 3 Isaiah 66:2; Proverbs 29:23; Psalm 34:18; Proverbs 16:19; Luke 18:14
  4. 4 Revelation 21:4; 2 Corinthians 7:9–10; Isaiah 61:2–3; John 16:20–22; Psalm 126:5–6
  5. 5 Psalm 37:11; Isaiah 29:19; James 3:13; Psalm 149:4; Galatians 5:23
  6. 6 Psalm 107:9; John 4:14; John 6:27; John 6:48–58; Psalm 145:19
  7. 7 Ephesians 4:32–5:1; Matthew 6:14–15; 2 Samuel 22:26; Matthew 18:33–35; Psalm 18:25
  8. 8 Psalm 24:4; Psalm 51:10; Hebrews 10:22; Hebrews 12:14; Ezekiel 36:25–27
  9. 9 Hebrews 12:14; James 3:16–18; Romans 12:18; Galatians 5:22; Psalm 120:6
  10. 10 James 1:12; 1 Peter 3:13–14; 2 Corinthians 4:17; Matthew 5:3; James 1:2–5
  11. 11 1 Peter 4:14; Luke 21:17; Mark 13:13; Matthew 24:9; Luke 6:22
  12. 12 Luke 6:23; James 1:2; Colossians 3:24; 1 Peter 4:13; Colossians 1:24
  13. 13 Colossians 4:6; Luke 14:34–35; Mark 9:49–50; Leviticus 2:13; Hebrews 6:4–6
  14. 14 Philippians 2:15; John 8:12; Ephesians 5:8–14; 1 Thessalonians 5:5; Proverbs 4:18
  15. 15 Luke 11:33; Mark 4:21; Luke 8:16; Numbers 8:2; Exodus 25:37
  16. 16 1 Peter 2:12; Titus 2:7; John 15:8; 1 John 1:5–7; Philippians 2:15–16
  17. 17 Romans 10:4; Luke 16:17; Galatians 4:4–5; Romans 3:31; Romans 8:4
  18. 18 Luke 16:17; Isaiah 40:8; 1 Peter 1:25; Psalm 119:89–90; Matthew 24:34–35
  19. 19 Deuteronomy 12:32; James 2:10–11; Matthew 28:20; Romans 13:8–10; Matthew 11:11
  20. 20 Romans 10:2–3; Philippians 3:9; Romans 9:30–32; Luke 16:14–15; Matthew 23:2–5
  21. 21 Deuteronomy 5:17; Exodus 20:13; Numbers 35:30–34; Exodus 21:12–14; Numbers 35:16–21
  22. 22 1 John 3:14–15; 1 John 4:20–21; 1 John 2:9; Ephesians 4:26–27; Ephesians 4:31–32
  23. 23 Mark 11:25; Leviticus 6:2–6; Matthew 5:24; Matthew 23:19; Matthew 8:4
  24. 24 James 5:16; Romans 12:17–18; Matthew 18:15–17; Job 42:8; 1 Peter 3:7–8
  25. 25 Luke 12:58–59; Proverbs 25:8; Luke 14:31–32; Hebrews 3:13; Isaiah 55:6–7
  26. 26 Matthew 18:34; Luke 12:59; James 2:13; 2 Thessalonians 1:9; Luke 16:26
  27. 27 Deuteronomy 5:18; Proverbs 6:32; Exodus 20:14; Leviticus 20:10; Deuteronomy 22:22–24
  28. 28 James 1:14–15; 1 John 2:16; Proverbs 6:25; Exodus 20:17; 2 Samuel 11:2
  29. 29 Mark 9:43–48; Romans 8:13; Colossians 3:5; Romans 6:6; 1 Peter 4:1–3
  30. 30 Mark 9:43; Matthew 5:29; 1 Peter 2:8; Romans 14:20–21; Matthew 18:6–7
  31. 31 Jeremiah 3:1; Deuteronomy 24:1–4; Matthew 19:7; Mark 10:2–9; Matthew 19:3
  32. 32 Romans 7:3; Luke 16:18; 1 Corinthians 7:10–11; 1 Corinthians 7:4; Matthew 19:8–9
  33. 33 Deuteronomy 23:21; Leviticus 19:12; Ecclesiastes 5:4–6; Deuteronomy 23:23; Psalm 76:11
  34. 34 James 5:12; Isaiah 66:1; Deuteronomy 23:21–23; Matthew 23:16–22; Ecclesiastes 9:2
  35. 35 Psalm 48:2; Malachi 1:14; Revelation 21:10; 2 Chronicles 6:6; Psalm 99:5
  36. 36 Luke 12:25; Matthew 6:27; Matthew 23:16–21
  37. 37 James 5:12; Colossians 4:6; Colossians 3:9; 2 Corinthians 1:17–20; John 8:44
  38. 38 Leviticus 24:19–20; Deuteronomy 19:21; Exodus 21:22–27; Deuteronomy 19:19
  39. 39 1 Thessalonians 5:15; 1 Peter 3:9; Romans 12:17–19; Proverbs 20:22; Luke 6:29–30
  40. 40 Luke 6:29; 1 Corinthians 6:7
  41. 41 Luke 23:26
  42. 42 Proverbs 19:17; Hebrews 13:16; Luke 6:30–36; 1 Timothy 6:17–19; Psalm 112:5–9
  43. 43 Leviticus 19:18; Psalm 139:21–22; Galatians 5:13–14; Matthew 19:19; Romans 13:8–10
  44. 44 Romans 12:14; 1 Peter 3:9; Luke 6:27–28; Romans 12:20–21; Proverbs 25:21–22
  45. 45 Psalm 145:9; Luke 6:35; Acts 14:17; Job 25:3; Ephesians 5:1
  46. 46 Luke 6:32–35; 1 Peter 2:20–23; Matthew 11:19; Matthew 9:10–11; Matthew 18:17
  47. 47 Luke 6:32; Matthew 5:20; 1 Peter 2:20; Luke 10:4–5
  48. 48 1 Peter 1:15–16; James 1:4; Leviticus 19:2; Ephesians 5:1–2; Luke 6:36

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences

What the Fathers said

Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).

How these were chosen

“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).

  1. Commentary 5:16 Augustine of Hippo, Sermons on Selected Lessons of the New Testament (Sermon IV)

    It is wont to perplex many persons, Dearly beloved, that our Lord Jesus Christ in His Evangelical Sermon, after He had first said, "Let your light so shine before men, that they may see your good works, and glorify your Father which is in heaven;" said afterwards, "Take heed that ye do not your righteousness before men to be seen …

    Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)

  2. Commentary 5:1 John Chrysostom, Homilies on the Gospel of Matthew (Homily XV)

    See how unambitious He was, and void of boasting: in that He did not lead people about with Him, but whereas, when healing was required, He had Himself gone about everywhere, visiting both towns and country places; now when the multitude is become very great, He sits in one spot: and that not in the midst of any city or …

    Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)

  3. Quotes verse 5:3 Polycarp of Smyrna, Epistle to the Philippians (The Epistle of Polycarp to the Philippians)

    … be forgiven unto you; be merciful, that ye may obtain mercy; with what measure ye mete, it shall be measured to you again;" and once more, "Blessed are the poor, and those that are persecuted for righteousness' sake, for theirs is the kingdom of God." Chapter III — Expressions of personal unworthiness These things, brethren, I write to you concerning …

    Read in context · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)

  4. Quotes verse 5:28 Justin Martyr, First Apology (Chapters XIII–XVI)

    … eye offend thee, cut it out; for it is better for thee to enter into the kingdom of heaven with one eye, than, having two eyes, to be cast into everlasting fire." And, "Whosoever shall marry her that is divorced from another husband, committeth adultery." And, "There are some who have been made eunuchs of men, and some who were …

    Read in context · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)

  5. Quotes verse 5:18 Irenaeus of Lyons, Against Heresies (Book I, Chapters III–IV)

    … like manner, they assert that the ten Æons are pointed out by the letter Iota, which begins His name; while, for the same reason, they tell us the Saviour said, "One Iota, or one tittle, shall by no means pass away until all be fulfilled."

    Read in context · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)