1 Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud, unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa ejus: 2 obtulerunt principes Israël et capita familiarum, qui erant per singulas tribus, præfectique eorum, qui numerati fuerant, 3 munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bobus. Unum plaustrum obtulere duo duces, et unum bovem singuli, obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi. 4 Ait autem Dominus ad Moysen: 5 Suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi, et trades ea Levitis juxta ordinem ministerii sui. 6 Itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves, tradidit eos Levitis. 7 Duo plaustra et quatuor boves dedit filiis Gerson, juxta id quod habebant necessarium. 8 Quatuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum, sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis. 9 Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves: quia in sanctuario serviunt, et onera propriis portant humeris. 10 Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris, die qua unctum est, oblationem suam ante altare. 11 Dixitque Dominus ad Moysen: Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris. 12 Primo die obtulit oblationem suam Nahasson filius Aminadab de tribu Juda: 13 fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium: 14 mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso: 15 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: 16 hircumque pro peccato: 17 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio Nahasson filii Aminadab. 18 Secundo die obtulit Nathanaël filius Suar, dux de tribu Issachar, 19 acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium: 20 mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso: 21 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: 22 hircumque pro peccato: 23 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Nathanaël filii Suar. 24 Tertio die princeps filiorum Zabulon, Eliab filius Helon, 25 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum similia conspersa oleo in sacrificium: 26 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: 27 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: 28 hircumque pro peccato: 29 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio Eliab filii Helon. 30 Die quarto princeps filiorum Ruben, Elisur filius Sedeur, 31 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: 32 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: 33 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: 34 hircumque pro peccato: 35 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Elisur filii Sedeur. 36 Die quinto princeps filiorum Simeon, Salamiel filius Surisaddai, 37 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: 38 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: 39 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: 40 hircumque pro peccato: 41 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Salamiel filii Surisaddai. 42 Die sexto princeps filiorum Gad, Eliasaph filius Duel, 43 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: 44 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: 45 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: 46 hircumque pro peccato: 47 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Eliasaph filii Duel. 48 Die septimo princeps filiorum Ephraim, Elisama filius Ammiud, 49 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: 50 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: 51 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: 52 hircumque pro peccato: 53 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Elisama filii Ammiud. 54 Die octavo, princeps filiorum Manasse, Gamaliel filius Phadassur, 55 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: 56 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: 57 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: 58 hircumque pro peccato: 59 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Gamaliel filii Phadassur. 60 Die nono princeps filiorum Benjamin, Abidan filius Gedeonis, 61 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: 62 et mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: 63 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: 64 hircumque pro peccato: 65 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Abidan filii Gedeonis. 66 Die decimo princeps filiorum Dan, Ahiezer filius Ammisaddai, 67 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: 68 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: 69 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: 70 hircumque pro peccato: 71 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Ahiezer filii Ammisaddai. 72 Die undecimo princeps filiorum Aser, Phegiel filius Ochran, 73 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: 74 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: 75 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: 76 hircumque pro peccato: 77 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Phegiel filii Ochran. 78 Die duodecimo princeps filiorum Nephthali, Ahira filius Enan, 79 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila oleo conspersa in sacrificum: 80 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: 81 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: 82 hircumque pro peccato: 83 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Ahira filii Enan. 84 Hæc in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israël, in die qua consecratum est: acetabula argentea duodecim: phialæ argenteæ duodecim: mortariola aurea duodecim: 85 ita ut centum triginta siclos argenti haberet unum acetabulum, et septuaginta siclos haberet una phiala: id est, in commune vasorum omnium ex argento sicli duo millia quadringenti, pondere sanctuarii: 86 mortariola aurea duodecim plena incenso, denos siclos appendentia pondere sanctuarii: id est, simul auri sicli centum viginti: 87 boves de armento in holocaustum duodecim, arietes duodecim, agni anniculi duodecim, et libamenta eorum: hirci duodecim pro peccato. 88 In hostias pacificorum, boves viginti quatuor, arietes sexaginta, hirci sexaginta, agni anniculi sexaginta. Hæc oblata sunt in dedicatione altaris, quando unctum est. 89 Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum fœderis, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubim, unde et loquebatur ei.
Numbers 7 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Abidan
The son of Gideoni who was appointed leader of the tribe of Benjamin to help Moses and Aaron with the census, commanded his tribe's division on the march, and presented the ninth…
Cited in the guide: Numbers 1:11; Numbers 2:22; Numbers 7:60
Ahiezer
The son of Ammishaddai who was appointed leader of the tribe of Dan to help Moses and Aaron with the census, commanded his tribe's division on the march, and presented the tenth…
Cited in the guide: Numbers 1:12; Numbers 2:25; Numbers 7:66
Ahira
The son of Enan who was appointed leader of the tribe of Naphtali to help Moses and Aaron with the census, commanded his tribe's division on the march, and presented the twelfth…
Cited in the guide: Numbers 1:15; Numbers 2:29; Numbers 7:78
Eliab
The son of Helon who was appointed leader of the tribe of Zebulun to help Moses and Aaron with the census, commanded his tribe's division on the march, and presented the third…
Cited in the guide: Numbers 1:9; Numbers 2:7; Numbers 7:24
Eliasaph
The son of Deuel who was appointed leader of the tribe of Gad to help Moses and Aaron with the census, commanded his tribe's division on the march, and presented the sixth day's…
Cited in the guide: Numbers 1:14; Numbers 2:14; Numbers 7:42
Elishama
The son of Ammihud who was appointed leader of the tribe of Ephraim to help Moses and Aaron with the census, commanded his tribe's division on the march, and presented the seventh…
Cited in the guide: Numbers 1:10; Numbers 2:18; Numbers 7:48
Elizur
The son of Shedeur who was appointed leader of the tribe of Reuben to help Moses and Aaron with the census, commanded his tribe's division on the march, and presented the fourth…
Cited in the guide: Numbers 1:5; Numbers 2:10; Numbers 7:30
Gamaliel
The son of Pedahzur who was appointed leader of the tribe of Manasseh to help Moses and Aaron with the census, commanded his tribe's division on the march, and presented the…
Cited in the guide: Numbers 1:10; Numbers 2:20; Numbers 7:54
Moses
Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.
Cited in the guide: Exodus 2–Deuteronomy 34
Nahshon
Leader of the tribe of Judah in the wilderness, first to bring his offering.
Cited in the guide: Num. 1:7; 2:3; 7:12; Ruth 4:20; Matt. 1:4
Nethanel
The son of Zuar who was appointed leader of the tribe of Issachar to help Moses and Aaron with the census, commanded his tribe's division on the march, and presented the second…
Cited in the guide: Numbers 1:8; Numbers 2:5; Numbers 7:18
Pagiel
The son of Ocran who was appointed leader of the tribe of Asher to help Moses and Aaron with the census, commanded his tribe's division on the march, and presented the eleventh…
Cited in the guide: Numbers 1:13; Numbers 2:27; Numbers 7:72
Shelumiel
The son of Zurishaddai who was appointed leader of the tribe of Simeon to help Moses and Aaron with the census, commanded his tribe's division on the march, and presented the…
Cited in the guide: Numbers 1:6; Numbers 2:12; Numbers 7:36
Cross references (38)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Leviticus 8:10–11; Numbers 7:84; Matthew 23:19; Numbers 7:88; Leviticus 9:1–24
- 2 Numbers 1:4–16; 2 Chronicles 35:8; Nehemiah 7:70–72; Numbers 2:1–34; 1 Chronicles 29:6–8
- 5 Exodus 35:4–10; Exodus 25:1–11; Isaiah 49:1–8; Ephesians 4:11–13; Titus 3:8
- 7 Numbers 3:25–26; Numbers 4:24–28
- 8 Numbers 3:36–37; Numbers 4:28–33
- 9 Numbers 3:31; 2 Samuel 6:13; Numbers 4:4–16; 1 Chronicles 15:13; 1 Chronicles 15:3
- 10 2 Chronicles 7:9; Nehemiah 12:27; 2 Chronicles 7:5; Deuteronomy 20:5; 1 Kings 8:63
- 11 1 Corinthians 14:33; 1 Corinthians 14:40; Colossians 2:5
- 12 Matthew 1:4; Numbers 2:3; Genesis 49:10; Luke 3:32; Numbers 10:14
- 13 Exodus 30:13; Leviticus 2:1; Exodus 37:16; Exodus 25:29; Jeremiah 52:19
- 14 Exodus 35:8; Exodus 30:7–8; 2 Chronicles 24:14; Exodus 37:16; 1 Kings 7:50
- 15 Romans 8:34; Romans 5:6–11; Romans 5:16–21; Romans 10:4; Titus 2:14
- 16 Leviticus 4:23; Leviticus 4:25
- 17 Leviticus 3:1–17; 2 Corinthians 5:19–21
- 18 Numbers 1:8; Numbers 2:5
- 21 Romans 12:1; Ephesians 5:2; Genesis 8:20
- 23 Leviticus 7:11–13; 1 Kings 8:63; Colossians 1:1; Proverbs 7:14
- 24 Numbers 1:9; Numbers 2:7
- 27 Jeremiah 7:22; Isaiah 1:11; Amos 5:22; Psalm 51:16; Psalm 50:8–14
- 30 Numbers 1:5; Numbers 2:10
- 32 Malachi 1:11; Revelation 8:3; Psalm 66:15; Luke 1:10
- 36 Numbers 1:6; Numbers 2:12
- 39 Exodus 12:5; Acts 8:32; John 1:29; 1 Peter 1:19; Revelation 5:6
- 42 Numbers 1:14; Numbers 2:14
- 43 Leviticus 2:5; Leviticus 14:10; 1 John 2:27; Hebrews 1:9
- 45 Isaiah 53:4; 2 Corinthians 5:21; Psalm 66:15
- 48 Numbers 1:10; Numbers 2:18
- 54 Numbers 2:20; Numbers 1:10
- 60 Numbers 1:11; Numbers 2:22
- 62 Psalm 112:2; Romans 15:16; Philippians 4:18; Daniel 9:27; Hebrews 13:15
- 66 Numbers 1:12; Numbers 2:25
- 72 Numbers 1:13; Numbers 2:27
- 73 Numbers 7:13–88
- 78 Numbers 1:15; Numbers 2:29
- 84 Numbers 7:10; Nehemiah 7:70–72; Hebrews 13:10; 1 Chronicles 29:6–8; Revelation 21:14
- 85 Ezra 8:25–26; 1 Chronicles 22:14; 1 Chronicles 29:7; 1 Chronicles 29:4
- 88 Numbers 7:1; Numbers 7:10; Numbers 7:84
- 89 Hebrews 4:16; Psalm 99:1; Exodus 33:9–11; Exodus 25:18–22; Psalm 80:1
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences