Skip to the text

Numbers · Clementine Vulgate

Numbers 28 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Dixit quoque Dominus ad Moysen: 2 Præcipe filiis Israël, et dices ad eos: Oblationem meam et panes, et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua. 3 Hæc sunt sacrificia quæ offerre debetis: agnos anniculos immaculatos duos quotidie in holocaustum sempiternum: 4 unum offeretis mane, et alterum ad vesperum: 5 decimam partem ephi similæ, quæ conspersa sit oleo purissimo, et habeat quartam partem hin. 6 Holocaustum juge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini. 7 Et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini. 8 Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam juxta omnem ritum sacrificii matutini, et libamentorum ejus, oblationem suavissimi odoris Domino. 9 Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos, et duas decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio, et liba: 10 quæ rite funduntur per singula sabbata in holocaustum sempiternum. 11 In calendis autem offeretis holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos, 12 et tres decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio per singulos vitulos: et duas decimas similæ oleo conspersæ per singulos arietes: 13 et decimam decimæ similæ ex oleo in sacrificio per agnos singulos: holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino. 14 Libamenta autem vini, quæ per singulas fundenda sunt victimas, ista erunt: media pars hin per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt. 15 Hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis. 16 Mense autem primo, quartadecima die mensis, Phase Domini erit, 17 et quintadecima die solemnitas: septem diebus vescentur azymis. 18 Quarum dies prima venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea. 19 Offeretisque incensum holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem: 20 et sacrificia singulorum ex simila quæ conspersa sit oleo, tres decimas per singulos vitulos, et duas decimas per arietem, 21 et decimam decimæ per agnos singulos, id est, per septem agnos. 22 Et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis, 23 præter holocaustum matutinum, quod semper offeretis. 24 Ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis, et in odorem suavissimum Domino, qui surget de holocausto, et de libationibus singulorum. 25 Dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis: omne opus servile non facietis in eo. 26 Dies etiam primitivorum, quando offeretis novas fruges Domino, expletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea. 27 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem: 28 atque in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, per arietes duas, 29 per agnos decimam decimæ, qui simul sunt agni septem. Hircum quoque, 30 qui mactatur pro expiatione: præter holocaustum sempiternum et liba ejus. 31 Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis.

People & places in this chapter

From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.

People

  • Moses

    Deliverer and lawgiver

    Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.

    Cited in the guide: Exodus 2–Deuteronomy 34

Cross references (22)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 2 Leviticus 3:11; Genesis 8:21; Exodus 23:15; Malachi 1:12; Numbers 9:7
  2. 3 Exodus 29:38–42; Leviticus 6:9; Daniel 11:31; Daniel 12:11; Ezekiel 46:13–15
  3. 4 Daniel 9:21; Ezra 9:4–5; Numbers 9:3; 1 Kings 18:29; Exodus 12:6
  4. 5 Leviticus 2:1; Exodus 16:36; Exodus 29:38–42; Numbers 15:4–5
  5. 6 Amos 5:25; Exodus 31:18; Ezra 3:4; 2 Chronicles 2:4; 2 Chronicles 31:3
  6. 7 Exodus 29:42; Numbers 15:10; Joel 1:13; Joel 1:9; Isaiah 57:6
  7. 9 Isaiah 58:13; Psalm 92:1–4; Exodus 20:8–11; Ezekiel 20:12; Revelation 1:10
  8. 10 Ezekiel 46:4–5; Numbers 29:6; Numbers 29:19; Numbers 29:31; Numbers 28:3
  9. 11 Numbers 10:10; Ezekiel 46:6; Psalm 40:6; Colossians 2:16; Hosea 2:11
  10. 12 Numbers 15:4–12; Numbers 29:10; Ezekiel 46:5–7
  11. 15 Numbers 28:3; Numbers 28:22; Numbers 15:24; Leviticus 16:15; Numbers 28:10–11
  12. 16 Deuteronomy 16:1–8; Exodus 12:18; Exodus 12:2–11; Numbers 9:3–5; Leviticus 23:5–8
  13. 17 Leviticus 23:6; Exodus 23:15; Deuteronomy 16:3–8; Exodus 34:18; Exodus 12:15–17
  14. 18 Exodus 12:16; Leviticus 23:7–8
  15. 19 Deuteronomy 15:21; Numbers 28:31; Ezekiel 45:21–25; Numbers 29:8; Leviticus 22:20
  16. 22 Romans 8:3
  17. 23 Numbers 28:3; Numbers 28:10
  18. 25 Leviticus 23:8; Numbers 28:18; Exodus 13:6; Exodus 12:16; Numbers 29:12
  19. 26 Exodus 23:16; Exodus 34:22; Leviticus 23:10; 1 Corinthians 15:20; Deuteronomy 16:9–11
  20. 27 Leviticus 23:18–19; Numbers 28:11; Numbers 28:19
  21. 30 Numbers 28:15; Numbers 28:22; 1 Peter 2:24; Galatians 3:13; 1 Peter 3:18
  22. 31 Numbers 28:19; Malachi 1:13–14; Numbers 28:3

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences