Skip to the text

Numbers · Clementine Vulgate

Numbers 5 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 2 Præcipe filiis Israël, ut ejiciant de castris omnem leprosum, et qui semine fluit, pollutusque est super mortuo: 3 tam masculum quam feminam ejicite de castris, ne contaminent ea cum habitaverint vobiscum. 4 Feceruntque ita filii Israël, et ejecerunt eos extra castra, sicut locutus erat Dominus Moysi. 5 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 6 Loquere ad filios Israël: Vir, sive mulier, cum fecerint ex omnibus peccatis, quæ solent hominibus accidere, et per negligentiam transgressi fuerint mandatum Domini, atque deliquerint, 7 confitebuntur peccatum suum, et reddent ipsum caput, quintamque partem desuper, ei in quem peccaverint. 8 Sin autem non fuerit qui recipiat, dabunt Domino, et erit sacerdotis, excepto ariete, qui offertur pro expiatione, ut sit placabilis hostia. 9 Omnes quoque primitiæ, quas offerunt filii Israël, ad sacerdotem pertinent: 10 et quidquid in sanctuarium offertur a singulis, et traditur manibus sacerdotis, ipsius erit. 11 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 12 Loquere ad filios Israël, et dices ad eos: Vir cujus uxor erraverit, maritumque contemnens 13 dormierit cum altero viro, et hoc maritus deprehendere non quiverit, sed latet adulterium, et testibus argui non potest, quia non est inventa in stupro: 14 si spiritus zelotypiæ concitaverit virum contra uxorem suam, quæ vel polluta est, vel falsa suspicione appetitur: 15 adducet eam ad sacerdotem, et offeret oblationem pro illa, decimam partem sati farinæ hordeaceæ: non fundet super eam oleum, nec imponet thus: quia sacrificium zelotypiæ est, et oblatio investigans adulterium. 16 Offeret igitur eam sacerdos, et statuet coram Domino, 17 assumetque aquam sanctam in vase fictili, et pauxillum terræ de pavimento tabernaculi mittet in eam. 18 Cumque steterit mulier in conspectu Domini, discooperiet caput ejus, et ponet super manus illius sacrificium recordationis, et oblationem zelotypiæ: ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus cum execratione maledicta congessit. 19 Adjurabitque eam, et dicet: Si non dormivit vir alienus tecum, et si non polluta es deserto mariti thoro, non te nocebunt aquæ istæ amarissimæ, in quas maledicta congessi. 20 Sin autem declinasti a viro tuo, atque polluta es, et concubuisti cum altero viro: 21 his maledictionibus subjacebis: det te Dominus in maledictionem, exemplumque cunctorum in populo suo: putrescere faciat femur tuum, et tumens uterus tuus disrumpatur. 22 Ingrediantur aquæ maledictæ in ventrem tuum, et utero tumescente putrescat femur. Et respondebit mulier: Amen, amen. 23 Scribetque sacerdos in libello ista maledicta, et delebit ea aquis amarissimis, in quas maledicta congessit, 24 et dabit ei bibere. Quas cum exhauserit, 25 tollet sacerdos de manu ejus sacrificium zelotypiæ, et elevabit illud coram Domino, imponetque illud super altare, ita dumtaxat ut prius: 26 pugillum sacrificii tollat de eo, quod offertur, et incendat super altare: et sic potum det mulieri aquas amarissimas. 27 Quas cum biberit, si polluta est, et contempto viro adulterii rea, pertransibunt eam aquæ maledictionis, et inflato ventre, computrescet femur: eritque mulier in maledictionem, et in exemplum omni populo. 28 Quod si polluta non fuerit, erit innoxia, et faciet liberos. 29 Ista est lex zelotypiæ. Si declinaverit mulier a viro suo, et si polluta fuerit, 30 maritusque zelotypiæ spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini, et fecerit ei sacerdos juxta omnia quæ scripta sunt: 31 maritus absque culpa erit, et illa recipiet iniquitatem suam.

People & places in this chapter

From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.

People

  • Moses

    Deliverer and lawgiver

    Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.

    Cited in the guide: Exodus 2–Deuteronomy 34

Cross references (26)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 2 Leviticus 13:46; Leviticus 21:1; Numbers 12:14; Numbers 9:6–10; Numbers 31:19
  2. 3 Deuteronomy 23:14; Leviticus 26:11–12; Numbers 35:34; Psalm 68:18; Revelation 21:3
  3. 6 Leviticus 5:1–4; Leviticus 5:14–6:7
  4. 7 Leviticus 5:5; Leviticus 26:40; Joshua 7:19; Proverbs 28:13; Luke 19:8
  5. 8 Leviticus 6:6–7; Leviticus 7:7; Leviticus 25:25–26
  6. 9 Numbers 18:19; Exodus 29:28; Deuteronomy 18:3–4; Leviticus 7:6–14; Leviticus 6:17–18
  7. 10 Leviticus 10:13
  8. 12 Numbers 5:19–20; Proverbs 2:16–17
  9. 13 Leviticus 18:20; Leviticus 20:10; Proverbs 30:20; Proverbs 7:18–19
  10. 14 Proverbs 6:34; Song of Songs 8:6; Numbers 5:30; 1 Corinthians 10:22; Zephaniah 3:8
  11. 15 Ezekiel 29:16; Leviticus 5:11; 1 Kings 17:18; Leviticus 2:1; Hosea 3:2
  12. 16 Revelation 2:22–23; Hebrews 13:4; Leviticus 1:3; Jeremiah 17:10
  13. 17 Exodus 30:18; John 8:6; Lamentations 3:29; John 8:8; Numbers 19:2–9
  14. 18 Leviticus 13:45; Hebrews 13:4; Numbers 5:15; Revelation 2:19–23; Numbers 5:17
  15. 19 Numbers 5:12; Romans 7:2; Matthew 26:63
  16. 20 Numbers 5:12
  17. 21 Nehemiah 10:29; 1 Samuel 14:24; Joshua 6:26; Jeremiah 29:22; Proverbs 10:7
  18. 22 Psalm 109:18; Proverbs 1:31; Psalm 41:13; John 3:3; Job 31:21–22
  19. 23 Job 31:35; Psalm 51:1; Jeremiah 51:60–64; Isaiah 43:25; Deuteronomy 31:19
  20. 24 Malachi 3:5; Zechariah 5:3–4
  21. 25 Leviticus 8:27; Numbers 5:15; Numbers 5:18; Exodus 29:24
  22. 26 Leviticus 2:2; Leviticus 2:9; Leviticus 5:12; Leviticus 6:15
  23. 27 Zechariah 8:13; Jeremiah 29:18; Jeremiah 42:18; Jeremiah 44:12; Isaiah 65:15
  24. 28 1 Peter 1:7; 2 Corinthians 4:17; Numbers 5:19; Psalm 113:9; Micah 7:7–10
  25. 29 Numbers 5:19; Numbers 5:12; Leviticus 15:32–33; Isaiah 5:7–8; Numbers 5:15
  26. 31 Leviticus 20:10; Romans 2:8–9; Psalm 37:6; Leviticus 20:17–20; Ezekiel 18:4

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences