Saltar al texto

Jeremías · Vulgata Clementina

Jeremías 22 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Hæc dicit Dominus: Descende in domum regis Juda, et loqueris ibi verbum hoc, 2 et dices: [Audi verbum Domini, rex Juda, qui sedes super solium David: tu et servi tui, et populus tuus, qui ingredimini per portas istas. 3 Hæc dicit Dominus: Facite judicium et justitiam, et liberate vi oppressum de manu calumniatoris: et advenam, et pupillum, et viduam nolite contristare, neque opprimatis inique, et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto. 4 Si enim facientes feceritis verbum istud, ingredientur per portas domus hujus reges sedentes de genere David super thronum ejus, et ascendentes currus et equos, ipsi, et servi, et populus eorum. 5 Quod si non audieritis verba hæc: in memetipso juravi, dicit Dominus, quia in solitudinem erit domus hæc. 6 Quia hæc dicit Dominus super domum regis Juda: Galaad, tu mihi caput Libani, si non posuero te solitudinem, urbes inhabitabiles ! 7 Et sanctificabo super te, interficientem virum et arma ejus: et succident electas cedros tuas, et præcipitabunt in ignem. 8 Et pertransibunt gentes multæ per civitatem hanc, et dicet unusquisque proximo suo: Quare fecit Dominus sic civitati huic grandi? 9 Et respondebunt: Eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui, et adoraverint deos alienos, et servierint eis. 10 Nolite flere mortuum, neque lugeatis super eum fletu: plangite eum qui egreditur, quia non revertetur ultra, nec videbit terram nativitatis suæ. 11 Quia hæc dicit Dominus ad Sellum, filium Josiæ, regem Juda, qui regnavit pro Josia patre suo, qui egressus est de loco isto: Non revertetur huc amplius, 12 sed in loco ad quem transtuli eum, ibi morietur, et terram istam non videbit amplius. 13 Væ qui ædificat domum suam in injustitia, et cœnacula sua non in judicio: amicum suum opprimet frustra, et mercedem ejus non reddet ei: 14 qui dicit: Ædificabo mihi domum latam, et cœnacula spatiosa: qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina, pingitque sinopide. 15 Numquid regnabis quoniam confers te cedro? pater tuus numquid non comedit et bibit, et fecit judicium et justitiam tunc cum bene erat ei? 16 Judicavit causam pauperis et egeni in bonum suum: numquid non ideo quia cognovit me? dicit Dominus. 17 Tui vero oculi et cor ad avaritiam, et ad sanguinem innocentem fundendum, et ad calumniam, et ad cursum mali operis. 18 Propterea hæc dicit Dominus ad Joakim, filium Josiæ, regem Juda: Non plangent eum: Væ frater ! et væ soror ! non concrepabunt ei: Væ domine ! et væ inclyte ! 19 Sepultura asini sepelietur, putrefactus et projectus extra portas Jerusalem.] 20 [Ascende Libanum, et clama, et in Basan da vocem tuam: et clama ad transeuntes, quia contriti sunt omnes amatores tui. 21 Locutus sum ad te in abundantia tua, et dixisti: Non audiam: hæc est via tua ab adolescentia tua, quia non audisti vocem meam. 22 Omnes pastores tuos pascet ventus, et amatores tui in captivitatem ibunt: et tunc confunderis, et erubesces ab omni malitia tua. 23 Quæ sedes in Libano, et nidificas in cedris, quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores, quasi dolores parturientis? 24 Vivo ego, dicit Dominus, quia si fuerit Jechonias filius Joakim regis Juda annulus in manu dextera mea, inde evellam eum, 25 et dabo te in manu quærentium animam tuam, et in manu quorum tu formidas faciem, et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu Chaldæorum: 26 et mittam te, et matrem tuam quæ genuit te, in terram alienam, in qua nati non estis, ibique moriemini. 27 Et in terram ad quam ipsi levant animam suam ut revertantur illuc, non revertentur. 28 Numquid vas fictile atque contritum vir iste Jechonias? numquid vas absque omni voluptate? quare abjecti sunt ipse et semen ejus, et projecti in terram quam ignoraverunt? 29 Terra, terra, terra, audi sermonem Domini. 30 Hæc dicit Dominus: Scribe virum istum sterilem, virum qui in diebus suis non prosperabitur: nec enim erit de semine ejus vir qui sedeat super solium David, et potestatem habeat ultra in Juda.]

Personas y lugares de este capítulo

Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.

Personas

  • Jeconiah

    Exiled King of Judah

    Carried captive to Babylon, he marks the low point of David's fallen throne.

    Citado en la guía: 2 Kings 24:8-17; 25:27-30; Jer. 22:24-30; Matt. 1:11-12

Referencias cruzadas (30)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Jeremías 34:2; Lucas 3:19–20; Marcos 6:18; 1 Reyes 21:18–20; 2 Samuel 12:1
  2. 2 Lucas 1:32; Isaías 9:7; Jeremías 22:4; Isaías 1:10; Isaías 28:14
  3. 3 Jeremías 21:12; Miqueas 6:8; Jeremías 22:17; Santiago 1:27; Ezequiel 22:7
  4. 4 Jeremías 17:25
  5. 5 Amós 6:8; Hebreos 6:13; Jeremías 17:27; Génesis 22:16; Deuteronomio 32:40–42
  6. 6 Isaías 6:11; Salmo 107:34; Miqueas 3:12; Isaías 27:10; Jeremías 9:11
  7. 7 Jeremías 4:6–7; Isaías 10:33–34; Isaías 37:24; Ezequiel 9:1–7; Isaías 13:3–5
  8. 8 1 Reyes 9:8–9; 2 Crónicas 7:20–22; Deuteronomio 29:23–26; Lamentaciones 2:15–17; Jeremías 16:10
  9. 9 2 Crónicas 34:25; 2 Reyes 22:17; Jeremías 40:2–3; Jeremías 2:17–19; Deuteronomio 29:25–28
  10. 10 Eclesiastés 4:2; Jeremías 22:11; Lamentaciones 4:9; Isaías 57:1; 2 Reyes 22:20
  11. 11 1 Crónicas 3:15; 2 Reyes 23:34; 2 Crónicas 36:1–4; 2 Reyes 23:31; 2 Crónicas 34:22
  12. 12 2 Reyes 23:34; Jeremías 22:18
  13. 13 Santiago 5:4; Miqueas 3:10; Levítico 19:13; Malaquías 3:5; Deuteronomio 24:14–15
  14. 14 2 Samuel 7:2; Isaías 5:8–9; Hageo 1:4; Lucas 14:28–29; Daniel 4:30
  15. 15 2 Reyes 23:25; Isaías 3:10; Eclesiastés 10:17; Proverbios 25:5; Proverbios 29:4
  16. 16 Jeremías 9:24; 1 Juan 2:3–4; Isaías 1:17; Tito 1:16; Salmo 72:1–4
  17. 17 2 Pedro 2:14; Ezequiel 19:6; 2 Reyes 24:4; Jeremías 22:3; Salmo 10:3
  18. 18 1 Reyes 13:30; Jeremías 16:6; Jeremías 22:10; Jeremías 16:4; 2 Samuel 1:26
  19. 19 Jeremías 36:30; 1 Reyes 21:23–24; 1 Reyes 14:10; Jeremías 36:6; 2 Reyes 9:35
  20. 20 Números 27:12; Lamentaciones 1:2; Ezequiel 23:22; Isaías 20:5–6; Lamentaciones 1:19
  21. 21 Jeremías 32:30; Jeremías 3:25; Jeremías 7:22–28; Ezequiel 23:3–39; Isaías 48:8
  22. 22 Ezequiel 34:2–10; Jeremías 23:1–2; Zacarías 11:17; Oseas 13:15; Jeremías 12:10
  23. 23 Jeremías 6:24; Jeremías 22:6; Jeremías 4:30–31; Zacarías 11:1–2; Jeremías 50:4–5
  24. 24 Jeremías 37:1; Cantar de los Cantares 8:6; 1 Crónicas 3:16; Hageo 2:23; 2 Reyes 24:6–8
  25. 25 Jeremías 34:20–21; Jeremías 21:7; 2 Reyes 24:15–16; Jeremías 22:28; Jeremías 38:16
  26. 26 2 Reyes 24:15; Jeremías 15:2–4; 2 Reyes 24:8; Isaías 22:17; Ezequiel 19:9–14
  27. 27 Jeremías 44:14; Jeremías 52:31–34; Jeremías 22:11; 2 Reyes 25:27–30; Salmo 86:4
  28. 28 Oseas 8:8; Salmo 31:12; Jeremías 48:38; Jeremías 22:30; Jeremías 15:1
  29. 29 Deuteronomio 32:1; Miqueas 1:2; Jeremías 6:19; Isaías 1:1–2; Miqueas 6:1–2
  30. 30 Jeremías 36:30; Salmo 94:20; Mateo 1:11–16; Lucas 1:32–33; 1 Crónicas 3:16–17

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias

Lo que dijeron los Padres

Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.

Cómo se eligieron

«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).

  1. Cita 22:24 Irenaeus of Lyons, Against Heresies (Book III, Chapter XVII)

    … the kingdom; Jeremiah thus declaring, "As I live, saith the Lord, if Jechoniah the son of Joachim king of Judah had been made the signet of my right hand, I would pluck him thence, and deliver him into the hand of those seeking thy life." And again: "Jechoniah is dishonoured as a useless vessel, for he has been cast into …

    Leer en contexto · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)

  2. Cita 22:17 Irenaeus of Lyons, Against Heresies (Book IV, Chapter XVIII)

    For Jeremiah says, "Behold, neither thine eyes nor thy heart are good; but [they are turned] to thy covetousness, and to shed innocent blood, and for injustice, and for man-slaying, that thou mayest do it." And again Isaiah saith, "Ye have taken counsel, but not of Me; and made covenants, [but] not by My Spirit." In order, therefore, that their …

    Leer en contexto · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)