1 [Nunc autem derident me juniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei: 2 quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo, et vita ipsa putabantur indigni: 3 egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine, squallentes calamitate et miseria. 4 Et mandebant herbas, et arborum cortices, et radix juniperorum erat cibus eorum: 5 qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant. 6 In desertis habitabant torrentium, et in cavernis terræ, vel super glaream: 7 qui inter hujuscemodi lætabantur, et esse sub sentibus delicias computabant: 8 filii stultorum et ignobilium, et in terra penitus non parentes. 9 Nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum eis in proverbium. 10 Abominantur me, et longe fugiunt a me, et faciem meam conspuere non verentur. 11 Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me, et frenum posuit in os meum. 12 Ad dexteram orientis calamitates meæ illico surrexerunt: pedes meos subverterunt, et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis. 13 Dissipaverunt itinera mea; insidiati sunt mihi, et prævaluerunt: et non fuit qui ferret auxilium. 14 Quasi rupto muro, et aperta janua, irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt. 15 Redactus sum in nihilum: abstulisti quasi ventus desiderium meum, et velut nubes pertransiit salus mea. 16 Nunc autem in memetipso marcescit anima mea, et possident me dies afflictionis. 17 Nocte os meum perforatur doloribus, et qui me comedunt, non dormiunt. 18 In multitudine eorum consumitur vestimentum meum, et quasi capito tunicæ succinxerunt me. 19 Comparatus sum luto, et assimilatus sum favillæ et cineri. 20 Clamo ad te, et non exaudis me: sto, et non respicis me. 21 Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuæ adversaris mihi. 22 Elevasti me, et quasi super ventum ponens; elisisti me valide. 23 Scio quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi. 24 Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam: et si corruerint, ipse salvabis. 25 Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi. 26 Expectabam bona, et venerunt mihi mala: præstolabar lucem, et eruperunt tenebræ. 27 Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie: prævenerunt me dies afflictionis. 28 Mœrens incedebam sine furore; consurgens, in turba clamabam. 29 Frater fui draconum, et socius struthionum. 30 Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt præ caumate. 31 Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium.]
Job 30 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Referencias cruzadas (30)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Job 12:4; Lucas 23:35; Salmo 35:15–16; Salmo 69:12; 2 Reyes 2:23
- 3 Job 24:5; Hebreos 11:38; Job 24:13–16
- 4 Lucas 15:16; Amós 7:14; 2 Reyes 4:38–39
- 5 Daniel 4:25; Salmo 109:10; Daniel 4:32–33; Génesis 4:12–14
- 6 1 Samuel 22:1–2; Jueces 6:2; Isaías 2:19; Apocalipsis 6:15
- 7 Génesis 16:12; Job 6:5; Job 11:12
- 8 Proverbios 16:22; Isaías 32:6; Marcos 6:24; Proverbios 1:22; Job 40:4
- 9 Job 17:6; Lamentaciones 3:63; Lamentaciones 3:14; Salmo 35:15–16; Salmo 69:11–12
- 10 Isaías 50:6; Mateo 26:67; Salmo 88:8; Números 12:14; Deuteronomio 25:9
- 11 Job 12:21; Job 12:18; Rut 1:21; Santiago 1:26; Salmo 32:9
- 12 Job 19:12; Job 19:18; Salmo 140:4–5; Isaías 3:5
- 13 Zacarías 1:15; Isaías 3:12; Salmo 69:26
- 14 Salmo 69:14–15; Isaías 8:7–8; Salmo 18:4; Job 22:16
- 15 Oseas 13:3; Job 6:4; Job 31:23; Salmo 88:15; Salmo 55:4–5
- 16 Salmo 42:4; Salmo 22:14; Isaías 53:12; Job 3:24; Salmo 40:12
- 17 Job 7:4; Isaías 38:13; Salmo 22:2; Salmo 6:2–6; Job 33:19–21
- 18 Job 2:7; Job 19:20; Job 7:5; Isaías 1:5–6; Salmo 38:5
- 19 Job 9:31; Job 42:6; Salmo 69:14; Génesis 18:27; Jeremías 38:6
- 20 Job 19:7; Lamentaciones 3:8; Salmo 80:4–5; Salmo 22:2; Mateo 15:23
- 21 Job 16:9–14; Job 10:14–17; Job 19:6–9; Job 10:3; 1 Pedro 5:6
- 22 Job 27:21; Salmo 1:4; Ezequiel 5:2; Salmo 18:10; Oseas 4:19
- 23 Eclesiastés 12:5–7; Hebreos 9:27; Eclesiastés 9:5; Eclesiastés 8:8; Job 14:5
- 24 Mateo 27:39–44; Salmo 35:25; Jueces 5:31; Job 19:7
- 25 Romanos 12:15; Salmo 35:13–14; Jeremías 13:17; Lucas 19:41; Isaías 58:7–8
- 26 Jeremías 8:15; Jeremías 14:19; Job 3:25–26; Salmo 97:11; Miqueas 1:12
- 27 Lamentaciones 2:11; Jeremías 31:20; Lamentaciones 1:20; Salmo 22:4; Jeremías 4:19
- 28 Salmo 42:9; Salmo 43:2; Salmo 38:6; Job 19:7; Lamentaciones 3:1–3
- 29 Miqueas 1:8; Salmo 102:6; Malaquías 1:3; Job 17:14; Salmo 44:19
- 30 Lamentaciones 4:8; Salmo 102:3; Salmo 119:83; Lamentaciones 3:4; Lamentaciones 5:10
- 31 Lamentaciones 5:15; Isaías 21:4; Isaías 22:12; Isaías 24:7–9; Eclesiastés 3:4
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias