Saltar al texto

Mateo · Vulgata Clementina

Mateo 6 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cælis est. 2 Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. 3 Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua: 4 ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. 5 Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus: amen dico vobis, receperunt mercedem suam. 6 Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. 7 Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici, putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur. 8 Nolite ergo assimilari eis: scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum. 9 Sic ergo vos orabitis: [Pater noster, qui es in cælis, sanctificetur nomen tuum. 10 Adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra. 11 Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie, 12 et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. 13◆ Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.] 14 Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum: dimittet et vobis Pater vester cælestis delicta vestra. 15 Si autem non dimiseritis hominibus: nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra. 16 Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ, tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam. 17 Tu autem, cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava, 18 ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. 19 Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: ubi ærugo, et tinea demolitur: et ubi fures effodiunt, et furantur. 20 Thesaurizate autem vobis thesauros in cælo, ubi neque ærugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur. 21 Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. 22 Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. 23 Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebræ sunt: ipsæ tenebræ quantæ erunt? 24 Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ. 25 Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum? 26 Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: et Pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis? 27 Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum? 28 Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant, neque nent. 29 Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. 30 Si autem fœnum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicæ fidei? 31 Nolite ergo solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? 32 hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis. 33 Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis. 34 Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi: sufficit diei malitia sua.

Referencias cruzadas (34)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Mateo 23:5; Juan 12:43; Hebreos 6:10; Mateo 23:28–30; Lucas 16:15
  2. 2 Mateo 6:5; 2 Corintios 9:6–15; Juan 5:41; Mateo 6:16; Santiago 2:15–16
  3. 3 Juan 7:4; Mateo 9:30; Marcos 1:44; Mateo 12:19
  4. 4 Mateo 6:18; Mateo 6:6; Jeremías 17:10; Lucas 14:14; Salmo 44:21
  5. 5 Mateo 6:2; Lucas 18:10–11; Lucas 18:13; Marcos 11:25; Isaías 55:6–7
  6. 6 2 Reyes 4:33; Mateo 14:23; Isaías 65:24; Hechos 9:40; Salmo 34:15
  7. 7 Eclesiastés 5:2–3; Eclesiastés 5:7; 1 Reyes 18:26–29; Mateo 6:32; Mateo 26:44
  8. 8 Mateo 6:32; Lucas 12:30; Filipenses 4:6; Juan 16:23–27; Salmo 38:9
  9. 9 Lucas 11:1–4; Apocalipsis 4:11; Romanos 8:15; Isaías 64:8; Salmo 111:9
  10. 10 Hebreos 10:36; Mateo 26:42; Mateo 12:50; Juan 4:34; 1 Tesalonicenses 5:18
  11. 11 Proverbios 30:8; Lucas 11:3; Mateo 4:4; Salmo 34:10; Juan 6:31–59
  12. 12 Efesios 4:32; Marcos 11:25; Efesios 1:7; Mateo 18:21–35; Colosenses 3:13
  13. 13 1 Corintios 10:13; Juan 17:15; Apocalipsis 7:14–17; Mateo 26:41; 2 Tesalonicenses 3:3
  14. 14 Efesios 4:32; Marcos 11:25; Colosenses 3:13; Mateo 7:2; Santiago 2:13
  15. 15 Mateo 18:35
  16. 16 Isaías 58:3–5; Mateo 9:14–15; Nehemías 1:4; Daniel 9:3; Salmo 69:10
  17. 17 Rut 3:3; Eclesiastés 9:8; 2 Samuel 12:20; Daniel 10:2–3; 2 Samuel 14:2
  18. 18 Mateo 6:6; Mateo 6:4; 2 Corintios 10:18; 2 Corintios 5:9; 1 Pedro 2:13
  19. 19 Hebreos 13:5; 1 Juan 2:15–16; Lucas 12:21; Proverbios 23:4–5; Santiago 5:1–3
  20. 20 Lucas 12:33; Mateo 19:21; 1 Timoteo 6:19; Santiago 2:5; Lucas 18:22
  21. 21 Colosenses 3:1–3; Lucas 12:34; 2 Corintios 4:18; Proverbios 4:23; Isaías 33:6
  22. 22 Lucas 11:34–36; 2 Corintios 11:3; Colosenses 3:22
  23. 23 1 Juan 2:11; Mateo 6:22; Isaías 5:20–21; Jeremías 4:22; Proverbios 26:12
  24. 24 1 Juan 2:15–16; Lucas 16:13; Santiago 4:4; 1 Timoteo 6:9–10; Josué 24:15
  25. 25 Filipenses 4:6; Romanos 8:32; 1 Pedro 5:7; Salmo 55:22; Lucas 12:22–31
  26. 26 Mateo 10:29–31; Salmo 147:9; Lucas 12:24–32; Job 38:41; Salmo 145:15–16
  27. 27 Lucas 12:25–26; Eclesiastés 3:14; Mateo 5:36; Salmo 39:5–6; 1 Corintios 12:18
  28. 28 Mateo 6:25; Filipenses 4:6; Lucas 12:27; Lucas 22:35–36; Mateo 6:31
  29. 29 2 Crónicas 9:20–22; 2 Crónicas 9:4–6; 1 Timoteo 2:9–10; 1 Reyes 10:4–7; 1 Pedro 3:2–5
  30. 30 Lucas 12:28; Mateo 14:31; 1 Pedro 1:24; Mateo 8:26; Mateo 16:8
  31. 31 1 Pedro 5:7; Lucas 12:29; Mateo 4:4; Salmo 55:22; Mateo 15:33
  32. 32 Mateo 6:8; Lucas 12:30; Efesios 4:17; Lucas 11:11–13; Salmo 17:14
  33. 33 Lucas 12:31; Mateo 5:6; Juan 6:27; Salmo 34:9–10; Salmo 84:11–12
  34. 34 Mateo 6:25; Juan 14:27; Hebreos 13:5–6; Juan 16:33; Lucas 11:3

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias

¿Por qué mi Biblia dice algo distinto?

Lo que dijeron los Padres

Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.

Cómo se eligieron

«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).

  1. Comentario Augustine of Hippo, Sermons on Selected Lessons of the New Testament (Sermon VII)

    The order established for your edification requires that ye learn first what to believe, and afterwards what to ask. For so saith the Apostle, "Whosoever shall call upon the Name of the Lord, shall be saved." This testimony blessed Paul cited out of the Prophet; for by the Prophet were those times foretold, when all men should call upon God; …

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)

  2. Comentario 6:1 John Chrysostom, Homilies on the Gospel of Matthew (Homily XIX)

    He roots out in what remains the most tyrannical passion of all, the rage and madness with respect to vainglory, which springs up in them that do right.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)

  3. Cita 6:19 Justin Martyr, First Apology (Chapters XIII–XVI)

    Lay up treasure, therefore, in heaven, where neither moth nor rust doth corrupt." And, "Be ye kind and merciful, as your Father also is kind and merciful, and maketh His sun to rise on sinners, and the righteous, and the wicked.

    Leer en contexto · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)

  4. Cita 6:24 Irenaeus of Lyons, Against Heresies (Book III, Chapter VII)

    In like manner also, that [text] which says, "Ye cannot serve two masters," He does Himself interpret, saying, "Ye cannot serve God and mammon;" acknowledging God indeed as God, but mentioning mammon, a thing having also an existence.

    Leer en contexto · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)

  5. Cita 6:12 Augustine of Hippo, Confessions (Book IX, Chapter XIII)

    … unto me, through that Medicine of our wounds who hung upon the tree, and who, sitting at Thy right hand, "maketh intercession for us." I know that she acted mercifully, and from the heart forgave her debtors their debts; do Thou also forgive her debts, whatever she contracted during so many years since the water of salvation.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 1 (1886)