1 Vocavit autem Moysen, et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii, dicens: 2 Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Homo, qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus, id est, de bobus et ovibus offerens victimas, 3 si holocaustum fuerit ejus oblatio, ac de armento: masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii, ad placandum sibi Dominum: 4 ponetque manum super caput hostiæ, et acceptabilis erit, atque in expiationem ejus proficiens. 5 Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem ejus, fundentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi: 6 detractaque pelle hostiæ, artus in frusta concident. 7 Et subjicient in altari ignem, strue lignorum ante composita: 8 et membra quæ sunt cæsa, desuper ordinantes, caput videlicet, et cuncta quæ adhærent jecori, 9 intestinis et pedibus lotis aqua: adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino. 10 Quod si de pecoribus oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum, masculum absque macula offeret: 11 immolabitque ad latus altaris, quod respicit ad aquilonem, coram Domino: sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum: 12 dividentque membra, caput, et omnia quæ adhærent jecori, et ponent super ligna, quibus subjiciendus est ignis: 13 intestina vero et pedes lavabunt aqua. Et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino. 14 Si autem de avibus, holocausti oblatio fuerit Domino, de turturibus, aut pullis columbæ, 15 offeret eam sacerdos ad altare: et retorto ad collum capite, ac rupto vulneris loco, decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris: 16 vesiculam vero gutturis, et plumas projiciet prope altare ad orientalem plagam, in loco in quo cineres effundi solent, 17 confringetque ascellas ejus, et non secabit, neque ferro dividet eam, et adolebit super altare, lignis igne supposito. Holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino.
Levítico 1 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Moses
Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.
Citado en la guía: Exodus 2–Deuteronomy 34
Referencias cruzadas (16)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Éxodo 19:3; Éxodo 25:22; Éxodo 40:34–35; Éxodo 29:42; Juan 1:17
- 2 Levítico 22:18–19; Romanos 12:6; Génesis 4:3; 1 Crónicas 16:29; Efesios 5:2
- 3 Deuteronomio 15:21; Hebreos 9:14; Levítico 22:19–24; Éxodo 12:5; Efesios 5:27
- 4 Levítico 3:8; 2 Crónicas 29:23–24; Levítico 3:2; Romanos 12:1; Levítico 4:26
- 5 Levítico 3:8; Levítico 1:11; Levítico 3:2; 2 Crónicas 35:11; 1 Pedro 1:2
- 6 Levítico 7:8; Génesis 3:21
- 7 Levítico 6:12–13; Génesis 22:9; Nehemías 13:31; 2 Crónicas 7:1; Levítico 9:24–10:1
- 8 Levítico 9:13–14; Levítico 8:18–21; Éxodo 29:17–18; 1 Reyes 18:23; Levítico 1:12
- 9 Génesis 8:21; Levítico 1:13; Efesios 5:2; Levítico 3:11; Ezequiel 20:41
- 10 Levítico 1:2–3; Levítico 22:19; Génesis 8:20; Malaquías 1:14; Juan 1:29
- 11 Levítico 1:5; Levítico 9:12–14; Éxodo 40:22; Levítico 6:25; Levítico 1:7–9
- 13 Levítico 1:9
- 14 Levítico 5:7; Lucas 2:24; Levítico 12:8; 2 Corintios 8:12; Génesis 15:9
- 15 Salmo 69:1–21; Salmo 22:21; Mateo 26:1–27; Isaías 53:10; Levítico 5:8–9
- 16 Levítico 4:12; Levítico 16:27; Lucas 1:35; Hebreos 13:11–14; 1 Pedro 1:2
- 17 Génesis 15:10; 1 Pedro 3:18; Levítico 1:13; Salmo 16:10; Levítico 1:9–10
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias