Saltar al texto

Éxodo · Vulgata Clementina

Éxodo 19 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Mense tertio egressionis Israël de terra Ægypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai. 2 Nam profecti de Raphidim, et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Israël fixit tentoria e regione montis. 3 Moyses autem ascendit ad Deum: vocavitque eum Dominus de monte, et ait: Hæc dices domui Jacob, et annuntiabis filiis Israël: 4 Vos ipsi vidistis quæ fecerim Ægyptiis, quomodo portaverim vos super alas aquilarum, et assumpserim mihi. 5 Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis: mea est enim omnis terra: 6 et vos eritis mihi in regnum sacerdotale, et gens sancta. Hæc sunt verba quæ loqueris ad filios Israël. 7 Venit Moyses: et convocatis majoribus natu populi, exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus. 8 Responditque omnis populus simul: Cuncta quæ locutus est Dominus, faciemus. Cumque retulisset Moyses verba populi ad Dominum, 9 ait ei Dominus: Jam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, et credat tibi in perpetuum. Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum. 10 Qui dixit ei: Vade ad populum, et sanctifica illos hodie, et cras, laventque vestimenta sua. 11 Et sint parati in diem tertium: in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai. 12 Constituesque terminos populo per circuitum, et dices ad eos: Cavete ne ascendatis in montem, nec tangatis fines illius: omnis qui tetigerit montem, morte morietur. 13 Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur, aut confodietur jaculis: sive jumentum fuerit, sive homo, non vivet: cum cœperit clangere buccina, tunc ascendant in montem. 14 Descenditque Moyses de monte ad populum, et sanctificavit eum. Cumque lavissent vestimenta sua, 15 ait ad eos: Estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris. 16 Jamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat: et ecce cœperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccinæ vehementius perstrepebat: et timuit populus qui erat in castris. 17 Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis. 18 Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne: et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace, eratque omnis mons terribilis. 19 Et sonitus buccinæ paulatim crescebat in majus, et prolixius tendebatur: Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei. 20 Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice, et vocavit Moysen in cacumen ejus. Quo cum ascendisset, 21 dixit ad eum: Descende, et contestare populum: ne forte velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo. 22 Sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos. 23 Dixitque Moyses ad Dominum: Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai: tu enim testificatus es, et jussisti, dicens: Pone terminos circa montem, et sanctifica illum. 24 Cui ait Dominus: Vade, descende: ascendesque tu, et Aaron tecum: sacerdotes autem et populus ne transeant terminos, nec ascendant ad Dominum, ne forte interficiat illos. 25 Descenditque Moyses ad populum, et omnia narravit eis.

Personas y lugares de este capítulo

Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.

Personas

  • Aaron

    First high priest

    Moses' brother and spokesman, Israel's first high priest.

    Citado en la guía: Exodus 4–40; Leviticus 8–10

  • Moses

    Deliverer and lawgiver

    Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.

    Citado en la guía: Exodus 2–Deuteronomy 34

Lugares

  • Mount Sinai

    Hoy: Sinai Peninsula (traditional site)

    The location is strongly debated — traditional Jebel Musa in the southern Sinai Peninsula is only one of several proposals (approximate location). It is where the Law was given.

    Citado en la guía: Exodus 19:20; Exodus 3:1; Exodus 24:12

Referencias cruzadas (24)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Éxodo 16:1; Éxodo 12:6; Éxodo 12:2; Números 33:15; Levítico 23:16–18
  2. 2 Éxodo 3:1; Éxodo 17:1; Éxodo 3:12; Éxodo 17:8; Éxodo 18:5
  3. 3 Éxodo 3:4; Deuteronomio 5:5–31; Hechos 7:38; Éxodo 24:15–18; Éxodo 20:21
  4. 4 Deuteronomio 32:11–12; Isaías 63:9; Isaías 40:31; Deuteronomio 29:2; Apocalipsis 12:14
  5. 5 Deuteronomio 14:2; Deuteronomio 7:6; Deuteronomio 26:18; Éxodo 15:26; Malaquías 3:17
  6. 6 Apocalipsis 5:10; 1 Pedro 2:9; 1 Pedro 2:5; Deuteronomio 7:6; Apocalipsis 1:6
  7. 7 Éxodo 4:29–30; Éxodo 3:16; 1 Corintios 15:1
  8. 8 Éxodo 24:7; Éxodo 24:3; Josué 24:24; Nehemías 10:29; Deuteronomio 5:27–29
  9. 9 Deuteronomio 4:36; Éxodo 19:16; Éxodo 24:15–16; Salmo 97:2; Mateo 17:5
  10. 10 Hebreos 10:22; Levítico 11:44–45; Génesis 35:2; Levítico 11:25; Números 8:21
  11. 11 Éxodo 19:16; Juan 3:13; Éxodo 34:5; Deuteronomio 33:2; Éxodo 19:18
  12. 12 Hebreos 12:20–21; Josué 3:4; Éxodo 19:21; Deuteronomio 4:9; Éxodo 10:28
  13. 13 Éxodo 19:16; 1 Tesalonicenses 4:16; Hebreos 12:20; Levítico 20:15–16; Éxodo 19:19
  14. 14 Éxodo 19:10
  15. 15 1 Corintios 7:5; Éxodo 19:11; 1 Samuel 21:4–5; Joel 2:16; Zacarías 6:3
  16. 16 Hebreos 12:18–19; Salmo 18:11–14; Apocalipsis 4:1; Hebreos 12:21; Apocalipsis 4:5
  17. 17 Deuteronomio 4:10; Deuteronomio 5:5
  18. 18 Jueces 5:5; Salmo 144:5; Apocalipsis 15:8; Éxodo 3:2; Génesis 19:28
  19. 19 Salmo 81:7; Éxodo 19:16; Nehemías 9:13; Hebreos 12:21; Éxodo 19:13
  20. 20 Nehemías 9:13; Éxodo 24:18; Éxodo 34:4; Éxodo 24:12–13; Éxodo 19:11
  21. 21 1 Samuel 6:19; Éxodo 3:5; Hebreos 12:28–29; Éxodo 19:12–13; Éxodo 3:3
  22. 22 Éxodo 24:5; 2 Samuel 6:6–8; Éxodo 19:14–15; Hechos 5:5; 1 Crónicas 13:9–11
  23. 23 Éxodo 19:12; Josué 3:4–5
  24. 24 Hebreos 4:16; Hebreos 12:18–25; Hebreos 12:29; Juan 1:17; Gálatas 3:10–11

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias

Lo que dijeron los Padres

Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.

Cómo se eligieron

«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).

  1. Cita 19:8 Augustine of Hippo, Expositions on the Psalms (Psalm LXXVIII)

    When they were bending and shooting bows, they did also utter the words of most forward promise, saying, "Whatsoever things the Lord our God hath spoken we will do, and we will hear." "They have been turned back in the day of war:" because the promise of obedience not hearing but temptation doth prove.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 8 (1888)

  2. Cita 19:13 Gregory of Nazianzus, Theological Orations (The Fifth Theological Oration)

    For the Word is not stoned, but casts stones when He pleases; and uses a sling against wild beasts--that is, words--approaching the Mount in an unholy way.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)