Saltar al texto

Éxodo · Vulgata Clementina

Éxodo 12 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Dixit quoque Dominus ad Moysen et Aaron in terra Ægypti: 2 Mensis iste, vobis principium mensium: primus erit in mensibus anni. 3 Loquimini ad universum cœtum filiorum Israël, et dicite eis: Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas. 4 Sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum qui junctus est domui suæ, juxta numerum animarum quæ sufficere possunt ad esum agni. 5 Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus: juxta quem ritum tolletis et hædum. 6 Et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis hujus: immolabitque eum universa multitudo filiorum Israël ad vesperam. 7 Et sument de sanguine ejus, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum. 8 Et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus. 9 Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni: caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis. 10 Nec remanebit quidquam ex eo usque mane; si quid residuum fuerit, igne comburetis. 11 Sic autem comedetis illum: renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter: est enim Phase (id est, transitus) Domini. 12 Et transibo per terram Ægypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in terra Ægypti ab homine usque ad pecus: et in cunctis diis Ægypti faciam judicia. Ego Dominus. 13 Erit autem sanguis vobis in signum in ædibus in quibus eritis: et videbo sanguinem, et transibo vos: nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Ægypti. 14 Habebitis autem hunc diem in monimentum: et celebrabitis eam solemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno. 15 Septem diebus azyma comedetis: in die primo non erit fermentum in domibus vestris: quicumque comederit fermentatum, peribit anima illa de Israël, a primo die usque ad diem septimum. 16 Dies prima erit sancta atque solemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis: nihil operis facietis in eis, exceptis his, quæ ad vescendum pertinent. 17 Et observabitis azyma: in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Ægypti, et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo. 18 Primo mense, quartadecima die mensis ad vesperam, comedetis azyma usque ad diem vigesimam primam ejusdem mensis ad vesperam. 19 Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris: qui comederit fermentatum, peribit anima ejus de cœtu Israël, tam de advenis quam de indigenis terræ. 20 Omne fermentatum non comedetis: in cunctis habitaculis vestris edetis azyma. 21 Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israël, et dixit ad eos: Ite tollentes animal per familias vestras, et immolate Phase. 22 Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque postem: nullus vestrum egrediatur ostium domus suæ usque mane. 23 Transibit enim Dominus percutiens Ægyptios: cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras et lædere. 24 Custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in æternum. 25 Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est, observabitis cæremonias istas. 26 Et cum dixerint vobis filii vestri: Quæ est ista religio? 27 Dicetis eis: Victima transitus Domini est, quando transivit super domos filiorum Israël in Ægypto, percutiens Ægyptios, et domos nostras liberans. Incurvatusque populus adoravit. 28 Et egressi filii Israël fecerunt sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron. 29 Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito Pharaonis, qui in solio ejus sedebat, usque ad primogenitum captivæ quæ erat in carcere, et omne primogenitum jumentorum. 30 Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi ejus, cunctaque Ægyptus: et ortus est clamor magnus in Ægypto: neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus. 31 Vocatisque Pharao Moyse et Aaron nocte, ait: Surgite et egredimini a populo meo, vos et filii Israël: ite, immolate Domino sicut dicitis. 32 Oves vestras et armenta assumite ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi. 33 Urgebantque Ægyptii populum de terra exire velociter, dicentes: Omnes moriemur. 34 Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur: et ligans in palliis, posuit super humeros suos. 35 Feceruntque filii Israël sicut præceperat Moyses: et petierunt ab Ægyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam. 36 Dominus autem dedit gratiam populo coram Ægyptiis ut commodarent eis: et spoliaverunt Ægyptios. 37 Profectique sunt filii Israël de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis. 38 Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis. 39 Coxeruntque farinam, quam dudum de Ægypto conspersam tulerant: et fecerunt subcinericios panes azymos: neque enim poterant fermentari, cogentibus exire Ægyptiis, et nullam facere sinentibus moram: nec pulmenti quidquam occurrerat præparare. 40 Habitatio autem filiorum Israël qua manserunt in Ægypto, fuit quadringentorum triginta annorum. 41 Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Ægypti. 42 Nox ista est observabilis Domini, quando eduxit eos de terra Ægypti: hanc observare debent omnes filii Israël in generationibus suis. 43 Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: Hæc est religio Phase: omnis alienigena non comedet ex eo. 44 Omnis autem servus emptitius circumcidetur, et sic comedet. 45 Advena et mercenarius non edent ex eo. 46 In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus ejus foras, nec os illius confringetis. 47 Omnis cœtus filiorum Israël faciet illud. 48 Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum ejus, et tunc rite celebrabit: eritque sicut indigena terræ: si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo. 49 Eadem lex erit indigenæ et colono qui peregrinatur apud vos. 50 Feceruntque omnes filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron. 51 Et eadem die eduxit Dominus filios Israël de terra Ægypti per turmas suas.

Personas y lugares de este capítulo

Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.

Personas

  • Aaron

    First high priest

    Moses' brother and spokesman, Israel's first high priest.

    Citado en la guía: Exodus 4–40; Leviticus 8–10

  • Moses

    Deliverer and lawgiver

    Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.

    Citado en la guía: Exodus 2–Deuteronomy 34

Referencias cruzadas (48)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 2 Éxodo 13:4; Deuteronomio 16:1; Éxodo 34:18; Éxodo 23:15; Levítico 23:5
  2. 3 Levítico 1:2; Levítico 5:6; Juan 1:29; 1 Corintios 5:7; Éxodo 4:30
  3. 5 Hebreos 9:13–14; 1 Pedro 1:18–19; Malaquías 1:14; Malaquías 1:7–8; Deuteronomio 17:1
  4. 6 Levítico 23:5; Números 28:16; 2 Crónicas 30:15–18; Números 9:11; Éxodo 12:18
  5. 7 Hebreos 11:28; Éxodo 12:22–23; Hebreos 9:22; Efesios 1:7; Hebreos 10:14
  6. 8 Éxodo 34:25; Deuteronomio 16:7; Deuteronomio 16:3–4; 1 Corintios 5:6–8; Juan 6:52–57
  7. 9 Éxodo 12:8; Deuteronomio 16:7; Lamentaciones 1:13
  8. 10 Éxodo 23:18; Éxodo 34:25; Levítico 22:30; Éxodo 29:34; Deuteronomio 16:4–5
  9. 11 Éxodo 12:27; Efesios 6:15; 1 Pedro 1:13; 1 Corintios 5:7; Levítico 23:5
  10. 12 Números 33:4; Salmo 82:6; Éxodo 12:23; Sofonías 2:11; Salmo 82:1
  11. 13 Hebreos 11:28; Éxodo 12:23; 1 Juan 1:7; Génesis 17:11; Josué 2:12
  12. 14 2 Reyes 23:21; Éxodo 12:17; Éxodo 12:24; Éxodo 13:9–10; 1 Corintios 5:7–8
  13. 15 Génesis 17:14; Deuteronomio 16:3; Éxodo 34:18; Éxodo 23:15; Deuteronomio 16:8
  14. 16 Números 28:18; Levítico 23:7–8; Números 28:25; Éxodo 16:23; Éxodo 35:2–3
  15. 17 Éxodo 13:3; Éxodo 7:5; Éxodo 13:8; Éxodo 12:41; Números 20:16
  16. 18 Éxodo 12:15; Levítico 23:5–8; Números 28:16–25; Éxodo 12:1–2
  17. 19 Éxodo 12:15; Deuteronomio 16:3; Éxodo 23:15; Éxodo 12:48; Éxodo 34:18
  18. 21 Éxodo 12:3; 2 Reyes 23:21; Marcos 14:12–16; Josué 5:10; Esdras 6:20
  19. 22 Hebreos 11:28; Salmo 51:7; Éxodo 12:7; Números 19:18; Hebreos 9:14
  20. 23 Apocalipsis 7:3; Apocalipsis 9:4; Hebreos 11:28; Éxodo 12:12–13; 1 Corintios 10:10
  21. 24 Éxodo 12:14; Génesis 17:8–10
  22. 25 Éxodo 3:17; Éxodo 3:8; Salmo 105:44–45; Deuteronomio 4:5; Deuteronomio 12:8–9
  23. 26 Éxodo 13:14–15; Deuteronomio 32:7; Salmo 145:4; Salmo 78:3–6; Josué 4:21–24
  24. 27 Éxodo 4:31; Éxodo 12:11; Éxodo 12:23; 1 Corintios 5:7; 1 Crónicas 29:20
  25. 28 Hebreos 11:28
  26. 29 Salmo 78:51; Éxodo 4:23; Salmo 105:36; Salmo 135:8; Salmo 136:10
  27. 30 Éxodo 11:6; Amós 5:17; Santiago 2:13; Mateo 25:6; Proverbios 21:13
  28. 31 Éxodo 6:1; Éxodo 10:9; Éxodo 3:19–20; Éxodo 8:8; Salmo 105:38
  29. 32 Éxodo 10:26; Génesis 27:34; Génesis 27:38; Éxodo 10:9; Éxodo 9:28
  30. 33 Salmo 105:38; Éxodo 11:1; Génesis 20:3; Números 17:12–13
  31. 34 Éxodo 8:3
  32. 35 Éxodo 3:21–22; Éxodo 11:2–3; Salmo 105:37; Génesis 15:14
  33. 36 Génesis 15:14; Hechos 7:10; Éxodo 11:3; Éxodo 3:21–22; Salmo 105:37
  34. 37 Números 1:46; Éxodo 38:26; Números 33:5; Números 33:3; Números 11:21
  35. 38 Números 11:4; Zacarías 8:23
  36. 39 Éxodo 6:1; Éxodo 11:1; Éxodo 12:31–33
  37. 40 Génesis 15:13; Hechos 7:6; Hechos 13:17; Génesis 12:1–3; Gálatas 3:16–17
  38. 41 Habacuc 2:3; Juan 7:8; Éxodo 7:4; Hechos 1:7; Josué 5:14
  39. 42 Éxodo 12:14; Deuteronomio 16:1–6; Éxodo 13:10
  40. 43 Éxodo 12:48; Números 9:14; Éxodo 12:11; Levítico 22:10; Efesios 2:12
  41. 44 Génesis 17:12–13; Génesis 17:23
  42. 45 Levítico 22:10; Efesios 2:12
  43. 46 Juan 19:36; Números 9:12; Juan 19:33; Efesios 2:19–22; Salmo 34:20
  44. 47 Éxodo 12:6; Números 9:13; Éxodo 12:3
  45. 48 Números 9:14; Colosenses 3:11; Números 15:15–16; Gálatas 3:28; Ezequiel 47:22
  46. 49 Números 15:15–16; Números 15:29; Números 9:14; Levítico 24:22; Gálatas 3:28
  47. 50 Mateo 7:24–25; Éxodo 6:26; Mateo 28:20; Juan 15:14; Éxodo 7:4
  48. 51 Éxodo 12:41; Éxodo 6:26

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias

Lo que dijeron los Padres

Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.

Cómo se eligieron

«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).

  1. Cita 12:37 Augustine of Hippo, The City of God (Book XV, Chapters 8–9)

    … fact that from one man, Abraham, in not much more than four hundred years, the numbers of the Hebrew race so increased, that in the exodus of that people from Egypt there are recorded to have been six hundred thousand men capable of bearing arms, and this over and above the Idumæans, who, though not numbered with Israel's descendants, were …

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)

  2. Cita 12:38 John Chrysostom, Homilies on the Gospel of Matthew (Homily IV)

    … for the aliens' sake, to increase the number of the proselytes; and for manifestation of God's power, if haply their enemies having taken them captives, fancied they prevailed, because their own gods were mighty: like as in Egypt, out of which no small "mixed multitude" went up; and, after that, in Babylon, what befell touching the furnace and the dreams.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)

  3. Cita 12:22 Augustine of Hippo, On Christian Doctrine (Book II, Chapters 40–42)

    Let them remember, then, that those who celebrated the passover at that time in type and shadow, when they were ordered to mark their door-posts with the blood of the lamb, used hyssop to mark them with. Now this is a meek and lowly herb, and yet nothing is stronger and more penetrating than its roots; that being rooted and …

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)

  4. Cita 12:16 John Chrysostom, Homilies on the Gospel of Matthew (Homily XXXIX)

    … He Himself, in the very act of giving the law of the Sabbath, did even therein darkly signify that He will have them refrain from the evil works only, by the saying, "Ye must do no work, except what shall be done for your life." And in the temple too all went on, and with more diligence and double toil.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)

  5. Cita 12:23 Augustine of Hippo, Tractates on the Gospel of John (Chapter XIII — 1-5)

    … a sheep to the slaughter, that by His blood sprinkled on our doorposts, that is, by the sign of His cross marked on our foreheads, we may be delivered from the perdition awaiting this world, as Israel from the bondage and destruction of the Egyptians; and a most salutary transit we make when we pass over from the devil to …

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 7 (1888)