1 Et factum est: cum consummasset Jesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis: 2 Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur. 3 Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas: 4 et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent. 5 Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. 6 Cum autem Jesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi, 7 accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis. 8 Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes: Ut quid perditio hæc? 9 potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus. 10 Sciens autem Jesus, ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? opus enim bonum operata est in me. 11 Nam semper pauperes habetis vobiscum: me autem non semper habetis. 12 Mittens enim hæc unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit. 13 Amen dico vobis, ubicumque prædicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod hæc fecit in memoriam ejus. 14 Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotes, ad principes sacerdotum: 15 et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituerunt ei triginta argenteos. 16 Et exinde quærebat opportunitatem ut eum traderet. 17 Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? 18 At Jesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis. 19 Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha. 20 Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis. 21 Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est. 22 Et contristati valde, cœperunt singuli dicere: Numquid ego sum Domine? 23 At ipse respondens, ait: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. 24 Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo: væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille. 25 Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit: Numquid ego sum Rabbi? Ait illi: Tu dixisti. 26 Cœnantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite, et comedite: hoc est corpus meum. 27 Et accipiens calicem, gratias egit: et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes. 28 Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. 29 Dico autem vobis: non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei. 30 Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti. 31 Tunc dicit illis Jesus: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. 32 Postquam autem resurrexero, præcedam vos in Galilæam. 33 Respondens autem Petrus, ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor. 34 Ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis. 35 Ait illi Petrus: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt. 36 Tunc venit Jesus cum illis in villam, quæ dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis: Sedete hic donec vadam illuc, et orem. 37 Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedæi, cœpit contristari et mœstus esse. 38 Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate mecum. 39 Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste: verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. 40 Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare mecum? 41 Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. 42 Iterum secundo abiit, et oravit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua. 43 Et venit iterum, et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati. 44 Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens. 45 Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis: Dormite jam, et requiescite: ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum. 46 Surgite, eamus: ecce appropinquavit qui me tradet. 47 Adhuc eo loquente, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi. 48 Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum. 49 Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave Rabbi. Et osculatus est eum. 50 Dixitque illi Jesus: Amice, ad quid venisti? Tunc accesserunt, et manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum. 51 Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam ejus. 52 Tunc ait illi Jesus: Converte gladium tuum in locum suum: omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt. 53 An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum? 54 Quomodo ergo implebuntur Scripturæ, quia sic oportet fieri? 55 In illa hora dixit Jesus turbis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me: quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis. 56 Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturæ prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt. 57 At illi tenentes Jesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribæ et seniores convenerant. 58 Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem. 59 Principes autem sacerdotum, et omne concilium, quærebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent: 60 et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes, 61 et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et post triduum reædificare illud. 62 Et surgens princeps sacerdotum, ait illi: Nihil respondes ad ea, quæ isti adversum te testificantur? 63 Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei. 64 Dicit illi Jesus: Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli. 65 Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens: Blasphemavit: quid adhuc egemus testibus? ecce nunc audistis blasphemiam: 66 quid vobis videtur? At illi respondentes dixerunt: Reus est mortis. 67 Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ejus dederunt, 68 dicentes: Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit? 69 Petrus vero sedebat foris in atrio: et accessit ad eum una ancilla, dicens: Et tu cum Jesu Galilæo eras. 70 At ille negavit coram omnibus, dicens: Nescio quid dicis. 71 Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi: Et hic erat cum Jesu Nazareno. 72 Et iterum negavit cum juramento: Quia non novi hominem. 73 Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro: Vere et tu ex illis es: nam et loquela tua manifestum te facit. 74 Tunc cœpit detestari et jurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit. 75 Et recordatus est Petrus verbi Jesu, quod dixerat: Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare.
Mateo 26 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Caiaphas
The high priest that year, son-in-law of Annas, in whose court the council met to plot against Jesus and to whom Jesus was sent bound.
Citado en la guía: Matthew 26:3; Matthew 26:57; Luke 3:2
Simon the Leper
The man in whose home in Bethany Jesus was anointed with perfume by a woman.
Citado en la guía: Matthew 26:6; Mark 14:3
Lugares
Gethsemane
Gethsemane ('oil press') was a garden on the lower Mount of Olives. Jesus prayed here on the night of his arrest; ancient olive trees still grow on the traditional site.
Citado en la guía: Matthew 26:36; Mark 14:32; Luke 22:44
Referencias cruzadas (75)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Mateo 7:28; Mateo 19:1
- 2 Marcos 14:1–2; Lucas 22:1–2; Mateo 20:18–19; Juan 13:1–2; Juan 11:55
- 3 Juan 18:24; Juan 11:47–53; Marcos 14:54; Salmo 2:1–2; Juan 18:28
- 4 Mateo 12:14; Hechos 13:10; Salmo 2:2; Génesis 3:1; Mateo 23:33
- 5 Mateo 27:24; Mateo 21:26; Mateo 14:5; Isaías 46:10; Marcos 14:2
- 6 Marcos 14:3–9; Juan 12:1–8; Lucas 7:37–39; Juan 11:1–2; Mateo 21:17
- 7 Juan 12:2–3; Lucas 7:46; Lucas 7:37–38; Eclesiastés 9:8; Salmo 133:2
- 8 Juan 12:4–6; Marcos 14:4; Éxodo 5:17; Eclesiastés 4:4; Hageo 1:2–4
- 9 Juan 12:5–6; Marcos 14:5; Josué 7:20–21; 1 Samuel 15:21; 1 Samuel 15:9
- 10 Tito 3:8; Hebreos 13:21; Tito 1:16; 2 Timoteo 2:21; Tito 3:1
- 11 Deuteronomio 15:11; Marcos 14:7; Juan 12:8; Juan 16:28; Juan 16:5
- 12 Juan 12:7; Marcos 14:8; Lucas 23:56–24:1; Marcos 16:1; 2 Crónicas 16:14
- 13 Marcos 14:9; Mateo 24:14; Salmo 112:6; Isaías 52:9; Salmo 98:2–3
- 14 Lucas 22:3–6; Mateo 10:4; Marcos 14:10–11; Mateo 26:47; Juan 6:70–71
- 15 Zacarías 11:12–13; Génesis 37:26–28; Éxodo 21:32; 1 Timoteo 6:9–10; 2 Pedro 2:3
- 16 Marcos 14:11; Lucas 22:6
- 17 Lucas 22:7–13; Éxodo 12:18–20; Marcos 14:12–16; Éxodo 13:6–8; Éxodo 12:6
- 18 Marcos 14:13–16; Juan 7:6; Juan 17:1; Juan 13:1; Juan 7:30
- 19 Mateo 21:6; Juan 2:5; Juan 15:14; 2 Crónicas 35:10–11; Éxodo 12:4–8
- 20 Marcos 14:17–21; Juan 13:21; Cantar de los Cantares 1:12; Lucas 22:14–16; Éxodo 12:11
- 21 Juan 13:21; Hebreos 4:13; Juan 6:70–71; Salmo 55:12–14; Apocalipsis 2:23
- 22 Juan 13:22–25; Lucas 22:23; Marcos 14:19–20; Juan 21:17
- 23 Juan 13:18; Salmo 41:9; Juan 13:26–28; Lucas 22:21
- 24 Lucas 24:46; Hechos 26:22–23; Daniel 9:26; Mateo 18:7; 1 Corintios 15:3
- 25 Mateo 26:64; Mateo 27:11; Juan 18:37; Lucas 22:70; 2 Reyes 5:25
- 26 1 Corintios 11:23–29; Lucas 22:18–20; 1 Corintios 10:16–17; Juan 6:33–35; Marcos 14:22–25
- 27 Isaías 25:6; 1 Corintios 10:16; Salmo 116:13; 1 Corintios 11:28; Isaías 55:1
- 28 Hebreos 10:4–14; Hebreos 9:14–22; Levítico 17:11; Mateo 20:28; Apocalipsis 7:14
- 29 Hebreos 12:2; Apocalipsis 7:17; Marcos 14:25; Salmo 40:3; Lucas 22:15–18
- 30 Efesios 5:19–20; Lucas 22:39; Mateo 21:1; Marcos 14:26–31; Lucas 21:37
- 31 Zacarías 13:7; Marcos 14:27–28; Juan 16:32; Ezequiel 34:5–6; Salmo 69:20
- 32 Mateo 28:10; Mateo 28:16; Lucas 18:33–34; Mateo 20:19; Marcos 14:28
- 33 Lucas 22:33; Proverbios 16:18–19; Salmo 17:5; Proverbios 20:6; Juan 13:36–38
- 34 Juan 13:38; Lucas 22:34; Mateo 26:75; Marcos 14:30–31
- 35 Juan 13:37; Romanos 11:20; Filipenses 2:12; 1 Corintios 10:12; Proverbios 28:14
- 36 Marcos 14:32–42; Lucas 22:39–46; Mateo 26:42; Mateo 26:39; Salmo 69:13–15
- 37 Mateo 4:21; Mateo 17:1; Marcos 5:37; Marcos 14:33–34; Lucas 22:44
- 38 Juan 12:27; 1 Pedro 3:18; 1 Pedro 2:24; Gálatas 3:13; Mateo 26:40–41
- 39 Juan 6:38; Filipenses 2:8; Mateo 26:42; Lucas 22:41–42; Hebreos 5:7
- 40 Lucas 22:45; Marcos 14:37; Mateo 26:43; Lucas 9:32; Mateo 26:38
- 41 Lucas 22:46; Efesios 6:18; Marcos 14:38; Mateo 6:13; Apocalipsis 16:15
- 42 Mateo 26:39; Marcos 14:39–40; Hebreos 4:15; Hebreos 5:7–8; Salmo 88:1–2
- 43 Lucas 9:32; Hechos 20:9; 1 Tesalonicenses 5:6–8; Jonás 1:6; Romanos 13:1
- 44 2 Corintios 12:8; Lucas 18:1; Daniel 9:17–19; Mateo 6:7
- 45 Juan 13:1; Marcos 14:41–42; Juan 17:1; Juan 12:27; Lucas 22:53
- 46 Lucas 12:50; Hechos 21:13; Lucas 9:51; Juan 14:31; 1 Samuel 17:48
- 47 Mateo 26:55; Hechos 1:16; Juan 18:1–11; Marcos 14:43–50; Lucas 22:47–53
- 48 2 Samuel 3:27; Salmo 55:20–21; 2 Samuel 20:9–10; Salmo 28:3; Marcos 14:44
- 49 Mateo 26:25; 1 Tesalonicenses 5:26; Lucas 7:45; 1 Samuel 10:1; Proverbios 27:6
- 50 Mateo 20:13; Mateo 22:12; Salmo 41:9; Lucas 22:48; 2 Samuel 16:17
- 51 Marcos 14:47; Juan 18:36; 2 Corintios 10:4; Lucas 22:49–51; Lucas 22:36–38
- 52 Génesis 9:6; Apocalipsis 13:10; Romanos 12:19; 1 Pedro 2:21–23; 1 Pedro 3:9
- 53 Mateo 4:11; 2 Reyes 6:17; Lucas 8:30; Daniel 7:10; Mateo 25:31
- 54 Zacarías 13:7; Mateo 26:24; Lucas 24:25–26; Hechos 1:16; Salmo 22:1–31
- 55 Marcos 12:35; Juan 8:2; Juan 18:20–21; Juan 7:28; Lucas 21:37–38
- 56 Zacarías 13:7; Juan 16:32; Marcos 14:50–52; 2 Timoteo 4:16; Mateo 26:31
- 57 Mateo 26:3; Juan 11:49; Lucas 22:54–55; Juan 18:12–14; Salmo 56:5–6
- 58 Juan 7:32; Juan 18:15–16; Juan 7:45; Juan 18:25
- 59 Deuteronomio 19:16–21; Marcos 14:55–56; Hechos 6:11–13; 1 Reyes 21:8–13; Proverbios 25:18
- 60 Deuteronomio 19:15; Salmo 27:12; Salmo 35:11; Marcos 14:57–59; Tito 2:8
- 61 Juan 2:19–21; Mateo 27:40; Marcos 15:29; Isaías 53:3; Salmo 22:6–7
- 62 Juan 19:9–11; Juan 18:19–24; Lucas 23:9; Mateo 27:12–14; Marcos 14:60
- 63 Levítico 5:1; Isaías 53:7; Mateo 16:16; Mateo 27:12; 1 Samuel 14:26
- 64 Daniel 7:13; Marcos 14:62; Salmo 110:1; Hebreos 1:3; Apocalipsis 1:7
- 65 Números 14:6; Juan 10:33; Mateo 9:3; Marcos 14:63–64; Juan 10:36
- 66 Juan 19:7; Hechos 7:52; Levítico 24:11–16; Hechos 13:27–28; Santiago 5:6
- 67 Isaías 50:6; Isaías 53:3; Mateo 27:30; Juan 18:22; Mateo 5:39
- 68 Lucas 22:63–65; Marcos 14:65; 1 Pedro 2:4–8; Génesis 37:19–20; Mateo 27:39–44
- 69 Mateo 26:71; 1 Reyes 19:13; Hechos 5:37; Juan 18:16–18; Salmo 1:1
- 70 1 Corintios 10:12; Apocalipsis 21:8; Mateo 26:40–43; Mateo 26:34–35; Salmo 119:115–117
- 71 Marcos 14:68–69; Juan 18:25–27; Lucas 22:58
- 72 Éxodo 20:7; Hechos 5:3–4; Isaías 48:1; Mateo 26:74; Zacarías 8:17
- 73 Jueces 12:6; Juan 18:26–27; Lucas 22:59–60; Nehemías 13:24
- 74 Apocalipsis 3:19; Mateo 10:28; 1 Corintios 16:22; Marcos 14:71–72; Juan 18:27
- 75 Romanos 7:18–20; Mateo 26:34; Lucas 22:31–34; Juan 13:38; Lucas 22:61–62
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
This woman seems indeed to be one and the same with all the evangelists, yet she is not so; but though with the three she doth seem to me to be one and the same, yet not so with John, but another person, one much to be admired, the sister of Lazarus.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)
… forsaking the vanity of many, and their false doctrines, let us return to the word which has been handed down to us from the beginning; "watching unto prayer," and persevering in fasting; beseeching in our supplications the all-seeing God "not to lead us into temptation," as the Lord has said: "The spirit truly is willing, but the flesh is weak."
Her anguish, again, was indicated when He said, "My soul is exceeding sorrowful, even unto death;" her fear by the words, "Father, if it be possible, let this cup pass from Me;" and her perplexity, too, when He said, "And what I shall say, I know not."
Our Lord Himself, too, though He was to rise again the third day, applauds, and commends to our applause, the good work of the religious woman who poured precious ointment over His limbs, and did it against His burial. And the Gospel speaks with commendation of those who were careful to take down His body from the cross, and wrap …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)
How then saith He, "Pray that ye enter not into temptation." For this cause he doth not show thee Jesus simply going up, but "led up" according to the principle of the Economy; signifying obscurely by this, that we ought not of ourselves to leap upon it, but being dragged thereto, to stand manfully.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)