1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 2 Mense primo, prima die mensis, eriges tabernaculum testimonii, 3 et pones in eo arcam, dimittesque ante illam velum: 4 et illata mensa, pones super eam quæ rite præcepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis, 5 et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Tentorium in introitu tabernaculi pones, 6 et ante illud altare holocausti: 7 labrum inter altare et tabernaculum, quod implebis aqua. 8 Circumdabisque atrium tentoriis, et ingressum ejus. 9 Et assumpto unctionis oleo unges tabernaculum cum vasis suis, ut sanctificentur: 10 altare holocausti et omnia vasa ejus, 11 labrum cum basi sua: omnia unctionis oleo consecrabis, ut sint Sancta sanctorum. 12 Applicabisque Aaron et filios ejus ad fores tabernaculi testimonii, et lotos aqua 13 indues sanctis vestibus, ut ministrent mihi, et unctio eorum in sacerdotium sempiternum proficiat. 14 Fecitque Moyses omnia quæ præceperat Dominus. 15 Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis, collocatum est tabernaculum. 16 Erexitque Moyses illud, et posuit tabulas ac bases et vectes, statuitque columnas, 17 et expandit tectum super tabernaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat. 18 Posuit et testimonium in arca, subditis infra vectibus, et oraculum desuper. 19 Cumque intulisset arcam in tabernaculum, appendit ante eam velum ut expleret Domini jussionem. 20 Posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum, 21 ordinatis coram propositionis panibus, sicut præceperat Dominus Moysi. 22 Posuit et candelabrum in tabernaculo testimonii e regione mensæ in parte australi, 23 locatis per ordinem lucernis, juxta præceptum Domini. 24 Posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum, 25 et adolevit super eo incensum aromatum, sicut jusserat Dominus Moysi. 26 Posuit et tentorium in introitu tabernaculi testimonii, 27 et altare holocausti in vestibulo testimonii, offerens in eo holocaustum, et sacrificia, ut Dominus imperaverat. 28 Labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare, implens illud aqua. 29 Laveruntque Moyses et Aaron ac filii ejus manus suas et pedes, 30 cum ingrederentur tectum fœderis, et accederent ad altare, sicut præceperat Dominus Moysi. 31 Erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris, ducto in introitu ejus tentorio. Postquam omnia perfecta sunt, 32 operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud. 33 Nec poterat Moyses ingredi tectum fœderis, nube operiente omnia, et majestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat. 34 Siquando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Israël per turmas suas: 35 si pendebat desuper, manebant in eodem loco. 36 Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo, et ignis in nocte, videntibus cunctis populis Israël per cunctas mansiones suas.
Éxodo 40 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Aaron
Moses' brother and spokesman, Israel's first high priest.
Citado en la guía: Exodus 4–40; Leviticus 8–10
Moses
Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.
Citado en la guía: Exodus 2–Deuteronomy 34
Referencias cruzadas (34)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 2 Éxodo 26:30; Éxodo 13:4; Éxodo 12:1–2; Números 7:1; Éxodo 40:17–19
- 3 Éxodo 35:12; Números 4:5; Apocalipsis 11:19; Levítico 16:14; Éxodo 40:20–21
- 4 Levítico 24:8; Éxodo 37:10–24; Éxodo 25:23–39; Éxodo 26:35–36; Éxodo 40:22–25
- 5 Hebreos 10:19–22; Juan 14:6; 1 Juan 2:1–2; Hebreos 9:24; Éxodo 35:25–28
- 6 Éxodo 40:29; Éxodo 27:1–8; Efesios 1:6–7; 1 Juan 2:2; Éxodo 38:1–7
- 7 Salmo 26:6; 1 Juan 1:7; Hebreos 10:22; Zacarías 13:1; Tito 3:5
- 8 Mateo 16:18; Éxodo 38:9–20; Éxodo 27:9–19; 1 Corintios 12:28; Éxodo 40:33
- 9 Levítico 8:10; Números 7:1; Éxodo 39:39; 2 Corintios 1:22; Mateo 3:16
- 10 Lucas 1:35; Éxodo 29:36–37; Isaías 61:1; 1 Corintios 1:30; 2 Corintios 5:21
- 12 Levítico 8:1–13; Éxodo 29:1–35; Levítico 9:1–24; Isaías 61:1–3; Romanos 8:3
- 13 Éxodo 28:41; 1 Juan 2:20; 1 Juan 2:27; Juan 17:19; Juan 3:34
- 14 Juan 1:16; Romanos 13:14; 1 Corintios 1:9; 1 Corintios 1:30; Isaías 44:3–5
- 15 Números 25:13; Hebreos 7:17–24; Hebreos 8:1–10; Hebreos 5:1–14; Salmo 110:4
- 16 Deuteronomio 4:1; Éxodo 40:17–32; 1 Corintios 4:2; Mateo 28:20; Éxodo 23:21–22
- 17 Números 7:1; Números 9:1; Éxodo 40:1–2
- 18 Éxodo 26:15–30; Ezequiel 37:27–28; Apocalipsis 21:3; 1 Timoteo 3:15; Levítico 26:11
- 19 Éxodo 36:8–19; Éxodo 26:1–14
- 20 Éxodo 16:34; Hebreos 4:16; Hebreos 9:4; Salmo 40:8; Éxodo 25:16–21
- 21 Éxodo 40:3; Éxodo 26:33; Éxodo 35:12; Hebreos 10:19–20
- 22 Éxodo 26:35; Efesios 3:8; Juan 6:53–57; Éxodo 40:24
- 23 Éxodo 40:4; Éxodo 25:30; Hebreos 9:2; Mateo 12:4
- 24 Juan 8:12; Éxodo 26:35; Apocalipsis 2:5; Salmo 119:105; Juan 1:9
- 25 Éxodo 40:4; Éxodo 25:37; Apocalipsis 4:5
- 26 Éxodo 40:5; Juan 17:1–26; 1 Juan 2:1; Hebreos 7:25; Éxodo 30:1–10
- 27 Éxodo 30:7
- 28 Éxodo 40:5; Juan 10:9; Efesios 2:18; Juan 14:6; Éxodo 38:9–19
- 29 Éxodo 40:6; Éxodo 27:1–8; Hebreos 13:5–6; Hebreos 13:10; Romanos 3:24–26
- 30 Éxodo 40:7; Éxodo 38:8; Ezequiel 36:25; Hebreos 10:22; Éxodo 30:18–21
- 31 Éxodo 30:19–20; Salmo 26:6; Juan 13:10; 1 Juan 1:7; 1 Juan 1:9
- 32 Éxodo 30:19–20; Éxodo 40:19; Salmo 73:19
- 33 Éxodo 40:8; Éxodo 27:9–16; Hebreos 3:2–5; Efesios 2:18; Hebreos 4:14–16
- 34 Apocalipsis 15:8; Números 9:15–23; 2 Crónicas 7:2; Apocalipsis 21:23–24; Éxodo 29:43
- 35 1 Reyes 8:11; Levítico 16:2; 2 Crónicas 7:2; Isaías 6:4; 2 Crónicas 5:13–14
- 36 Nehemías 9:19; Números 9:17; Números 10:11–13; Éxodo 13:21–22; Números 19:17–22
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias