1 [Sicut mane transiit, pertransiit rex Israël. Quia puer Israël, et dilexi eum; et ex Ægypto vocavi filium meum. 2 Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum; Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant. 3 Et ego quasi nutritius Ephraim: portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem eos. 4 In funiculis Adam traham eos, in vinculis caritatis; et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum, et declinavi ad eum ut vesceretur. 5 Non revertetur in terram Ægypti, et Assur ipse rex ejus, quoniam noluerunt converti. 6 Cœpit gladius in civitatibus ejus, et consumet electos ejus, et comedet capita eorum. 7 Et populus meus pendebit ad reditum meum; jugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur. 8 Quomodo dabo te, Ephraim? protegam te, Israël? Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim? Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est pœnitudo mea. 9 Non faciam furorem iræ meæ; non convertar ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego, et non homo; in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem. 10 Post Dominum ambulabunt; quasi leo rugiet, quia ipse rugiet, et formidabunt filii maris. 11 Et avolabunt quasi avis ex Ægypto, et quasi columba de terra Assyriorum: et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus.] 12 [Circumdedit me in negatione Ephraim, et in dolo domus Israël; Judas autem testis descendit cum Deo, et cum sanctis fidelis.]
Oseas 11 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Oseas 1–14 · Sobre las grabaciones
Referencias cruzadas (12)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Mateo 2:15; Éxodo 4:22; Oseas 13:4; Oseas 2:15; Jeremías 2:2
- 2 Jeremías 18:15; Oseas 2:13; Isaías 65:7; Juan 3:19; Oseas 11:7
- 3 Jeremías 30:17; Éxodo 15:26; Deuteronomio 1:31; Oseas 7:15; Deuteronomio 8:2
- 4 Juan 12:32; Levítico 26:13; 2 Corintios 5:14; Jeremías 31:2–3; Isaías 63:9
- 5 Oseas 7:16; Oseas 10:6; 2 Reyes 17:13–14; Oseas 8:13; Oseas 9:3
- 6 Oseas 13:16; Oseas 10:6; Oseas 10:14; Miqueas 5:11; Salmo 106:43
- 7 Jeremías 8:5; Jeremías 3:11; Oseas 14:4; Amós 5:14–15; Oseas 7:16
- 8 Jeremías 31:20; Oseas 6:4; Mateo 23:37; Deuteronomio 32:36; Judas 7
- 9 Números 23:19; Isaías 55:8–9; Jeremías 30:11; Isaías 12:6; Miqueas 7:18–20
- 10 Joel 3:16; Isaías 31:4; Amós 1:2; Jeremías 25:30; Jeremías 31:9
- 11 Isaías 11:11; Zacarías 10:10; Isaías 60:8; Oseas 7:11; Amós 9:14–15
- 12 Apocalipsis 3:21; Isaías 29:13; Apocalipsis 1:6; Isaías 44:20; 1 Corintios 6:2
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias