1 Jesus ergo ante sex dies Paschæ venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus. 2 Fecerunt autem ei cœnam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo. 3 Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis: et domus impleta est ex odore unguenti. 4 Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus: 5 Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis? 6 Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quæ mittebantur, portabat. 7 Dixit ergo Jesus: Sinite illam ut in diem sepulturæ meæ servet illud. 8 Pauperes enim semper habetis vobiscum: me autem non semper habetis. 9 Cognovit ergo turba multa ex Judæis quia illic est, et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis. 10 Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent: 11 quia multi propter illum abibant ex Judæis, et credebant in Jesum. 12 In crastinum autem, turba multa quæ venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam, 13 acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant: Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israël. 14 Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est: 15 Noli timere, filia Sion: ecce rex tuus venit sedens super pullum asinæ. 16 Hæc non cognoverunt discipuli ejus primum: sed quando glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt quia hæc erant scripta de eo, et hæc fecerunt ei. 17 Testimonium ergo perhibebat turba, quæ erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis. 18 Propterea et obviam venit ei turba: quia audierunt fecisse hoc signum. 19 Pharisæi ergo dixerunt ad semetipsos: Videtis quia nihil proficimus? ecce mundus totus post eum abiit. 20 Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo. 21 Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilææ, et rogabant eum, dicentes: Domine, volumus Jesum videre. 22 Venit Philippus, et dicit Andreæ; Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu. 23 Jesus autem respondit eis, dicens: Venit hora, ut clarificetur Filius hominis. 24 Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit, 25 ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam. 26 Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus. 27 Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc: 28 Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de cælo: Et clarificavi, et iterum clarificabo. 29 Turba ergo, quæ stabat, et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii dicebant: Angelus ei locutus est. 30 Respondit Jesus, et dixit: Non propter me hæc vox venit, sed propter vos. 31 Nunc judicium est mundi: nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. 32 Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. 33 (Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.) 34 Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in æternum: et quomodo tu dicis: Oportet exaltari Filium hominis? quis est iste Filius hominis? 35 Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebræ comprehendant; et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. 36 Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Hæc locutus est Jesus, et abiit et abscondit se ab eis. 37 Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum; 38 ut sermo Isaiæ prophetæ impleretur, quem dixit: [Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est?] 39 Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: 40 [Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos.] 41 Hæc dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo. 42 Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum: sed propter pharisæos non confitebantur, ut e synagoga non ejicerentur. 43 Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei. 44 Jesus autem clamavit, et dixit: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me. 45 Et qui videt me, videt eum qui misit me. 46 Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat. 47 Et si quis audierit verba mea, et non custodierit, ego non judico eum; non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum. 48 Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui judicet eum. Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die. 49 Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar. 50 Et scio quia mandatum ejus vita æterna est: quæ ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor.
Juan 12 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Lazarus
A man of Bethany, brother of Mary and Martha, whom Jesus loved and raised from the dead and who was later at table with Him.
Citado en la guía: John 11:1; John 11:5; John 12:1
Lugares
Bethany
Bethany was Jesus' lodging near Jerusalem during Passion week and the home of Lazarus. Luke sets the Ascension close by.
Citado en la guía: John 11:1; John 12:1; Luke 24:50
Referencias cruzadas (50)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Marcos 14:3–8; Lucas 24:50; Juan 11:1; Mateo 21:17; Juan 11:55
- 2 Lucas 22:27; Apocalipsis 3:20; Lucas 10:38–42; Juan 12:9–10; Marcos 14:3
- 3 Marcos 14:3–9; Juan 11:2; Lucas 10:38–39; Lucas 7:37–38; Mateo 26:6–13
- 4 Mateo 10:4; 1 Samuel 17:28–29; Juan 18:2–5; Juan 13:2; Lucas 6:16
- 5 Lucas 12:33; Lucas 18:22; Marcos 14:4–5; Mateo 26:8–9; Lucas 6:41
- 6 Juan 13:29; Salmo 50:16–20; Santiago 2:6; Santiago 2:2; 2 Reyes 5:20–27
- 7 Mateo 26:12; Marcos 14:6; Mateo 27:57–60; Mateo 26:10; Marcos 15:42–47
- 8 Deuteronomio 15:11; Marcos 14:7; Mateo 26:11; Juan 12:35; Juan 13:33
- 9 Hechos 4:14; Juan 11:43–45; Hechos 3:10–11
- 10 Lucas 16:31; Génesis 4:4–10; Mateo 2:16; Juan 11:47–53; Job 40:8–9
- 11 Juan 11:45; Hechos 13:45; Santiago 3:14–16; Juan 12:18; Juan 15:18–25
- 12 Marcos 11:7–10; Lucas 19:35–38; Mateo 21:4–9; Juan 11:55–56
- 13 Salmo 118:25–26; Apocalipsis 15:3; Lucas 19:35–38; Mateo 21:9–11; Apocalipsis 7:9
- 14 Zacarías 9:9; Marcos 11:1–7; Mateo 21:1–7; Lucas 19:29–35
- 15 Zacarías 9:9; Isaías 62:11; Sofonías 3:16–17; Isaías 35:4–5; 2 Samuel 16:2
- 16 Juan 2:22; Juan 14:26; Juan 7:39; Juan 12:23; Hechos 2:36
- 17 1 Juan 5:9–12; Apocalipsis 1:2; Hechos 1:22; Juan 12:9; Hechos 5:32
- 18 Juan 12:11
- 19 Hechos 17:6; Salmo 22:27; Hechos 4:16–17; 1 Juan 2:2; Juan 3:26
- 20 Juan 7:35; Isaías 11:10; Hechos 17:4; 1 Reyes 8:41–43; Marcos 7:26
- 21 Mateo 2:2; Lucas 19:2–4; Juan 14:8–9; Juan 6:40; Mateo 11:21
- 22 Lucas 9:49–50; Juan 1:40–41; Marcos 10:13–14; Juan 6:8; Mateo 10:5
- 23 Juan 13:31–32; Juan 17:1–5; Marcos 14:41; 1 Pedro 2:9–10; Isaías 49:5–6
- 24 1 Corintios 15:36–38; Hebreos 2:9–10; Isaías 53:10–12; Juan 12:32–33; Salmo 72:16
- 25 Mateo 10:39; Lucas 9:23–24; Marcos 8:35; Lucas 17:33; Mateo 16:25
- 26 Colosenses 3:24; Gálatas 1:10; 1 Samuel 2:30; Juan 10:27; Juan 17:24
- 27 Juan 12:23; Isaías 38:15; Hebreos 5:7; Marcos 14:33–36; Mateo 26:42
- 28 Juan 13:31–32; Mateo 26:42; Apocalipsis 5:9–14; Juan 11:40–44; Isaías 49:3–7
- 29 Job 37:2–5; Apocalipsis 6:1; Apocalipsis 14:2; Éxodo 19:16; Ezequiel 10:5
- 30 Juan 11:42; 2 Corintios 8:9; Juan 11:15; Juan 5:34
- 31 2 Corintios 4:4; 1 Juan 3:8; 1 Juan 5:19; Juan 14:30; Efesios 6:12
- 32 Juan 3:14; Juan 8:28; 1 Pedro 2:24; 1 Juan 2:2; Juan 1:7
- 33 Juan 18:32; Juan 21:19
- 34 Ezequiel 37:24–25; Isaías 9:7; Daniel 7:14; Salmo 110:4; Daniel 2:44
- 35 Juan 12:46; Juan 16:16; Efesios 5:8; 1 Juan 1:6–7; Juan 8:12
- 36 Efesios 5:8; 1 Tesalonicenses 5:5; Juan 8:59; Lucas 16:8; Juan 1:7
- 37 Lucas 16:31; Juan 1:11; Juan 15:24; Mateo 11:20; Juan 11:42
- 38 Isaías 53:1; Romanos 10:16; Romanos 10:20; 1 Corintios 1:24; 2 Corintios 4:3–6
- 39 Juan 5:44; Isaías 6:9–10; 2 Pedro 2:14; Juan 10:38; Juan 6:44
- 40 Isaías 6:10; Mateo 13:13–15; Lucas 8:10; Marcos 4:12; Isaías 57:18–19
- 41 Isaías 6:1–5; Juan 1:14; Isaías 6:9–10; Juan 1:18; Juan 5:39
- 42 Juan 7:13; Isaías 51:7; Juan 9:22; Proverbios 29:25; Mateo 10:32
- 43 Juan 5:44; Mateo 23:5–7; Juan 5:41; Lucas 16:15; 2 Corintios 10:18
- 44 Mateo 10:40; Juan 5:24; Juan 13:20; Marcos 9:37; Juan 7:28
- 45 Juan 14:9–10; 2 Corintios 4:6; Colosenses 1:15; Hebreos 1:3; Juan 12:41
- 46 Juan 8:12; Salmo 36:9; Juan 9:5; Isaías 42:7; Juan 12:35–36
- 47 Juan 3:17; Juan 12:48; Juan 8:15–16; 1 Timoteo 1:15–16; 1 Juan 4:14
- 48 Lucas 10:16; Hebreos 9:27–28; Romanos 2:16; 2 Tesalonicenses 1:8; Juan 3:17–20
- 49 Juan 14:10; Juan 8:26; Juan 5:30; Juan 17:8; Deuteronomio 18:18
- 50 Juan 17:3; Juan 6:68; 1 Juan 5:20; Juan 6:63; 1 Timoteo 1:16
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
What is it, Brethren, which we have heard the Lord saying, "He that believeth on Me, believeth not on Me, but on Him that sent Me"?
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)
After our Lord's raising of one to life, who had been four days dead, to the utter amazement of the Jews, some of whom believed on seeing it, and others perished in their envy, because of that sweet savor which is unto life to some, and to others unto death; after He had sat down to meat with Lazarus--the one …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 7 (1888)
As wealth is wont to hurl into destruction those who are not heedful, so also is power; the first leads into covetousness, the second into pride.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 14 (1889)
… again, was indicated when He said, "My soul is exceeding sorrowful, even unto death;" her fear by the words, "Father, if it be possible, let this cup pass from Me;" and her perplexity, too, when He said, "And what I shall say, I know not."
For there is yet a little light in men; let them walk--let them "walk," that the "darkness" seize them not.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 1 (1886)