1 [Væ qui descendunt in Ægyptum ad auxilium, in equis sperantes, et habentes fiduciam super quadrigis, quia multæ sunt; et super equitibus, quia prævalidi nimis; et non sunt confisi super Sanctum Israël, et Dominum non requisierunt ! 2 Ipse autem sapiens adduxit malum, et verba sua non abstulit; et consurget contra domum pessimorum, et contra auxilium operantium iniquitatem. 3 Ægyptus homo, et non deus; et equi eorum caro, et non spiritus; et Dominus inclinabit manum suam, et corruet auxiliator, et cadet cui præstatur auxilium, simulque omnes consumentur. 4 Quia hæc dicit Dominus ad me: Quomodo si rugiat leo et catulus leonis super prædam suam; et cum occurrerit ei multitudo pastorum, a voce eorum non formidabit, et a multitudine eorum non pavebit: sic descendet Dominus exercituum ut prælietur super montem Sion et super collem ejus. 5 Sicut aves volantes, sic proteget Dominus exercituum Jerusalem, protegens et liberans, transiens et salvans. 6 Convertimini, sicut in profundum recesseratis, filii Israël. 7 In die enim illa abjiciet vir idola argenti sui, et idola auri sui, quæ fecerunt vobis manus vestræ in peccatum. 8 Et cadet Assur in gladio non viri, et gladius non hominis vorabit eum: et fugiet non a facie gladii, et juvenes ejus vectigales erunt. 9 Et fortitudo ejus a terrore transibit, et pavebunt fugientes principes ejus, dixit Dominus: cujus ignis est in Sion et caminus ejus in Jerusalem.]
Isaías 31 Vulgata Clementina
Referencias cruzadas (9)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Salmo 20:7; Jeremías 17:5; Deuteronomio 17:16; Jeremías 2:13; Isaías 36:9
- 2 Números 23:19; Isaías 45:7; 1 Corintios 1:21–29; Amós 3:6; Sofonías 3:8
- 3 Isaías 9:17; Ezequiel 20:33–34; Ezequiel 28:9; Jeremías 15:6; Salmo 33:17
- 4 Oseas 11:10; Amós 3:8; Zacarías 2:5; Isaías 42:13; Zacarías 12:8
- 5 Salmo 91:4; Salmo 37:40; Isaías 38:6; Isaías 37:35; Éxodo 19:4
- 6 Jeremías 3:22; Jeremías 3:14; Jeremías 3:10; Isaías 55:7; Oseas 9:9
- 7 Isaías 30:22; Isaías 2:20; Ezequiel 36:25; Deuteronomio 7:25; Oseas 14:8
- 8 Isaías 14:25; Génesis 49:15; Isaías 37:7; Isaías 10:16–19; 2 Reyes 19:34–37
- 9 Malaquías 4:1; Isaías 29:6; Zacarías 2:5; Deuteronomio 32:37; Isaías 10:17
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias