1 [Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum ! in gladio pereant, parvuli eorum elidantur, et fœtæ ejus discindantur !] 2 [Convertere, Israël, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua. 3 Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum; et dicite ei: Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum. 4 Assur non salvabit nos: super equum non ascendemus, nec dicemus ultra, Dii nostri opera manuum nostrarum: quia ejus, qui in te est, misereberis pupilli. 5 Sanabo contritiones eorum; diligam eos spontanee: quia aversus est furor meus ab eis. 6 Ero quasi ros; Israël germinabit sicut lilium, et erumpet radix ejus ut Libani. 7 Ibunt rami ejus, et erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus ut Libani. 8 Convertentur sedentes in umbra ejus; vivent tritico, et germinabunt quasi vinea; memoriale ejus sicut vinum Libani. 9 Ephraim, quid mihi ultra idola? Ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem; ex me fructus tuus inventus est. 10 Quis sapiens, et intelliget ista? intelligens, et sciet hæc? quia rectæ viæ Domini, et justi ambulabunt in eis; prævaricatores vero corruent in eis.]
Oseas 14 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Oseas 1–14 · Sobre las grabaciones
Referencias cruzadas (9)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Oseas 6:1; Joel 2:12–13; Oseas 12:6; 2 Crónicas 30:6–9; Zacarías 1:3–4
- 2 Hebreos 13:15; Salmo 51:2–10; Job 34:31–32; Miqueas 7:18–19; Job 7:21
- 3 Salmo 10:14; Salmo 68:5; Isaías 31:1; Juan 14:18; Oseas 2:17
- 4 Isaías 57:18; Jeremías 3:22; Isaías 12:1; Efesios 2:4–9; Sofonías 3:17
- 5 Isaías 35:2; Isaías 27:6; Efesios 3:17; Mateo 6:28; Job 29:19
- 6 Salmo 52:8; Salmo 128:3; Romanos 11:16–24; Filipenses 4:18; 2 Corintios 2:14–15
- 7 Salmo 91:1; Juan 11:25; 1 Corintios 15:36–38; Isaías 32:1–2; Ezequiel 17:23
- 8 Job 34:32; Santiago 1:17; Isaías 55:13; Lucas 15:20; 1 Pedro 4:3–4
- 9 Proverbios 10:29; Salmo 107:43; Juan 8:47; Daniel 12:10; Proverbios 1:5–6
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias