Saltar al texto

Zacarías · Vulgata Clementina

Zacarías 10 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

1 [Petite a Domino pluviam in tempore serotino, et Dominus faciet nives: et pluviam imbris dabit eis, singulis herbam in agro. 2 Quia simulacra locuta sunt inutile, et divini viderunt mendacium: et somniatores locuti sunt frustra, vane consolabantur: idcirco abducti sunt quasi grex: affligentur, quia non est eis pastor. 3 Super pastores iratus est furor meus, et super hircos visitabo: quia visitavit Dominus exercituum gregem suum, domum Juda, et posuit eos quasi equum gloriæ suæ in bello. 4 Ex ipso angulus, ex ipso paxillus, ex ipso arcus prælii, ex ipso egredietur omnis exactor simul. 5 Et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in prælio, et bellabunt, quia Dominus cum eis: et confundentur ascensores equorum. 6 Et confortabo domum Juda, et domum Joseph salvabo: et convertam eos, quia miserebor eorum: et erunt sicut fuerunt quando non projeceram eos: ego enim Dominus Deus eorum, et exaudiam eos. 7 Et erunt quasi fortes Ephraim, et lætabitur cor eorum quasi a vino: et filii eorum videbunt, et lætabuntur, et exsultabit cor eorum in Domino. 8 Sibilabo eis, et congregabo illos, quia redemi eos: et multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicati. 9 Et seminabo eos in populis, et de longe recordabuntur mei: et vivent cum filiis suis, et revertentur. 10 Et reducam eos de terra Ægypti, et de Assyriis congregabo eos, et ad terram Galaad et Libani adducam eos, et non invenietur eis locus: 11 et transibit in maris freto, et percutiet in mari fluctus, et confundentur omnia profunda fluminis: et humiliabitur superbia Assur, et sceptrum Ægypti recedet. 12 Confortabo eos in Domino, et in nomine ejus ambulabunt, dicit Dominus.]

Referencias cruzadas (12)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Santiago 5:16–18; Isaías 44:3; Mateo 7:7–8; Santiago 5:7; Salmo 65:9
  2. 2 Mateo 9:36; Jeremías 27:9; Génesis 31:19; Ezequiel 34:5; Ezequiel 34:8
  3. 3 Ezequiel 34:7–10; Ezequiel 34:2; Zacarías 11:17; Ezequiel 34:16–17; Jeremías 23:1–2
  4. 4 Zacarías 9:10; Apocalipsis 19:13–15; Números 24:17; Zacarías 9:8; Esdras 9:8
  5. 5 Hageo 2:22; Romanos 8:31–37; Salmo 20:7; Zacarías 9:13; Zacarías 12:8
  6. 6 Zacarías 13:9; Zacarías 10:12; Sofonías 3:19–20; Jeremías 3:18; Isaías 41:10
  7. 7 Zacarías 9:15; Filipenses 4:4; Lucas 1:47; 1 Pedro 1:8; Hechos 2:13–18
  8. 8 Isaías 5:26; Isaías 7:18; Jeremías 33:22; Apocalipsis 22:17; Jeremías 31:10–11
  9. 9 Ezequiel 6:9; Isaías 65:23; Nehemías 1:9; Miqueas 5:7; 1 Reyes 8:47–48
  10. 10 Oseas 11:11; Jeremías 50:19; Zacarías 8:7; Miqueas 7:14; Isaías 49:19–21
  11. 11 Ezequiel 30:13; Isaías 43:2; Miqueas 5:5–6; Sofonías 2:13; Isaías 11:15–16
  12. 12 Isaías 41:10; Isaías 2:5; Zacarías 10:6; Miqueas 4:5; 2 Timoteo 2:1

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias