1 Dixit ergo Achitophel ad Absalom: Eligam mihi duodecim millia virorum, et consurgens persequar David hac nocte. 2 Et irruens super eum (quippe qui lassus est, et solutis manibus), percutiam eum: cumque fugerit omnis populus qui cum eo est, percutiam regem desolatum. 3 Et reducam universum populum, quomodo unus homo reverti solet: unum enim virum tu quæris: et omnis populus erit in pace. 4 Placuitque sermo ejus Absalom, et cunctis majoribus natu Israël. 5 Ait autem Absalom: Vocate Chusai Arachiten, et audiamus quid etiam ipse dicat. 6 Cumque venisset Chusai ad Absalom, ait Absalom ad eum: Hujuscemodi sermonem locutus est Achitophel: facere debemus an non? quod das consilium? 7 Et dixit Chusai ad Absalom: Non est bonum consilium quod dedit Achitophel hac vice. 8 Et rursum intulit Chusai: Tu nosti patrem tuum, et viros qui cum eo sunt, esse fortissimos et amaro animo, veluti si ursa raptis catulis in saltu sæviat: sed et pater tuus vir bellator est, nec morabitur cum populo. 9 Forsitan nunc latitat in foveis, aut in uno, quo voluerit, loco: et cum ceciderit unus quilibet in principio, audiet quicumque audierit, et dicet: Facta est plaga in populo qui sequebatur Absalom. 10 Et fortissimus quisque, cujus cor est quasi leonis, pavore solvetur: scit enim omnis populus Israël fortem esse patrem tuum, et robustos omnes qui cum eo sunt. 11 Sed hoc mihi videtur rectum esse consilium. Congregetur ad te universus Israël, a Dan usque Bersabee, quasi arena maris innumerabilis: et tu eris in medio eorum. 12 Et irruemus super eum in quocumque loco inventus fuerit, et operiemus eum, sicut cadere solet ros super terram: et non relinquemus de viris qui cum eo sunt, ne unum quidem. 13 Quod si urbem aliquam fuerit ingressus, circumdabit omnis Israël civitati illi funes, et trahemus eam in torrentem, ut non reperiatur ne calculus quidem ex ea. 14 Dixitque Absalom, et omnes viri Israël: Melius est consilium Chusai Arachitæ, consilio Achitophel: Domini autem nutu dissipatum est consilium Achitophel utile, ut induceret Dominus super Absalom malum. 15 Et ait Chusai Sadoc et Abiathar sacerdotibus: Hoc et hoc modo consilium dedit Achitophel Absalom et senioribus Israël: et ego tale et tale dedi consilium. 16 Nunc ergo mittite cito, et nuntiate David, dicentes: Ne moreris nocte hac in campestribus deserti, sed absque dilatione transgredere: ne forte absorbeatur rex, et omnis populus qui cum eo est. 17 Jonathas autem et Achimaas stabant juxta fontem Rogel: abiit ancilla et nuntiavit eis. Et illi profecti sunt, ut referrent ad regem David nuntium: non enim poterant videri, aut introire civitatem. 18 Vidit autem eos quidam puer, et indicavit Absalom: illi vero concito gradu ingressi sunt domum cujusdam viri in Bahurim, qui habebat puteum in vestibulo suo: et descenderunt in eum. 19 Tulit autem mulier, et expandit velamen super os putei, quasi siccans ptisanas: et sic latuit res. 20 Cumque venissent servi Absalom in domum, ad mulierem dixerunt: Ubi est Achimaas et Jonathas? Et respondit eis mulier: Transierunt festinanter, gustata paululum aqua. At hi qui quærebant, cum non reperissent, reversi sunt in Jerusalem. 21 Cumque abiissent, ascenderunt illi de puteo, et pergentes nuntiaverunt regi David, et dixerunt: Surgite, et transite cito fluvium: quoniam hujuscemodi dedit consilium contra vos Achitophel. 22 Surrexit ergo David, et omnis populus qui cum eo erat, et transierunt Jordanem, donec dilucesceret: et ne unus quidem residuus fuit, qui non transisset fluvium. 23 Porro Achitophel videns quod non fuisset factum consilium suum, stravit asinum suum, surrexitque, et abiit in domum suam et in civitatem suam: et disposita domo sua, suspendio interiit, et sepultus est in sepulchro patris sui. 24 David autem venit in castra, et Absalom transivit Jordanem, ipse et omnes viri Israël cum eo. 25 Amasam vero constituit Absalom pro Joab super exercitum: Amasa autem erat filius viri qui vocabatur Jetra de Jezraëli, qui ingressus est ad Abigail filiam Naas, sororem Sarviæ, quæ fuit mater Joab. 26 Et castrametatus est Israël cum Absalom in terra Galaad. 27 Cumque venisset David in castra, Sobi filius Naas de Rabbath filiorum Ammon, et Machir filius Ammihel de Lodabar, et Berzellai Galaadites de Rogelim, 28 obtulerunt ei stratoria, et tapetia, et vasa fictilia, frumentum, et hordeum, et farinam, et polentam, et fabam, et lentem, et frixum cicer, 29 et mel, et butyrum, oves, et pingues vitulos: dederuntque David, et populo qui cum eo erat, ad vescendum: suspicati enim sunt populum fame et siti fatigari in deserto.
2 Samuel 17 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Absalom
David's handsome son who avenged Tamar, rebelled against his father, and briefly seized the throne.
Cited in the guide: 2 Samuel 3:3; 2 Samuel 15-18
Ahimaaz
Zadok's son, who with Jonathan son of Abiathar secretly carried word to David during Absalom's revolt and outran the Cushite to bring David news of the victory.
Cited in the guide: 2 Samuel 15:27; 2 Samuel 15:36; 2 Samuel 17:17
Amasa
Son of Ithra and Abigail and a cousin of Joab, whom Absalom made army commander in Joab's place, whom David later offered Joab's command, and whom Joab killed with a dagger.
Cited in the guide: 2 Samuel 17:25; 2 Samuel 19:13; 2 Samuel 20:4
Ammiel
Named as the father of Machir of Lo-debar.
Cited in the guide: 2 Samuel 9:4; 2 Samuel 17:27
Barzillai
A very wealthy eighty-year-old Gileadite from Rogelim who provided for David at Mahanaim and, declining to go to Jerusalem, asked David to take Chimham in his place. Ezra 2:61 and…
Cited in the guide: 2 Samuel 17:27; 2 Samuel 19:31; 2 Samuel 19:32
David
The shepherd who became Israel's greatest king and a man after God's own heart.
Cited in the guide: 1 Sam. 16 - 1 Kings 2; 2 Sam. 7; 1 Chron. 2:15; Matt. 1:6
Ithra
An Ishmaelite who married Abigail, sister of Zeruiah, and was the father of Amasa. 1 Kings 2:5 and 1 Chronicles 2:17 call him Jether.
Cited in the guide: 2 Samuel 17:25; 1 Kings 2:5; 1 Kings 2:32
Jonathan
Son of the priest Abiathar, who with Ahimaaz carried messages to David during Absalom's revolt and hid in a well at Bahurim.
Cited in the guide: 2 Samuel 15:27; 2 Samuel 15:36; 2 Samuel 17:17
Machir
Son of Ammiel of Lo-debar, in whose house Mephibosheth was staying, and who later brought supplies to David at Mahanaim.
Cited in the guide: 2 Samuel 9:4; 2 Samuel 9:5; 2 Samuel 17:27
Nahash
Named in 2 Samuel 17:25 as the father of Abigail, the sister of Zeruiah; the text says no more about him.
Cited in the guide: 2 Samuel 17:25
Shobi
Son of Nahash from Rabbah of the Ammonites, who with Machir and Barzillai brought David beds, food and supplies at Mahanaim.
Cited in the guide: 2 Samuel 17:27
Cross references (28)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Isaiah 59:7–8; Psalm 4:8; Proverbs 4:16; Psalm 3:3–5; Psalm 109:2–4
- 2 1 Kings 22:31; 2 Samuel 16:14; Matthew 26:31; Zechariah 13:7; John 11:50
- 3 1 Thessalonians 5:3; Isaiah 48:22; 2 Samuel 3:21; Isaiah 57:21
- 4 1 Samuel 23:21; Esther 5:14; 1 Samuel 18:20–21; Romans 1:32; Esther 1:21
- 5 2 Samuel 15:32–37; 2 Samuel 16:16–19
- 7 Proverbs 31:8
- 8 Hosea 13:8; 1 Samuel 16:18; Daniel 7:5; Hebrews 11:32–34; Proverbs 17:12
- 9 1 Samuel 14:14–15; 1 Samuel 22:1; Judges 20:32–33; 1 Samuel 24:3; Joshua 8:6
- 10 Joshua 2:9–11; 1 Samuel 18:17; Song of Songs 3:7; 2 Samuel 23:20; Isaiah 13:7
- 11 Genesis 22:17; Psalm 9:16; Judges 20:1; Joshua 11:4; Psalm 7:15–16
- 12 Isaiah 10:13–14; 2 Kings 18:23; 1 Kings 20:10; 2 Kings 19:24; 1 Samuel 23:23
- 13 Matthew 24:2; Micah 1:6
- 14 2 Samuel 15:34; 1 Corinthians 1:19–20; Proverbs 19:21; Isaiah 8:10; Job 5:12–14
- 15 2 Samuel 15:35–36
- 16 2 Samuel 15:28; 1 Corinthians 15:54; 2 Corinthians 5:4; Psalm 57:3; 2 Samuel 17:21–22
- 17 2 Samuel 15:36; Joshua 15:7; Joshua 18:16; 2 Samuel 15:27; 1 Kings 1:9
- 18 2 Samuel 3:16; 2 Samuel 16:5; 2 Samuel 19:16
- 19 Exodus 1:19; Joshua 2:4–24
- 20 Exodus 1:19; Joshua 2:22–23; Joshua 2:3–5; 1 Samuel 27:11–12; 1 Samuel 21:2
- 21 2 Samuel 17:15–16
- 22 Matthew 10:16; John 18:9; Proverbs 27:12; Numbers 31:49; 2 Samuel 17:24
- 23 Matthew 27:5; 2 Kings 20:1; 2 Samuel 15:12; 1 Kings 16:18; Psalm 5:10
- 24 Genesis 32:2; 2 Samuel 2:8; Joshua 13:26
- 25 2 Samuel 19:13; 1 Chronicles 2:13; 2 Samuel 20:9–12; 2 Samuel 20:4; 1 Chronicles 2:16–17
- 26 Numbers 32:1–42; Deuteronomy 3:15; Joshua 17:1
- 27 1 Kings 2:7; 2 Samuel 9:4; 2 Samuel 10:1–2; 1 Samuel 11:1; Ezra 2:61
- 28 1 Samuel 25:18; Obadiah 3; Isaiah 32:8; 2 Samuel 16:1–2
- 29 2 Samuel 16:2; 2 Samuel 16:14; Isaiah 21:14; Psalm 84:11; Luke 8:3
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences