1 Verbum Domini quod factum est ad Sophoniam, filium Chusi, filii Godoliæ, filii Amariæ, filii Ezeciæ, in diebus Josiæ, filii Amon, regis Judæ. 2 [Congregans congregabo omnia a facie terræ, dicit Dominus: 3 congregans hominem et pecus, congregans volatilia cæli et pisces maris: et ruinæ impiorum erunt, et disperdam homines a facie terræ, dicit Dominus. 4 Et extendam manum meam super Judam et super omnes habitantes Jerusalem: et disperdam de loco hoc reliquias Baal, et nomina ædituorum cum sacerdotibus; 5 et eos qui adorant super tecta militiam cæli, et adorant et jurant in Domino, et jurant in Melchom; 6 et qui avertuntur de post tergum Domini, et qui non quæsierunt Dominum, nec investigaverunt eum. 7 Silete a facie Domini Dei, quia juxta est dies Domini: quia præparavit Dominus hostiam; sanctificavit vocatos suos. 8 Et erit: in die hostiæ Domini, visitabo super principes, et super filios regis, et super omnes qui induti sunt veste peregrina; 9 et visitabo super omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa, qui complent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo. 10 Et erit in die illa, dicit Dominus, vox clamoris a porta piscium, et ululatus a Secunda, et contritio magna a collibus. 11 Ululate, habitatores Pilæ: conticuit omnis populus Chanaan, disperierunt omnes involuti argento. 12 Et erit in tempore illo: scrutabor Jerusalem in lucernis, et visitabo super viros defixos in fæcibus suis, qui dicunt in cordibus suis: Non faciet bene Dominus, et non faciet male. 13 Et erit fortitudo eorum in direptionem, et domus eorum in desertum: et ædificabunt domos, et non habitabunt; et plantabunt vineas, et non bibent vinum earum. 14 Juxta est dies Domini magnus: juxta est, et velox nimis. Vox diei Domini amara: tribulabitur ibi fortis. 15 Dies iræ dies illa, dies tribulationis et angustiæ, dies calamitatis et miseriæ, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulæ et turbinis, 16 dies tubæ et clangoris super civitates munitas, et super angulos excelsos. 17 Et tribulabo homines, et ambulabunt ut cæci, quia Domino peccaverunt; et effundetur sanguis eorum sicut humus, et corpora eorum sicut stercora. 18 Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die iræ Domini: in igne zeli ejus devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram.]
Zephaniah · Clementine Vulgate
Zephaniah 1 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Amariah
Son of Hezekiah and father of Gedaliah in the ancestry of Zephaniah.
Cited in the guide: Zephaniah 1:1
Cushi
Son of Gedaliah and father of the prophet Zephaniah.
Cited in the guide: Zephaniah 1:1
Gedaliah
Son of Amariah and father of Cushi in the ancestry of Zephaniah.
Cited in the guide: Zephaniah 1:1
Hezekiah
Named as the earliest ancestor in Zephaniah's four-generation line; the text does not say whether he is King Hezekiah.
Cited in the guide: Zephaniah 1:1
Zephaniah
The prophet to whom the word of the LORD came in the days of Josiah, with his ancestry traced four generations to Hezekiah.
Cited in the guide: Zephaniah 1:1
Cross references (18)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Jeremiah 1:2; 2 Chronicles 34:1–33; 2 Peter 1:19; Ezekiel 1:3; Hosea 1:1
- 2 Micah 7:13; 2 Kings 22:16–17; Jeremiah 36:29; Ezekiel 33:27–29; Jeremiah 24:8–10
- 3 Hosea 4:3; Ezekiel 7:19; Matthew 23:39; Ezekiel 14:13–21; Isaiah 27:9
- 4 Hosea 10:5; 2 Kings 23:4–5; Micah 5:13; 2 Kings 21:13; Isaiah 14:26–27
- 5 2 Kings 17:33; Jeremiah 19:13; 1 Kings 18:21; 1 Kings 11:33; 2 Kings 23:12
- 6 Isaiah 1:4; Jeremiah 2:13; Jeremiah 15:6; Jeremiah 2:17; Isaiah 9:13
- 7 Habakkuk 2:20; Zechariah 2:13; Zephaniah 1:14; Isaiah 34:6; Jeremiah 46:10
- 8 Isaiah 24:21; Isaiah 3:18–24; Isaiah 39:7; 2 Kings 25:19–21; Jeremiah 22:11–19
- 9 1 Samuel 5:5; Amos 3:10; Nehemiah 5:15; 1 Samuel 2:15–16; 2 Kings 5:20–27
- 10 2 Chronicles 33:14; Amos 8:3; 2 Kings 22:14; Jeremiah 4:19–21; Nehemiah 3:3
- 11 James 5:1; Hosea 12:7–8; Ezekiel 21:12; Jeremiah 25:34; Nehemiah 3:31–32
- 12 Amos 6:1; Jeremiah 48:11; Ezekiel 8:12; Ezekiel 9:9; Malachi 3:14–15
- 13 Amos 5:11; Micah 6:15; Deuteronomy 28:30; Deuteronomy 28:39; Ezekiel 7:21
- 14 Malachi 4:5; Ezekiel 30:3; Zephaniah 1:7; 1 Thessalonians 4:16; Isaiah 15:4
- 15 Joel 2:2; Isaiah 22:5; Revelation 6:17; Jeremiah 30:7; Amos 5:18–20
- 16 Hosea 8:1; Isaiah 2:12–15; Amos 3:6; Isaiah 32:14; Jeremiah 4:19–20
- 17 Revelation 3:17; Psalm 83:10; 2 Peter 1:9; Matthew 15:14; Micah 7:13
- 18 Ezekiel 7:19; Zephaniah 3:8; Proverbs 11:4; Zephaniah 1:2–3; Matthew 16:26
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences