Skip to the text

Deuteronomy · Clementine Vulgate

Deuteronomy 2 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Profectique inde, venimus in solitudinem, quæ ducit ad mare Rubrum, sicut mihi dixerat Dominus: et circuivimus montem Seir longo tempore. 2 Dixitque Dominus ad me: 3 Sufficit vobis circuire montem istum: ite contra aquilonem: 4 et populo præcipe, dicens: Transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau, qui habitant in Seir, et timebunt vos. 5 Videte ergo diligenter ne moveamini contra eos. Neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium, quia in possessionem Esau dedi montem Seir. 6 Cibos emetis ab eis pecunia, et comedetis: aquam emptam haurietis, et bibetis. 7 Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum: novit iter tuum, quomodo transieris solitudinem hanc magnam, per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus, et nihil tibi defuit. 8 Cumque transissemus fratres nostros filios Esau, qui habitabant in Seir, per viam campestrem de Elath, et de Asiongaber, venimus ad iter quod ducit in desertum Moab. 9 Dixitque Dominus ad me: Non pugnes contra Moabitas, nec ineas adversus eos prælium: non enim dabo tibi quidquam de terra eorum, quia filiis Loth tradidi Ar in possessionem. 10 Emim primi fuerunt habitatores ejus, populus magnus, et validus, et tam excelsus ut de Enacim stirpe, 11 quasi gigantes crederentur, et essent similes filiorum Enacim. Denique Moabitæ appellant eos Emim. 12 In Seir autem prius habitaverunt Horrhæi: quibus expulsis atque deletis, habitaverunt filii Esau, sicut fecit Israël in terra possessionis suæ, quam dedit illi Dominus. 13 Surgentes ergo ut transiremus torrentem Zared, venimus ad eum. 14 Tempus autem, quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared, triginta et octo annorum fuit: donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris, sicut juraverat Dominus: 15 cujus manus fuit adversum eos, ut interirent de castrorum medio. 16 Postquam autem universi ceciderunt pugnatores, 17 locutus est Dominus ad me, dicens: 18 Tu transibis hodie terminos Moab, urbem nomine Ar: 19 et accedens in vicina filiorum Ammon, cave ne pugnes contra eos, nec movearis ad prælium: non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon, quia filiis Loth dedi eam in possessionem. 20 Terra gigantum reputata est: et in ipsa olim habitaverunt gigantes, quos Ammonitæ vocant Zomzommim, 21 populus magnus, et multus, et proceræ longitudinis, sicut Enacim, quos delevit Dominus a facie eorum: et fecit illos habitare pro eis, 22 sicut fecerat filiis Esau, qui habitant in Seir, delens Horrhæos, et terram eorum illis tradens, quam possident usque in præsens. 23 Hevæos quoque, qui habitabant in Haserim usque Gazan, Cappadoces expulerunt: qui egressi de Cappadocia deleverunt eos, et habitaverunt pro illis. 24 Surgite, et transite torrentem Arnon: ecce tradidi in manu tua Sehon regem Hesebon Amorrhæum, et terram ejus incipe possidere, et committe adversus eum prælium. 25 Hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos, qui habitant sub omni cælo: ut audito nomine tuo paveant, et in morem parturientium contremiscant, et dolore teneantur. 26 Misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Sehon regem Hesebon verbis pacificis, dicens: 27 Transibimus per terram tuam: publica gradiemur via; non declinabimus neque ad dexteram, neque ad sinistram. 28 Alimenta pretio vende nobis, ut vescamur: aquam pecunia tribue, et sic bibemus. Tantum est ut nobis concedas transitum, 29 sicut fecerunt filii Esau, qui habitant in Seir, et Moabitæ, qui morantur in Ar: donec veniamus ad Jordanem, et transeamus ad terram, quam Dominus Deus noster daturus est nobis. 30 Noluitque Sehon rex Hesebon dare nobis transitum: quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum ejus, et obfirmaverat cor illius, ut traderetur in manus tuas, sicut nunc vides. 31 Dixitque Dominus ad me: Ecce cœpi tibi tradere Sehon, et terram ejus: incipe possidere eam. 32 Egressusque est Sehon obviam nobis cum omni populo suo ad prælium in Jasa. 33 Et tradidit eum Dominus Deus noster nobis: percussimusque eum cum filiis suis et omni populo suo. 34 Cunctasque urbes in tempore illo cepimus, interfectis habitatoribus earum, viris ac mulieribus et parvulis: non reliquimus in eis quidquam, 35 absque jumentis, quæ in partem venere prædantium: et spoliis urbium, quas cepimus 36 ab Aroër, quæ est super ripam torrentis Arnon, oppido quod in valle situm est, usque Galaad. Non fuit vicus et civitas, quæ nostras effugeret manus: omnes tradidit Dominus Deus noster nobis, 37 absque terra filiorum Ammon, ad quam non accessimus: et cunctis quæ adjacent torrenti Jeboc, et urbibus montanis, universisque locis, a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster.

People & places in this chapter

From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.

People

  • Moses

    Deliverer and lawgiver

    Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.

    Cited in the guide: Exodus 2–Deuteronomy 34

  • Sihon

    Amorite king of Heshbon

    The Amorite king who reigned in Heshbon, refused to let Israel pass through his land, fought Israel at Jahaz, and lost his territory from the Arnon to the Jabbok.

    Cited in the guide: Numbers 21:21; Numbers 21:23–24; Deuteronomy 2:26

Cross references (34)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 Numbers 21:4; Deuteronomy 1:40; Numbers 14:25; Deuteronomy 1:2; Judges 11:18
  2. 3 Deuteronomy 1:6; Deuteronomy 2:14
  3. 4 Numbers 20:14–21; Deuteronomy 23:7; Exodus 15:15; Ephesians 5:15; Luke 12:15
  4. 5 Joshua 24:4; Genesis 36:8; Daniel 4:32; Jeremiah 27:5; Acts 17:26
  5. 6 Matthew 7:12; Romans 12:17; Numbers 20:19; Deuteronomy 2:28–29; 2 Thessalonians 3:7–8
  6. 7 Nehemiah 9:21; Deuteronomy 8:2–4; Luke 22:35; Deuteronomy 29:5; Psalm 90:17
  7. 8 1 Kings 9:26; Judges 11:18; 2 Kings 16:6; 2 Kings 14:22; Numbers 20:20–21
  8. 9 Genesis 19:36–37; Numbers 21:15; Numbers 21:28; Deuteronomy 2:5; Deuteronomy 2:29
  9. 10 Genesis 14:5; Deuteronomy 2:11; Numbers 13:22
  10. 11 Deuteronomy 1:28; Numbers 13:28; Genesis 14:5; Deuteronomy 9:2; Numbers 13:33
  11. 12 Deuteronomy 2:22; Genesis 14:6; Genesis 36:20–43; 1 Chronicles 1:38–54; Deuteronomy 2:32–3:11
  12. 13 Numbers 21:12; Numbers 13:23
  13. 14 Numbers 26:64–65; Numbers 14:28–35; Ezekiel 20:15; Psalm 95:11; Deuteronomy 1:34–35
  14. 15 Psalm 106:26; Psalm 78:33; 1 Samuel 7:13; Psalm 90:7–9; Psalm 32:4
  15. 18 Numbers 21:23; Isaiah 15:1; Numbers 21:15
  16. 19 Deuteronomy 2:9; Judges 11:13–27; 2 Chronicles 20:10; Genesis 19:36–38; Deuteronomy 2:5
  17. 20 Genesis 14:5
  18. 21 Deuteronomy 3:11; Deuteronomy 2:22; Deuteronomy 2:10–11; Deuteronomy 1:28; Habakkuk 1:10–11
  19. 22 Genesis 36:8; Genesis 36:20–30; Deuteronomy 2:12; Genesis 14:6; 1 Chronicles 1:38–42
  20. 23 Joshua 13:3; Genesis 10:14; Amos 9:7; Jeremiah 47:4; Jeremiah 25:20
  21. 24 Judges 11:18–21; Daniel 4:17; Ezekiel 29:20; Jeremiah 27:5; Daniel 2:38
  22. 25 Deuteronomy 11:25; Exodus 15:14–16; Deuteronomy 28:10; Exodus 23:27; Revelation 3:9
  23. 26 Joshua 13:18; Luke 10:10–12; Luke 10:5–6; Matthew 10:12–15; Joshua 21:37
  24. 27 Judges 11:19; Numbers 21:21–23; Deuteronomy 2:6
  25. 28 Numbers 20:19
  26. 29 Deuteronomy 23:3–4; Judges 11:17–18; Numbers 20:18; Deuteronomy 2:9; Exodus 20:12
  27. 30 Numbers 21:23; Exodus 4:21; Romans 9:17–23; Exodus 11:10; Joshua 11:19–20
  28. 31 Deuteronomy 1:8; Deuteronomy 2:24
  29. 32 Numbers 21:23–30; Judges 11:20–23; Psalm 135:11; Psalm 120:7; Psalm 136:19
  30. 33 Deuteronomy 7:2; Joshua 21:44; Numbers 21:24; Genesis 14:20; Judges 1:4
  31. 34 Deuteronomy 7:2; 1 Samuel 15:3; Deuteronomy 3:6; Joshua 11:14; Deuteronomy 20:16–18
  32. 35 Joshua 8:27; Deuteronomy 20:14; Numbers 31:9–11
  33. 36 Joshua 13:9; Deuteronomy 3:12; Deuteronomy 4:48; Psalm 44:3; Joshua 12:2
  34. 37 Genesis 32:22; Deuteronomy 3:16; Numbers 21:24; Deuteronomy 2:19; Joshua 12:2

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences