1 Accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazarum sacerdotem, et Josue filium Nun, et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israël: 2 locutique sunt ad eos in Silo terræ Chanaan, atque dixerunt: Dominus præcepit per manum Moysi, ut darentur nobis urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda jumenta. 3 Dederuntque filii Israël de possessionibus suis juxta imperium Domini, civitates et suburbana earum. 4 Egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis, de tribubus Juda, et Simeon, et Benjamin, civitates tredecim: 5 et reliquis filiorum Caath, id est Levitis, qui superfuerant, de tribubus Ephraim, et Dan, et dimidia tribu Manasse, civitates decem. 6 Porro filii Gerson egressa est sors, ut acciperent de tribubus Issachar et Aser et Nephthali, dimidiaque tribu Manasse in Basan, civitates numero tredecim. 7 Et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim. 8 Dederuntque filii Israël Levitis civitates et suburbana earum, sicut præcepit Dominus per manum Moysi, singulis sorte tribuentes. 9 De tribubus filiorum Juda et Simeon dedit Josue civitates, quarum ista sunt nomina, 10 filiis Aaron per familias Caath Levitici generis (prima enim sors illis egressa est), 11 Cariatharbe patris Enac, quæ vocatur Hebron, in monte Juda, et suburbana ejus per circuitum. 12 Agros vero et villas ejus dederat Caleb filio Jephone ad possidendum. 13 Dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem, ac suburbana ejus: et Lobnam cum suburbanis suis: 14 et Jether, et Esthemo, 15 et Holon, et Dabir, 16 et Ain, et Jeta, et Bethsames, cum suburbanis suis: civitates novem de tribubus, ut dictum est, duabus. 17 De tribu autem filiorum Benjamin, Gabaon, et Gabæ, 18 et Anathoth et Almon, cum suburbanis suis: civitates quatuor. 19 Omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis, tredecim, cum suburbanis suis. 20 Reliquis vero per familias filiorum Caath Levitici generis, hæc est data possessio. 21 De tribu Ephraim urbes confugii, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer 22 et Cibsaim et Beth-horon, cum suburbanis suis, civitates quatuor. 23 De tribu quoque Dan, Eltheco et Gabathon, 24 et Ajalon et Gethremmon, cum suburbanis suis, civitates quatuor. 25 Porro de dimidia tribu Manasse, Thanach et Gethremmon, cum suburbanis suis, civitates duæ. 26 Omnes civitates decem, et suburbana earum, datæ sunt filiis Caath inferioris gradus. 27 Filiis quoque Gerson Levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitates, Gaulon in Basan, et Bosram, cum suburbanis suis, civitates duas. 28 Porro de tribu Issachar, Cesion, et Dabereth, 29 et Jaramoth, et Engannim, cum suburbanis suis, civitates quatuor. 30 De tribu autem Aser, Masal et Abdon, 31 et Helcath, et Rohob, cum suburbanis suis, civitates quatuor. 32 De tribu quoque Nephthali civitates confugii, Cedes in Galilæa, et Hammoth Dor, et Carthan, cum suburbanis suis, civitates tres. 33 Omnes urbes familiarum Gerson, tredecim, cum suburbanis suis. 34 Filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon, Jecnam, et Cartha 35 et Damna et Naalol, civitates quatuor cum suburbanis suis. 36 De tribu Ruben ultra Jordanem contra Jericho civitates refugii, Bosor in solitudine, Misor et Jaser et Jethson et Mephaath, civitates quatuor cum suburbanis suis. 37 De tribu Gad civitates confugii, Ramoth in Galaad, et Manaim et Hesebon et Jazer, civitates quatuor cum suburbanis suis. 38 Omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas, duodecim. 39 Itaque civitates universæ Levitarum in medio possessionis filiorum Israël fuerunt quadraginta octo 40 cum suburbanis suis, singulæ per familias distributæ. 41 Deditque Dominus Deus Israëli omnem terram, quam traditurum se patribus eorum juraverat: et possederunt illam, atque habitaverunt in ea. 42 Dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes: nullusque eis hostium resistere ausus est, sed cuncti in eorum ditionem redacti sunt. 43 Ne unum quidem verbum, quod illis præstiturum se esse promiserat, irritum fuit, sed rebus expleta sunt omnia.
Joshua 21 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Arba
Called the greatest man among the Anakim and the father of Anak, after whom Hebron was formerly named Kiriath-arba.
Cited in the guide: Joshua 14:15; Joshua 15:13; Joshua 21:11
Cross references (36)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Joshua 14:1; Joshua 19:51; Joshua 17:4; Numbers 34:17–29; Exodus 6:14
- 2 Joshua 18:1; Numbers 35:2–8; Galatians 6:6; 1 Timothy 5:17–18; Ezekiel 48:9–18
- 3 Genesis 49:7; Deuteronomy 33:8–10; 1 Chronicles 6:54–81
- 4 Joshua 24:33; 1 Chronicles 6:54–60; Joshua 21:8–19
- 5 Joshua 21:20–26; 1 Chronicles 6:18–19; 1 Chronicles 6:61; 1 Chronicles 6:66–70; Numbers 3:27
- 6 Joshua 21:27–33; Exodus 6:16–17; 1 Chronicles 6:71–76; Numbers 3:21–22; 1 Chronicles 6:62
- 7 Joshua 21:34–40; 1 Chronicles 6:63; Exodus 6:19; 1 Chronicles 6:77–81; Numbers 3:20
- 8 Joshua 21:3; Proverbs 16:33; Joshua 18:6; Numbers 32:2; Proverbs 18:18
- 9 1 Chronicles 6:65; Joshua 21:13–18
- 10 Joshua 21:4; Exodus 6:20–26; Numbers 3:19; Numbers 4:2; Numbers 3:2–4
- 11 1 Chronicles 6:55; Luke 1:39; 2 Samuel 5:1–5; Joshua 15:54; Genesis 35:27
- 12 Joshua 14:13–15; 1 Chronicles 6:55–57
- 13 Joshua 15:42; Joshua 15:54; Joshua 20:7; Joshua 10:29; 1 Chronicles 6:56–57
- 14 Joshua 15:50; Joshua 15:48; 1 Samuel 30:27–28
- 15 Joshua 15:51; Joshua 15:49; Joshua 12:13; 1 Chronicles 6:58
- 16 Joshua 15:55; 1 Chronicles 6:59; Joshua 15:10; 1 Samuel 6:9; Joshua 15:42
- 17 Joshua 9:3; Joshua 18:24–25; 1 Chronicles 6:60
- 18 1 Kings 2:26; Jeremiah 1:1; Isaiah 10:30; 1 Chronicles 6:60
- 20 1 Chronicles 6:66; Joshua 21:5
- 21 Joshua 20:7; Joshua 16:10; 1 Kings 9:15–17; 1 Kings 12:1; Genesis 33:19
- 22 Joshua 16:3; Joshua 18:13–14; 1 Chronicles 6:68; Joshua 16:5
- 23 Joshua 19:44–45
- 24 Joshua 19:42; Joshua 10:12; 1 Chronicles 6:69
- 25 Joshua 17:11; Judges 5:19
- 27 1 Chronicles 6:71; Deuteronomy 1:4; Joshua 20:8; Deuteronomy 4:43
- 28 1 Chronicles 6:72–73; Joshua 19:12
- 29 Joshua 10:23; Joshua 10:3; Joshua 12:11
- 30 1 Chronicles 6:74–75; Joshua 19:25–28
- 31 1 Chronicles 6:75; Judges 18:21; Judges 1:31
- 32 1 Chronicles 6:76; Joshua 20:7; Joshua 19:37; Joshua 19:35
- 34 1 Chronicles 6:77; Joshua 21:7; Joshua 19:11; Joshua 12:22; Joshua 19:15
- 36 Joshua 20:8; Deuteronomy 4:43; Joshua 13:18; 1 Chronicles 6:78–79; Numbers 21:23
- 38 Genesis 32:2; 2 Samuel 17:24; Deuteronomy 4:43; 1 Kings 22:3; 2 Samuel 19:32
- 39 Joshua 13:17; Joshua 13:21; 1 Chronicles 6:81; Numbers 32:37; Isaiah 16:8–9
- 41 Numbers 35:1–8; Deuteronomy 33:10; Genesis 49:7
- 43 Genesis 13:15; Genesis 28:4; Psalm 106:42–45; Exodus 23:27–31; Psalm 44:3
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences