Skip to the text

Jeremiah · Clementine Vulgate

Jeremiah 24 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Ostendit mihi Dominus: et ecce duo calathi pleni ficis, positi ante templum Domini, postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Jechoniam filium Joakim, regem Juda, et principes ejus, et fabrum, et inclusorem, de Jerusalem, et adduxit eos in Babylonem. 2 Calathus unus ficus bonas habebat nimis, ut solent ficus esse primi temporis: et calathus unus ficus habebat malas nimis, quæ comedi non poterant eo quod essent malæ. 3 Et dixit Dominus ad me: Quid tu vides, Jeremia? Et dixi: Ficus, ficus bonas, bonas valde: et malas, malas valde, quæ comedi non possunt eo quod sint malæ. 4 Et factum est verbum Domini ad me, dicens: 5 [Hæc dicit Dominus Deus Israël: Sicut ficus hæ bonæ, sic cognoscam transmigrationem Juda, quam emisi de loco isto in terram Chaldæorum, in bonum. 6 Et ponam oculos meos super eos ad placandum, et reducam eos in terram hanc: et ædificabo eos, et non destruam: et plantabo eos, et non evellam. 7 Et dabo eis cor ut sciant me, quia ego sum Dominus: et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum, quia revertentur ad me in toto corde suo. 8 Et sicut ficus pessimæ quæ comedi non possunt eo quod sint malæ, hæc dicit Dominus: Sic dabo Sedeciam regem Juda, et principes ejus, et reliquos de Jerusalem, qui remanserunt in urbe hac, et qui habitant in terra Ægypti. 9 Et dabo eos in vexationem, afflictionemque omnibus regnis terræ, in opprobrium, et in parabolam, et in proverbium, et in maledictionem in universis locis ad quæ ejeci eos. 10 Et mittam in eis gladium, et famem, et pestem, donec consumantur de terra quam dedi eis et patribus eorum.]

Cross references (9)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 Jeremiah 29:2; 2 Chronicles 36:10; 2 Kings 24:12–16; Deuteronomy 26:2–4; Jeremiah 22:24–28
  2. 2 Isaiah 5:4; Isaiah 5:7; Micah 7:1; Hosea 9:10; Ezekiel 15:2–5
  3. 3 Amos 8:2; Zechariah 5:5–11; Zechariah 4:2; Matthew 25:32–33; Jeremiah 1:11–14
  4. 5 Zechariah 13:9; Nahum 1:7; 1 Corinthians 8:3; Galatians 4:9; Deuteronomy 8:16
  5. 6 Jeremiah 42:10; Jeremiah 29:10; Jeremiah 33:7; Jeremiah 32:41; Jeremiah 12:15
  6. 7 Hebrews 8:10; Jeremiah 30:22; Ezekiel 37:23; Ezekiel 36:24–28; Ezekiel 11:19–20
  7. 8 Jeremiah 43:1–44:1; Jeremiah 39:2–9; Jeremiah 29:16–18; Jeremiah 24:2; Jeremiah 37:17
  8. 9 Deuteronomy 28:37; Jeremiah 29:18; Jeremiah 15:4; 1 Kings 9:7; Jeremiah 25:18
  9. 10 Isaiah 51:19; Jeremiah 19:7; Ezekiel 5:12–17; Ezekiel 7:15; Jeremiah 9:16

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences