1 Hæc dicit Dominus Deus: Porta atrii interioris quæ respicit ad orientem, erit clausa sex diebus in quibus opus fit: die autem sabbati aperietur, sed et in die calendarum aperietur. 2 Et intrabit princeps per viam vestibuli portæ deforis, et stabit in limine portæ: et facient sacerdotes holocaustum ejus, et pacifica ejus: et adorabit super limen portæ, et egredietur: porta autem non claudetur usque ad vesperam. 3 Et adorabit populus terræ ad ostium portæ illius in sabbatis et in calendis coram Domino. 4 Holocaustum autem hoc offeret princeps Domino: in die sabbati, sex agnos immaculatos, et arietem immaculatum, 5 et sacrificium ephi per arietem, in agnis autem sacrificium quod dederit manus ejus, et olei hin per singula ephi. 6 In die autem calendarum vitulum de armento immaculatum, et sex agni et arietes immaculati erunt. 7 Et ephi per vitulum, ephi quoque per arietem faciet sacrificium: de agnis autem sicut invenerit manus ejus, et olei hin per singula ephi. 8 Cumque ingressurus est princeps, per viam vestibuli portæ ingrediatur, et per eamdem viam exeat. 9 Et cum intrabit populus terræ in conspectu Domini in solemnitatibus, qui ingreditur per portam aquilonis ut adoret, egrediatur per viam portæ meridianæ: porro qui ingreditur per viam portæ meridianæ, egrediatur per viam portæ aquilonis. Non revertetur per viam portæ per quam ingressus est, sed e regione illius egredietur. 10 Princeps autem in medio eorum cum ingredientibus ingredietur, et cum egredientibus egredietur. 11 Et in nundinis, et in solemnitatibus, erit sacrificium ephi per vitulum, et ephi per arietem: agnis autem erit sacrificium sicut invenerit manus ejus, et olei hin per singula ephi. 12 Cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum, aut pacifica voluntaria Domino, aperietur ei porta quæ respicit ad orientem, et faciet holocaustum suum et pacifica sua, sicut fieri solet in die sabbati: et egredietur, claudeturque porta postquam exierit. 13 Et agnum ejusdem anni immaculatum faciet holocaustum quotidie Domino: semper mane faciet illud. 14 Et faciet sacrificium super eo cata mane mane sextam partem ephi, et de oleo tertiam partem hin, ut misceatur similæ: sacrificium Domino legitimum, juge atque perpetuum. 15 Faciet agnum, et sacrificium, et oleum cata mane mane, holocaustum sempiternum. 16 Hæc dicit Dominus Deus: Si dederit princeps donum alicui de filiis suis, hæreditas ejus filiorum suorum erit: possidebunt eam hæreditarie. 17 Si autem dederit legatum de hæreditate sua uni servorum suorum, erit illius usque ad annum remissionis, et revertetur ad principem: hæreditas autem ejus filiis ejus erit. 18 Et non accipiet princeps de hæreditate populi per violentiam, et de possessione eorum: sed de possessione sua hæreditatem dabit filiis suis, ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua. 19 Et introduxit me per ingressum qui erat ex latere portæ, in gazophylacia sanctuarii ad sacerdotes, quæ respiciebant ad aquilonem: et erat ibi locus vergens ad occidentem. 20 Et dixit ad me: Iste est locus ubi coquent sacerdotes pro peccato et pro delicto: ubi coquent sacrificium, ut non efferant in atrium exterius, et sanctificetur populus. 21 Et eduxit me in atrium exterius, et circumduxit me per quatuor angulos atrii: et ecce atriolum erat in angulo atrii, atriola singula per angulos atrii. 22 In quatuor angulis atrii atriola disposita, quadraginta cubitorum per longum, et triginta per latum: mensuræ unius quatuor erant. 23 Et paries per circuitum ambiens quatuor atriola: et culinæ fabricatæ erant subter porticus per gyrum. 24 Et dixit ad me: Hæc est domus culinarum, in qua coquent ministri domus Domini victimas populi.
Ezekiel 46 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
Cross references (21)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Isaiah 66:23; Ezekiel 44:1–2; Exodus 20:9; Ezekiel 8:16; Ezekiel 45:17–19
- 2 Ezekiel 44:3; Ezekiel 46:8; 1 Chronicles 29:10–12; Ezekiel 45:19; 1 Chronicles 17:16
- 3 Luke 1:10; John 10:9; Hebrews 10:19–22
- 4 Ezekiel 45:17; Numbers 28:9–10
- 5 Ezekiel 45:24; Ezekiel 46:7; Deuteronomy 16:17; Numbers 28:12; Ezekiel 46:11–12
- 6 Ezekiel 46:1
- 7 Ezekiel 46:5
- 8 Ezekiel 46:2; Ezekiel 44:1–3; Colossians 1:18
- 9 Deuteronomy 16:16; Psalm 84:7; Exodus 23:14–17; Hebrews 10:38; Philippians 3:13–14
- 10 Psalm 42:4; 1 Chronicles 29:22; 1 Chronicles 29:20; Revelation 2:1; 2 Chronicles 29:28–29
- 11 Ezekiel 46:5; Ezekiel 46:7; Leviticus 23:1–44; Numbers 15:1–41; Deuteronomy 16:1–22
- 12 Ezekiel 46:1–2; Ezekiel 45:17; Ezekiel 44:3; Ezekiel 46:8; Leviticus 23:38
- 13 Isaiah 50:4; Numbers 28:3–8; Leviticus 12:6; Numbers 28:10; John 1:29
- 14 Numbers 28:5
- 15 Hebrews 10:1–10; Hebrews 9:26; Exodus 29:42; Numbers 28:6; Hebrews 7:27
- 16 2 Chronicles 21:3; Galatians 4:7; Romans 8:29–32; John 8:35–36; Matthew 25:34
- 17 Leviticus 25:10; Matthew 25:14–29; Luke 19:25–26; Galatians 4:30–31
- 18 Ezekiel 45:8; Ezekiel 22:27; 1 Kings 21:19; Isaiah 32:1–2; Ezekiel 34:3–6
- 19 Ezekiel 42:9; Ezekiel 44:4–5; Ezekiel 40:44–46
- 20 2 Chronicles 35:13; Ezekiel 44:19; Ezekiel 44:29; Leviticus 2:4–7; 1 Samuel 2:13–15
- 24 Ezekiel 46:20; Matthew 24:45; John 21:15–17; 1 Peter 5:2
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences