Skip to the text

Zechariah · Clementine Vulgate

Zechariah 5 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Et conversus sum, et levavi oculos meos, et vidi, et ecce volumen volans. 2 Et dixit ad me: Quid tu vides? Et dixi: Ego video volumen volans: longitudo ejus viginti cubitorum, et latitudo ejus decem cubitorum. 3 Et dixit ad me: Hæc est maledictio quæ egreditur super faciem omnis terræ: quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, judicabitur, et omnis jurans ex hoc similiter judicabitur. 4 Educam illud, dicit Dominus exercituum: et veniet ad domum furis, et ad domum jurantis in nomine meo mendaciter: et commorabitur in medio domus ejus, et consumet eam, et ligna ejus, et lapides ejus. 5 Et egressus est angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me: Leva oculos tuos, et vide quid est hoc quod egreditur. 6 Et dixi: Quidnam est? Et ait: Hæc est amphora egrediens. Et dixit: Hæc est oculus eorum in universa terra. 7 Et ecce talentum plumbi portabatur, et ecce mulier una sedens in medio amphoræ. 8 Et dixit: Hæc est impietas. Et projecit eam in medio amphoræ, et misit massam plumbeam in os ejus. 9 Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce duæ mulieres egredientes: et spiritus in alis earum, et habebant alas quasi alas milvi, et levaverunt amphoram inter terram et cælum. 10 Et dixi ad angelum qui loquebatur in me: Quo istæ deferunt amphoram? 11 Et dixit ad me: Ut ædificetur ei domus in terra Sennaar, et stabiliatur, et ponatur ibi super basem suam.

Cross references (10)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 Zechariah 5:2; Ezekiel 2:9–10; Isaiah 8:1; Jeremiah 36:1–6; Revelation 10:8–11
  2. 2 Zephaniah 1:14; Genesis 6:11–13; Jeremiah 1:11–14; Amos 7:8; Zechariah 4:2
  3. 3 Exodus 20:15; Isaiah 48:1; Isaiah 43:28; James 5:12; Isaiah 24:6
  4. 4 Proverbs 3:33; Habakkuk 2:9–11; Malachi 3:5; Leviticus 14:34–45; Job 18:15
  5. 5 Zechariah 1:9; Zechariah 4:5; Zechariah 1:14; Zechariah 1:19; Zechariah 2:3
  6. 6 Amos 8:5; Ezekiel 44:10–11
  7. 7 Revelation 17:1–18; Ezekiel 23:1–49; Jeremiah 3:1–2; Isaiah 15:1; Isaiah 13:1
  8. 8 Micah 6:11; Matthew 23:32; Zechariah 5:7; Amos 9:1–4; Genesis 15:16
  9. 9 Hosea 8:1; Daniel 9:26–27; Deuteronomy 28:49; Leviticus 11:19; Matthew 24:28
  10. 11 Genesis 11:2; Genesis 10:10; Daniel 1:2; Genesis 14:1; Isaiah 11:11

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences