Saltar al texto

Esdras · Vulgata Clementina

Esdras 6 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Tunc Darius rex præcepit: et recensuerunt in bibliotheca librorum, qui erant repositi in Babylone. 2 Et inventum est in Ecbatanis, quod est castrum in Medena provincia, volumen unum: talisque scriptus erat in eo commentarius: 3 Anno primo Cyri regis, Cyrus rex decrevit ut domus Dei ædificaretur, quæ est in Jerusalem, in loco ubi immolent hostias, et ut ponant fundamenta supportantia altitudinem cubitorum sexaginta, et latitudinem cubitorum sexaginta, 4 ordines de lapidibus impolitis tres, et sic ordines de lignis novis: sumptus autem de domo regis dabuntur. 5 Sed et vasa templi Dei aurea et argentea, quæ Nabuchodonosor tulerat de templo Jerusalem, et attulerat ea in Babylonem, reddantur, et referantur in templum in Jerusalem in locum suum, quæ et posita sunt in templo Dei. 6 Nunc ergo Thathanai dux regionis, quæ est trans flumen, Stharbuzanai, et consiliarii vestri Apharsachæi, qui estis trans flumen, procul recedite ab illis, 7 et dimittite fieri templum Dei illud a duce Judæorum, et a senioribus eorum, ut domum Dei illam ædificent in loco suo. 8 Sed et a me præceptum est quid oporteat fieri a presbyteris Judæorum illis ut ædificetur domus Dei, scilicet ut de arca regis, id est, de tributis quæ dantur de regione trans flumen, studiose sumptus dentur viris illis, ne impediatur opus. 9 Quod si necesse fuerit, et vitulos, et agnos, et hædos in holocaustum Deo cæli, frumentum, sal, vinum, et oleum, secundum ritum sacerdotum, qui sunt in Jerusalem, detur eis per singulos dies, ne sit in aliquo querimonia. 10 Et offerant oblationes Deo cæli, orentque pro vita regis, et filiorum ejus. 11 A me ergo positum est decretum: ut omnis homo qui hanc mutaverit jussionem, tollatur lignum de domum ipsius, et erigatur, et configatur in eo, domus autem ejus publicetur. 12 Deus autem, qui habitare fecit nomen suum ibi, dissipet omnia regna, et populum qui extenderit manum suam ut repugnet, et dissipet domum Dei illam, quæ est in Jerusalem. Ego Darius statui decretum, quod studiose impleri volo. 13 Igitur Thathanai dux regionis trans flumen, et Stharbuzanai, et consiliarii ejus, secundum quod præceperat Darius rex, sic diligenter executi sunt. 14 Seniores autem Judæorum ædificabant, et prosperabantur juxta prophetiam Aggæi prophetæ, et Zachariæ filii Addo: et ædificaverunt et construxerunt, jubente Deo Israël, et jubente Cyro, et Dario, et Artaxerxe regibus Persarum: 15 et compleverunt domum Dei istam, usque ad diem tertium mensis Adar, qui est annus sextus regni Darii regis. 16 Fecerunt autem filii Israël sacerdotes et Levitæ, et reliqui filiorum transmigrationis, dedicationem domus Dei in gaudio. 17 Et obtulerunt in dedicationem domus Dei, vitulos centum, arietes ducentos, agnos quadringentos, hircos caprarum pro peccato totius Israël duodecim, juxta numerum tribuum Israël. 18 Et statuerunt sacerdotes in ordinibus suis, et Levitas in vicibus suis, super opera Dei in Jerusalem, sicut scriptum est in libro Moysi. 19 Fecerunt autem filii Israël transmigrationis Pascha, quartadecima die mensis primi. 20 Purificati enim fuerant sacerdotes et Levitæ quasi unus: omnes mundi ad immolandum Pascha universis filiis transmigrationis, et fratribus suis sacerdotibus, et sibi. 21 Et comederunt filii Israël, qui reversi fuerant de transmigratione, et omnes qui se separaverant a coinquinatione gentium terræ ad eos, ut quærerent Dominum Deum Israël. 22 Et fecerunt solemnitatem azymorum septem diebus in lætitia, quoniam lætificaverat eos Dominus, et converterat cor regis Assur ad eos, ut adjuvaret manus eorum in opere domus Domini Dei Israël.

Personas y lugares de este capítulo

Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.

Personas

  • Darius

    King of Persia, confirmed the decree

    King of Persia who searched the archives, found Cyrus’s decree, ordered Tattenai to leave the work alone and funded it; the temple was finished in his sixth year.

    Citado en la guía: Ezra 4:5; Ezra 5:6; Ezra 6:1

  • Haggai

    Prophet during the temple rebuilding

    Prophet who, with Zechariah, prophesied to the Jews in Judah and Jerusalem and helped Zerubbabel and Jeshua as the temple was rebuilt. The word of the LORD came through him in the…

    Citado en la guía: Ezra 5:1; Ezra 6:14; Haggai 1:1

  • Iddo

    Grandfather of Zechariah

    Named as the father of Berechiah and grandfather of the prophet Zechariah.

    Citado en la guía: Ezra 5:1; Ezra 6:14; Zechariah 1:1

  • Shethar-bozenai

    Persian official with Tattenai

    Associate of Tattenai who joined in questioning the Jews and writing to Darius.

    Citado en la guía: Ezra 5:3; Ezra 5:6; Ezra 6:13

  • Tattenai

    Governor west of the Euphrates

    Persian governor who questioned the Jews about the rebuilding and wrote to Darius; Darius ordered him to leave the work alone, and he diligently complied.

    Citado en la guía: Ezra 5:3; Ezra 5:6; Ezra 6:6

  • Zechariah

    Prophet of the return

    The prophet, son of Berechiah, the son of Iddo, to whom the word of the LORD came in the eighth month of Darius's second year. Ezra 5:1 and 6:14 call him 'son of Iddo'; Zechariah…

    Citado en la guía: Ezra 5:1; Ezra 6:14; Zechariah 1:1

  • Zerubbabel

    Governor of Judah

    He led the return from Babylon and rebuilt the temple in Jerusalem.

    Citado en la guía: Ezra 3-6; Hag. 2:23; Zech. 4; Matt. 1:12-13

Referencias cruzadas (22)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Esdras 5:17; Proverbios 25:2; Esdras 4:15; Jeremías 36:2–4; Apocalipsis 5:1
  2. 2 2 Reyes 17:6
  3. 3 Apocalipsis 21:16; 2 Crónicas 36:22; 1 Reyes 6:2–3; 2 Crónicas 3:3–4; 2 Crónicas 2:6
  4. 4 1 Reyes 6:36; Salmo 68:29; Salmo 72:10; Esdras 7:20–23; Isaías 60:6–10
  5. 5 Esdras 5:14; Daniel 5:2; 2 Reyes 25:14–15; 2 Crónicas 36:6–7; Jeremías 27:16
  6. 6 Esdras 5:3; Proverbios 21:30; Romanos 8:31; Hechos 4:26–28; Esdras 5:6
  7. 7 Hechos 5:38–39
  8. 8 Esdras 6:4; Esdras 7:15–22; Hageo 2:8; Esdras 4:20–21; Esdras 4:16
  9. 9 Salmo 50:9–13; Levítico 1:10; Éxodo 29:38–42; Levítico 9:2; Levítico 1:3–5
  10. 10 1 Timoteo 2:1–2; Jeremías 29:7; Esdras 7:23; Efesios 5:2; Génesis 8:21
  11. 11 Daniel 3:29; Esdras 7:26; Daniel 2:5; Ester 5:4; 2 Reyes 9:37
  12. 12 1 Reyes 9:3; Deuteronomio 12:5; Deuteronomio 12:11; Éxodo 20:24; Salmo 132:13–14
  13. 13 Esdras 4:9; Esdras 4:23; Esdras 5:6; Ester 6:11; Job 5:12–13
  14. 14 Esdras 7:1; Esdras 5:13; Esdras 4:24–5:2; Esdras 6:12–13; Esdras 1:1–4
  15. 15 Ester 3:7; Ester 9:21; Ester 3:13; Ester 9:19; Ester 9:1
  16. 16 2 Crónicas 7:5; 1 Reyes 8:63; Filipenses 4:4; Esdras 6:22; Salmo 122:1
  17. 17 Esdras 8:35; 2 Crónicas 29:21–23; Apocalipsis 7:4–8; 2 Crónicas 29:31–35; 2 Crónicas 7:5
  18. 18 Números 3:6; 2 Crónicas 35:4–5; 1 Crónicas 24:1; Números 8:9–26; 1 Crónicas 23:1–26
  19. 19 Éxodo 12:6–36; Josué 5:10; 2 Crónicas 30:1–27
  20. 20 2 Crónicas 35:11; 2 Crónicas 29:34; Hebreos 7:27; 2 Crónicas 30:15–17; Éxodo 12:21
  21. 21 Esdras 9:11; 2 Corintios 7:1; Isaías 52:11; Esdras 9:1; Éxodo 12:47–49
  22. 22 2 Crónicas 30:21; Proverbios 21:1; Esdras 1:1; 2 Crónicas 35:17; Proverbios 16:7

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias