Saltar al texto

1 Reyes · Vulgata Clementina

1 Reyes 8 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

1 Tunc congregati sunt omnes majores natu Israël cum principibus tribuum, et duces familiarum filiorum Israël, ad regem Salomonem in Jerusalem, ut deferrent arcam fœderis Domini de civitate David, id est, de Sion. 2 Convenitque ad regem Salomonem universus Israël in mense Ethanim, in solemni die: ipse est mensis septimus. 3 Veneruntque cuncti senes de Israël, et tulerunt arcam sacerdotes, 4 et portaverunt arcam Domini, et tabernaculum fœderis, et omnia vasa sanctuarii quæ erant in tabernaculo: et ferebant ea sacerdotes et Levitæ. 5 Rex autem Salomon, et omnis multitudo Israël quæ convenerat ad eum, gradiebatur cum illo ante arcam, et immolabant oves et boves absque æstimatione et numero. 6 Et intulerunt sacerdotes arcam fœderis Domini in locum suum, in oraculum templi, in Sanctum sanctorum, subter alas cherubim. 7 Siquidem cherubim expandebant alas super locum arcæ, et protegebant arcam, et vectes ejus desuper. 8 Cumque eminerent vectes, et apparerent summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum, non apparebant ultra extrinsecus, qui et fuerunt ibi usque in præsentem diem. 9 In arca autem non erat aliud nisi duæ tabulæ lapideæ quas posuerat in ea Moyses in Horeb, quando pepigit Dominus fœdus cum filiis Israël, cum egrederentur de terra Ægypti. 10 Factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario, nebula implevit domum Domini, 11 et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam: impleverat enim gloria Domini domum Domini. 12 Tunc ait Salomon: Dominus dixit ut habitaret in nebula. 13 Ædificans ædificavi domum in habitaculum tuum: firmissimum solium tuum in sempiternum. 14 Convertitque rex faciem suam, et benedixit omni ecclesiæ Israël: omnia enim ecclesia Israël stabat. 15 Et ait Salomon: Benedictus Dominus Deus Israël, qui locutus est ore suo ad David patrem meum, et in manibus ejus perfecit, dicens: 16 A die qua eduxi populum meum Israël de Ægypto, non elegi civitatem de universis tribubus Israël, ut ædificaretur domus, et esset nomen meum ibi: sed elegi David ut esset super populum meum Israël. 17 Voluitque David pater meus ædificare domum nomini Domini Dei Israël: 18 et ait Dominus ad David patrem meum: Quod cogitasti in corde tuo ædificare domum nomini meo, bene fecisti, hoc ipsum mente tractans. 19 Verumtamen tu non ædificabis mihi domum, sed filius tuus, qui egredietur de renibus tuis, ipse ædificabit domum nomini meo. 20 Confirmavit Dominus sermonem suum quem locutus est: stetique pro David patre meo, et sedi super thronum Israël, sicut locutus est Dominus: et ædificavi domum nomini Domini Dei Israël. 21 Et constitui ibi locum arcæ in qua fœdus Domini est, quod percussit cum patribus nostris quando egressi sunt de terra Ægypti. 22 Stetit autem Salomon ante altare Domini in conspectu ecclesiæ Israël, et expandit manus suas in cælum, 23 et ait: Domine Deus Israël, non est similis tui deus in cælo desuper, et super terram deorsum: qui custodis pactum et misericordiam servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo. 24 Qui custodisti servo tuo David patri meo quæ locutus es ei: ore locutus es, et manibus perfecisti, ut hæc dies probat. 25 Nunc igitur Domine Deus Israël, conserva famulo tuo David patri meo quæ locutus es ei, dicens: Non auferetur de te vir coram me, qui sedeat super thronum Israël: ita tamen si custodierint filii tui viam suam, ut ambulent coram me sicut tu ambulasti in conspectu meo. 26 Et nunc Domine Deus Israël, firmentur verba tua quæ locutus es servo tuo David patri meo. 27 Ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram? si enim cælum, et cæli cælorum, te capere non possunt, quanto magis domus hæc, quam ædificavi? 28 Sed respice ad orationem servi tui, et ad preces ejus, Domine Deus meus: audi hymnum et orationem quam servus tuus orat coram te hodie: 29 ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte ac die: super domum, de qua dixisti: Erit nomen meum ibi: ut exaudias orationem quam orat in loco isto ad te servus tuus: 30 ut exaudias deprecationem servi tui et populi tui Israël, quodcumque oraverint in loco isto, et exaudies in loco habitaculi tui in cælo: et cum exaudieris, propitius eris. 31 Si peccaverit homo in proximum suum, et habuerit aliquod juramentum quo teneatur astrictus, et venerit propter juramentum coram altari tuo in domum tuam, 32 tu exaudies in cælo: et facies, et judicabis servos tuos, condemnans impium, et reddens viam suam super caput ejus, justificansque justum, et retribuens ei secundum justitiam suam. 33 Si fugerit populus tuus Israël inimicos suos (quia peccaturus est tibi), et agentes pœnitentiam, et confitentes nomini tuo, venerint, et oraverint, et deprecati te fuerint in domo hac: 34 exaudi in cælo, et dimitte peccatum populi tui Israël, et reduces eos in terram quam dedisti patribus eorum. 35 Si clausum fuerit cælum, et non pluerit propter peccata eorum, et orantes in loco isto, pœnitentiam egerint nomini tuo, et a peccatis suis conversi fuerint propter afflictionem suam: 36 exaudi eos in cælo, et dimitte peccata servorum tuorum, et populi tui Israël: et ostende eis viam bonam per quam ambulent, et da pluviam super terram tuam, quam dedisti populo tuo in possessionem. 37 Fames si oborta fuerit in terra, aut pestilentia, aut corruptus aër, aut ærugo, aut locusta, vel rubigo, et afflixerit eum inimicus ejus portas obsidens: omnis plaga, universa infirmitas, 38 cuncta devotatio, et imprecatio quæ acciderit omni homini de populo tuo Israël: si quis cognoverit plagam cordis sui, et expanderit manus suas in domo hac, 39 tu exaudies in cælo in loco habitationis tuæ, et repropitiaberis, et facies ut des unicuique secundum omnes vias suas, sicut videris cor ejus (quia tu nosti solus cor omnium filiorum hominum), 40 ut timeant te cunctis diebus quibus vivunt super faciem terræ quam dedisti patribus nostris. 41 Insuper et alienigena, qui non est de populo tuo Israël, cum venerit de terra longinqua propter nomen tuum (audietur enim nomen tuum magnum, et manus tua fortis, et brachium tuum 42 extentum ubique), cum venerit ergo, et oraverit in hoc loco, 43 tu exaudies in cælo, in firmamento habitaculi tui, et facies omnia pro quibus invocaverit te alienigena: ut discant universi populi terrarum nomen tuum timere, sicut populus tuus Israël, et probent quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam ædificavi. 44 Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra inimicos suos per viam, quocumque miseris eos, orabunt te contra viam civitatis quam elegisti, et contra domum quam ædificavi nomini tuo, 45 et exaudies in cælo orationes eorum et preces eorum, et facies judicium eorum. 46 Quod si peccaverint tibi (non est enim homo qui non peccet) et iratus tradideris eos inimicis suis, et captivi ducti fuerint in terram inimicorum longe vel prope, 47 et egerint pœnitentiam in corde suo in loco captivitatis, et conversi deprecati te fuerint in captivitate sua, dicentes: Peccavimus: inique egimus, impie gessimus: 48 et reversi fuerint ad te in universo corde suo et tota anima sua in terra inimicorum suorum, ad quam captivi ducti fuerint: et oraverint te contra viam terræ suæ, quam dedisti patribus eorum, et civitatis quam elegisti, et templi quod ædificavi nomini tuo: 49 exaudies in cælo, in firmamento solii tui, orationes eorum et preces eorum, et facies judicium eorum: 50 et propitiaberis populo tuo qui peccavit tibi, et omnibus iniquitatibus eorum quibus prævaricati sunt in te: et dabis misericordiam coram eis qui eos captivos habuerint, ut misereantur eis. 51 Populus enim tuus est, et hæreditas tua, quos eduxisti de terra Ægypti, de medio fornacis ferreæ. 52 Ut sint oculi tui aperti ad deprecationem servi tui, et populi tui Israël, et exaudias eos in universis pro quibus invocaverint te. 53 Tu enim separasti eos tibi in hæreditatem de universis populis terræ, sicut locutus es per Moysen servum tuum quando eduxisti patres nostros de Ægypto, Domine Deus. 54 Factum est autem, cum complesset Salomon orans Dominum omnem orationem et deprecationem hanc, surrexit de conspectu altaris Domini: utrumque enim genu in terram fixerat, et manus expanderat in cælum. 55 Stetit ergo, et benedixit omni ecclesiæ Israël voce magna, dicens: 56 Benedictus Dominus, qui dedit requiem populo suo Israël, juxta omnia quæ locutus est: non cecidit ne unus quidem sermo ex omnibus bonis quæ locutus est per Moysen servum suum. 57 Sit Dominus Deus noster nobiscum, sicut fuit cum patribus nostris, non derelinquens nos, neque projiciens. 58 Sed inclinet corda nostra ad se, ut ambulemus in universis viis ejus, et custodiamus mandata ejus, et cæremonias ejus, et judicia quæcumque mandavit patribus nostris. 59 Et sint sermones mei isti, quibus deprecatus sum coram Domino, appropinquantes Domino Deo nostro die ac nocte, ut faciat judicium servo suo, et populo suo Israël per singulos dies: 60 ut sciant omnes populi terræ quia Dominus ipse est Deus, et non est ultra absque eo. 61 Sit quoque cor nostrum perfectum cum Domino Deo nostro, ut ambulemus in decretis ejus, et custodiamus mandata ejus, sicut et hodie. 62 Igitur rex, et omnis Israël cum eo, immolabant victimas coram Domino. 63 Mactavitque Salomon hostias pacificas, quas immolavit Domino, boum viginti duo millia, et ovium centum viginti millia: et dedicaverunt templum Domini rex et filii Israël. 64 In die illa sanctificavit rex medium atrii quod erat ante domum Domini: fecit quippe holocaustum ibi, et sacrificium, et adipem pacificorum: quoniam altare æreum quod erat coram Domino, minus erat, et capere non poterat holocaustum, et sacrificium, et adipem pacificorum. 65 Fecit ergo Salomon in tempore illo festivitatem celebrem, et omnis Israël cum eo, multitudo magna ab introitu Emath usque ad rivum Ægypti, coram Domino Deo nostro, septem diebus et septem diebus, id est, quatuordecim diebus. 66 Et in die octava dimisit populos: qui benedicentes regi, profecti sunt in tabernacula sua lætantes, et alacri corde super omnibus bonis quæ fecerat Dominus David servo suo, et Israël populo suo.

Personas y lugares de este capítulo

Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.

Personas

  • Solomon

    King of Israel

    David's son who built the temple and became famous for God-given wisdom.

    Citado en la guía: 1 Kings 1-11; 1 Chron. 3:5; Matt. 1:6-7

Referencias cruzadas (65)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 2 Crónicas 5:2–10; 1 Crónicas 15:25; 2 Samuel 6:12–17; 1 Crónicas 15:3; 2 Samuel 5:7–9
  2. 2 Levítico 23:34; 2 Crónicas 7:8–10; Esdras 3:4; Nehemías 8:14–18; Números 29:12–40
  3. 3 Deuteronomio 31:9; Josué 3:6; Números 4:15; Josué 3:3; Josué 4:9
  4. 4 2 Crónicas 1:3; 1 Reyes 3:4; Éxodo 40:2–33
  5. 5 2 Samuel 6:13; 1 Crónicas 16:1; 1 Reyes 8:62–63
  6. 6 1 Reyes 6:27; 1 Reyes 6:19; 2 Samuel 6:17; Éxodo 26:33–34; 1 Samuel 4:4
  7. 8 Éxodo 25:13–15; Éxodo 37:4–5; Josué 4:9; 2 Crónicas 5:9; Éxodo 40:20
  8. 9 Éxodo 25:21; Hebreos 9:4; Éxodo 40:20; Deuteronomio 10:2–5; Éxodo 34:27–28
  9. 10 2 Crónicas 7:1–2; Éxodo 40:34–35
  10. 11 Ezequiel 44:4; Ezequiel 43:4–5; Levítico 9:23; 2 Corintios 4:6; 2 Corintios 3:18
  11. 12 Salmo 97:2; 2 Crónicas 6:1–11; Levítico 16:2; Isaías 45:15; Éxodo 20:21
  12. 13 2 Samuel 7:13; Hebreos 9:24; Salmo 132:13–14; Éxodo 15:17; 1 Crónicas 22:10–11
  13. 14 2 Samuel 6:18; 1 Reyes 8:55–56; Nehemías 9:2; 2 Crónicas 30:18–20; Nehemías 8:7
  14. 15 Lucas 1:68; 1 Crónicas 29:10; Nehemías 9:5; 1 Crónicas 29:20; Salmo 115:18
  15. 16 1 Samuel 16:1; 1 Reyes 8:29; 2 Samuel 7:4–8; 1 Crónicas 28:4; Deuteronomio 12:11
  16. 17 2 Samuel 7:2–3; 1 Crónicas 28:2; 1 Crónicas 22:7; 1 Crónicas 17:1–15
  17. 18 2 Crónicas 6:7–9; 2 Corintios 8:12
  18. 19 2 Samuel 7:5; 1 Crónicas 22:8–10; 1 Crónicas 28:6; 2 Samuel 7:12–13; 1 Crónicas 17:11–12
  19. 20 1 Crónicas 28:5–6; Jeremías 29:10–11; Isaías 9:7; Miqueas 7:20; 1 Reyes 8:15
  20. 21 1 Reyes 8:9; Deuteronomio 31:26; 1 Reyes 8:5–6; Deuteronomio 9:9; Deuteronomio 9:11
  21. 22 Esdras 9:5; 1 Reyes 8:54; Éxodo 9:33; Isaías 1:15; Éxodo 9:29
  22. 23 2 Samuel 7:22; Deuteronomio 7:9; Daniel 9:4; Nehemías 1:5; 1 Samuel 2:2
  23. 24 2 Samuel 7:16; 2 Samuel 7:12; 1 Reyes 8:15; 2 Crónicas 6:14–15
  24. 25 1 Reyes 2:4; 2 Crónicas 6:16–17; 1 Reyes 9:4–6; Jeremías 33:17–26; Lucas 1:68–72
  25. 26 2 Samuel 7:25–29; Salmo 41:13; 1 Reyes 8:23; Salmo 119:49; Isaías 41:17
  26. 27 Isaías 66:1; Jeremías 23:24; 2 Crónicas 2:6; 2 Crónicas 6:18; Hechos 7:48–49
  27. 28 Lucas 18:1; 2 Crónicas 6:19; Salmo 86:3; Lucas 18:7; Salmo 141:2
  28. 29 2 Crónicas 7:15–16; 2 Crónicas 6:20; Deuteronomio 12:11; Nehemías 1:6; 1 Reyes 8:16
  29. 30 1 Reyes 8:34; 1 Reyes 8:39; 1 Reyes 8:36; Daniel 9:19; Isaías 57:15
  30. 31 Éxodo 22:8–11; 2 Crónicas 6:22–23; Proverbios 30:9; Números 5:16–22; Levítico 5:1
  31. 32 Deuteronomio 25:1; Romanos 2:6–10; Ezequiel 18:13; Isaías 3:10–11; Ezequiel 18:20
  32. 33 Levítico 26:17; Deuteronomio 28:25; Jonás 3:10; 2 Crónicas 6:24–25; Levítico 26:25
  33. 34 Daniel 9:19; Amós 7:2; 1 Reyes 8:30; Jeremías 32:37; Jeremías 31:27
  34. 35 Deuteronomio 11:17; Levítico 26:19; 1 Reyes 8:33; 2 Samuel 24:13; Apocalipsis 11:6
  35. 36 Salmo 27:11; 1 Samuel 12:23; Jeremías 6:16; Salmo 25:4–5; Jeremías 14:22
  36. 37 Deuteronomio 28:21–22; Levítico 26:16; Deuteronomio 28:38–42; 2 Crónicas 20:9; Jeremías 32:2
  37. 38 1 Reyes 8:22; Filipenses 4:6; Amós 7:1–6; Salmo 73:21–22; Isaías 1:15
  38. 39 1 Crónicas 28:9; Jeremías 17:10; Hechos 1:24; 1 Samuel 16:7; Salmo 11:4–5
  39. 40 Salmo 130:4; Apocalipsis 19:5; Éxodo 20:20; 1 Samuel 12:24; Deuteronomio 6:13
  40. 41 1 Reyes 10:1–2; Isaías 56:3–7; Hechos 8:27–40; Éxodo 18:8–12; Hechos 10:1–4
  41. 42 Deuteronomio 3:24; Deuteronomio 11:2–3; Daniel 3:28; Salmo 86:8–9; Josué 7:9
  42. 43 1 Samuel 17:46; Salmo 86:9; Salmo 102:15; Salmo 22:27; Isaías 11:9
  43. 44 2 Crónicas 6:34; Salmo 78:67–69; Salmo 132:13–14; Daniel 9:17–19; 1 Reyes 8:16
  44. 45 Salmo 9:4; Génesis 18:25
  45. 46 Eclesiastés 7:20; Proverbios 20:9; 1 Juan 1:8–10; Isaías 64:6; Romanos 3:23
  46. 47 Salmo 106:6; Nehemías 1:6–11; Esdras 9:6–7; Nehemías 9:26–30; Deuteronomio 30:1–2
  47. 48 Daniel 6:10; Deuteronomio 4:29; Jeremías 29:12–14; Jonás 2:4; Nehemías 1:9
  48. 49 1 Reyes 8:45; 2 Reyes 19:19; Zacarías 1:15–16
  49. 50 Salmo 106:46; 2 Crónicas 30:9; Hechos 7:10; Proverbios 16:7; Esdras 7:27–28
  50. 51 Jeremías 11:4; Deuteronomio 4:20; Nehemías 1:10; Jeremías 51:19; Éxodo 32:11–12
  51. 52 Salmo 145:18; 1 Reyes 8:29; Salmo 86:5; 2 Crónicas 6:40
  52. 53 Éxodo 19:5–6; Deuteronomio 32:9; Deuteronomio 14:2; Deuteronomio 9:26–29; Deuteronomio 33:1–3
  53. 54 Lucas 22:45; 2 Crónicas 6:12–13; 2 Crónicas 7:1; Salmo 95:6; Lucas 22:41
  54. 55 1 Reyes 8:14; 2 Samuel 6:18; Números 6:23–26; 1 Crónicas 16:2
  55. 56 Josué 23:14–15; Josué 21:44–45; 1 Samuel 3:19; Lucas 21:33; Lucas 1:72–73
  56. 57 Josué 1:5; Deuteronomio 31:6; Deuteronomio 31:8; Hebreos 13:5; Josué 1:9
  57. 58 Salmo 119:36; Ezequiel 36:26–27; Jeremías 31:33; Filipenses 2:13; Hebreos 13:21
  58. 59 Salmo 141:2; Juan 17:9; Lucas 11:3; Deuteronomio 33:25; 1 Juan 2:2
  59. 60 Deuteronomio 4:35; 1 Reyes 18:39; Jeremías 10:10–12; 2 Reyes 19:19; 1 Samuel 17:46
  60. 61 1 Reyes 11:4; 2 Reyes 20:3; 1 Reyes 15:14; 1 Reyes 15:3; Deuteronomio 18:13
  61. 62 2 Samuel 6:17–19; 2 Crónicas 7:4–10; Esdras 6:16–17
  62. 63 Esdras 6:16–17; 2 Crónicas 15:11; Nehemías 12:27; Miqueas 6:7; Ezequiel 45:17
  63. 64 2 Crónicas 4:1; 2 Crónicas 7:7
  64. 65 Números 34:5; Números 34:8; 1 Reyes 8:2; 2 Reyes 14:25; 2 Crónicas 7:8–9
  65. 66 Filipenses 4:4; Deuteronomio 12:12; Zacarías 9:17; Hechos 2:46; Deuteronomio 12:7

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias

Lo que dijeron los Padres

Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.

Cómo se eligieron

«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).

  1. Cita 8:27 Irenaeus of Lyons, Against Heresies (Book IV, Chapters XXV–XXVI)

    … praise to God, and expounded the wisdom of God in creation, [discoursing] as to the nature of every tree, every herb, and of all fowls, quadrupeds, and fishes; and he said, "Will God whom the heavens cannot contain, really dwell with men upon the earth?" And he pleased God, and was the admiration of all; and all kings of the …

    Leer en contexto · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)

  2. Cita 8:27 Cyril of Jerusalem, Catechetical Lectures (Lecture XII)

    Afterwards Solomon hearing his father David speak these things, built a wondrous house, and foreseeing Him who was to come into it, said in astonishment, Will God in very deed dwell with men on the earth?

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)