1 Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahæ regresso a cæde regum, et benedixit ei: 2 cui et decimas omnium divisit Abraham: primum quidem qui interpretatur rex justitiæ: deinde autem et rex Salem, quod est, rex pacis, 3 sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitæ habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum. 4 Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimas dedit de præcipuis Abraham patriarcha. 5 Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est, a fratribus suis: quamquam et ipsi exierint de lumbis Abrahæ. 6 Cujus autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit. 7 Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur. 8 Et hic quidem, decimas morientes homines accipiunt: ibi autem contestatur, quia vivit. 9 Et (ut ita dictum sit) per Abraham, et Levi, qui decimas accepit, decimatus est: 10 adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech. 11 Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici? 12 Translato enim sacerdotio, necesse est ut et legis translatio fiat. 13 In quo enim hæc dicuntur, de alia tribu est, de qua nullus altari præsto fuit. 14 Manifestum est enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster: in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est. 15 Et amplius adhuc manifestum est: si secundum similitudinem Melchisedech exsurgat alius sacerdos, 16 qui non secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitæ insolubilis. 17 Contestatur enim: Quoniam tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech. 18 Reprobatio quidem fit præcedentis mandati, propter infirmitatem ejus, et inutilitatem: 19 nihil enim ad perfectum adduxit lex: introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum. 20 Et quantum est non sine jurejurando (alii quidem sine jurejurando sacerdotes facti sunt, 21 hic autem cum jurejurando per eum, qui dixit ad illum: Juravit Dominus, et non pœnitebit eum: tu es sacerdos in æternum): 22 in tantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus. 23 Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere: 24 hic autem eo quod maneat in æternum, sempiternum habet sacerdotium. 25 Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum: semper vivens ad interpellandum pro nobis. 26 Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior cælis factus: 27 qui non habet necessitatem quotidie, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi: hoc enim fecit semel, seipsum offerendo. 28 Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes: sermo autem jurisjurandi, qui post legem est, Filium in æternum perfectum.
Hebreos 7 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Referencias cruzadas (28)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Génesis 14:18–20; Salmo 57:2; Hebreos 6:20; Miqueas 6:6; Daniel 5:18
- 2 Números 18:21; 1 Samuel 8:15; 1 Samuel 8:17; 2 Samuel 23:3; Salmo 85:10–11
- 3 Hebreos 7:17; Éxodo 6:20–27; Hebreos 7:23–28; Hebreos 7:6; Mateo 4:3
- 4 Génesis 14:20; Hechos 2:29; Génesis 17:5–6; Génesis 12:2; Hechos 7:8–9
- 5 Levítico 27:30–33; 2 Crónicas 31:4–6; Números 16:10–11; Números 18:21–32; Números 17:3–10
- 6 Romanos 4:13; Hebreos 7:3–4; Génesis 13:14–17; Génesis 17:4–8; Hebreos 11:17
- 7 2 Crónicas 30:27; Génesis 48:15–20; Génesis 27:20–40; 2 Corintios 13:14; 1 Reyes 8:55
- 8 Hebreos 6:20; Hebreos 5:6; Apocalipsis 1:18; Hebreos 7:23; Juan 14:19
- 9 Romanos 5:12; Génesis 14:20; Hebreos 7:4
- 10 Hebreos 7:5; Génesis 46:26; Génesis 35:11
- 11 Hebreos 8:7; Gálatas 2:21; Gálatas 4:9; Hebreos 7:17–19; Hebreos 8:10–13
- 12 Jeremías 31:31–34; Isaías 66:21; Hechos 6:13–14; Ezequiel 16:61
- 13 Hebreos 7:11; Hebreos 7:14; Números 17:5; 2 Crónicas 26:16–21; Números 16:40
- 14 Miqueas 5:2; Isaías 11:1; Apocalipsis 5:5; Lucas 3:33; Génesis 49:10
- 15 Salmo 110:4; Hebreos 7:17–21; Hebreos 7:3; Hebreos 7:11
- 16 Apocalipsis 1:18; Gálatas 4:9; Gálatas 4:3; Colosenses 2:20; Hebreos 10:1
- 17 Salmo 110:4; Hebreos 5:6; Hebreos 7:15; Hebreos 7:21; Hebreos 5:10
- 18 Romanos 8:3; Hechos 13:39; Hebreos 7:11–12; Gálatas 4:9; Hebreos 8:7–13
- 19 Hechos 13:39; Hebreos 4:16; Hebreos 9:9; Romanos 8:3; Hebreos 6:18
- 20 Números 18:7; Hebreos 5:6; Salmo 110:4
- 21 Salmo 110:4; Hebreos 7:17; Hebreos 6:16–18; 1 Samuel 15:29
- 22 1 Corintios 11:25; Hebreos 8:6–12; Hebreos 13:20; Lucas 22:20; Hebreos 12:24
- 23 Nehemías 12:10–11; Hebreos 7:8; 1 Crónicas 6:3–14
- 24 Juan 12:34; Hebreos 7:28; Isaías 9:6–7; Apocalipsis 1:18; Hebreos 7:8–25
- 25 Romanos 8:34; 1 Juan 2:1–2; 1 Timoteo 2:5; Judas 24; Juan 14:6
- 26 2 Corintios 5:21; 1 Pedro 2:22; Hebreos 4:14–15; 1 Juan 2:2; Hebreos 8:1
- 27 Hebreos 9:12; Hebreos 9:28; Hebreos 9:14; Efesios 5:2; Hebreos 10:6–12
- 28 Hebreos 2:10; Hebreos 1:2; Hebreos 7:21; Hebreos 5:1–2; Lucas 13:32
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
Paul wishing to show the difference between the New and Old [Covenant], scatters it everywhere; and shoots from afar, and noises it abroad, and prepares beforehand. For at once even from the introduction, he laid down this saying, that "to them indeed He spake by prophets, but to us by the Son" ( c. i.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 14 (1889)
… elegantly expresses the very kind of sacrifice of which the Priest Himself says, "The bread which I will give is my flesh for the life of the world." The same is the sacrifice not after the order of Aaron, but after the order of Melchisedec: let him that readeth understand.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)
… but before all ages by the Father; and He so far excels the others as with an oath He is made Priest: For they are priests without an oath, but He with an oath by Him that said, The Lord sware, and will not repent.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)
Ninthly, they allege, seeing He ever liveth to make intercession for us. O, how beautiful and mystical and kind.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)
To the priests it is said, "First offer sacrifices for your own sins, and so for the people." The sacrifices convicted the priests that if any one should call himself righteous and without sin, it might be answered him, "I look not at what thou sayest, but at what thou offerest; thine own victim convicteth thee.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)