Saltar al texto

Esdras · Vulgata Clementina

Esdras 9 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Postquam autem hæc completa sunt, accesserunt ad me principes, dicentes: Non est separatus populus Israël, sacerdotes et Levitæ, a populis terrarum et abominationibus eorum: Chananæi videlicet, et Hethæi, et Pherezæi, et Jebusæi, et Ammonitarum, et Moabitarum, et Ægyptiorum, et Amorrhæorum: 2 tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis, et commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum: manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima. 3 Cumque audissem sermonem istum, scidi pallium meum et tunicam, et evelli capillos capitis mei et barbæ, et sedi mœrens. 4 Convenerunt autem ad me omnes qui timebant verbum Dei Israël, pro transgressione eorum qui de captivitate venerant, et ego sedebam tristis usque ad sacrificium vespertinum: 5 et in sacrificio vespertino, surrexi de afflictione mea, et scisso pallio et tunica, curvavi genua mea, et expandi manus meas ad Dominum Deum meum. 6 Et dixi: Deus meus, confundor et erubesco levare faciem meam ad te: quoniam iniquitates nostræ multiplicatæ sunt super caput nostrum, et delicta nostra creverunt usque ad cælum, 7 a diebus patrum nostrorum: sed et nos ipsi peccavimus graviter usque ad diem hanc, et in iniquitatibus nostris traditi sumus ipsi, et reges nostri, et sacerdotes nostri, in manum regum terrarum, et in gladium, et in captivitatem, et in rapinam, et in confusionem vultus, sicut et die hac. 8 Et nunc quasi parum et ad momentum facta est deprecatio nostra apud Dominum Deum nostrum, ut dimitterentur nobis reliquiæ, et daretur nobis paxillus in loco sancto ejus, et illuminaret oculos nostros Deus noster, et daret nobis vitam modicam in servitute nostra: 9 quia servi sumus, et in servitute nostra non dereliquit nos Deus noster, sed inclinavit super nos misericordiam coram rege Persarum, ut daret nobis vitam, et sublimaret domum Dei nostri, et exstrueret solitudines ejus, et daret nobis sepem in Juda et Jerusalem. 10 Et nunc quid dicemus, Deus noster, post hæc? Quia dereliquimus mandata tua, 11 quæ præcepisti in manu servorum tuorum prophetarum, dicens: Terra, ad quam vos ingredimini ut possideatis eam, terra immunda est juxta immunditiam populorum, ceterarumque terrarum, abominationibus eorum qui repleverunt eam ab ore usque ad os in coinquinatione sua. 12 Nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum, et filias eorum ne accipiatis filiis vestris, et non quæratis pacem eorum et prosperitatem eorum usque in æternum: ut confortemini, et comedatis quæ bona sunt terræ, et hæredes habeatis filios vestros usque in sæculum. 13 Et post omnia quæ venerunt super nos in operibus nostris pessimis, et in delicto nostro magno, quia tu, Deus noster, liberasti nos de iniquitate nostra, et dedisti nobis salutem sicut est hodie, 14 ut non converteremur, et irrita faceremus mandata tua, neque matrimonia jungeremus cum populis abominationum istarum. Numquid iratus es nobis usque ad consummationem, ne dimitteres nobis reliquias ad salutem? 15 Domine Deus Israël, justus es tu: quoniam derelicti sumus, qui salvaremur sicut die hac. Ecce coram te sumus in delicto nostro: non enim stari potest coram te super hoc.

Referencias cruzadas (15)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Levítico 18:24–30; Nehemías 9:2; Esdras 10:10–11; Romanos 2:17–25; Deuteronomio 12:30–31
  2. 2 Nehemías 13:23–24; Éxodo 34:16; Esdras 10:18–44; Esdras 10:2; Deuteronomio 7:6
  3. 3 Nehemías 1:4; Josué 7:6; Daniel 4:19; Job 1:20; Daniel 8:27
  4. 4 Esdras 10:3; Isaías 66:2; Éxodo 29:39; Ezequiel 9:4; Salmo 119:136
  5. 5 1 Reyes 8:38; 1 Reyes 8:54; 1 Reyes 8:22; Éxodo 9:33; Éxodo 9:29
  6. 6 Apocalipsis 18:5; Salmo 38:4; 2 Crónicas 28:9; Esdras 9:15; Lucas 15:21
  7. 7 2 Crónicas 29:6; Daniel 9:5–8; Deuteronomio 31:20–22; 2 Crónicas 36:16–19; Deuteronomio 29:22–28
  8. 8 Salmo 13:3; Romanos 11:5–6; Oseas 6:2; Ezequiel 37:11–14; Habacuc 3:2
  9. 9 Esdras 7:6; Salmo 136:23–24; Zacarías 4:6–10; Hageo 1:9; Salmo 106:45–46
  10. 10 Romanos 3:19; Josué 7:8; Lamentaciones 3:22; Daniel 9:4–16; Génesis 44:16
  11. 11 Levítico 18:24–30; Esdras 6:21; Deuteronomio 18:12; Ezequiel 36:25–27; Deuteronomio 12:31
  12. 12 Deuteronomio 7:3; Deuteronomio 23:6; Josué 23:12–13; Éxodo 34:15–16; Proverbios 13:22
  13. 13 Salmo 103:10; Lamentaciones 3:39–40; Lamentaciones 3:22; Job 11:6; Esdras 9:6–8
  14. 14 Deuteronomio 9:8; Esdras 9:2; Deuteronomio 9:14; Juan 5:14; Romanos 6:1
  15. 15 Salmo 130:3; Juan 8:24; Juan 8:21; Romanos 3:19; Romanos 10:3

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias