1 In principio regni Joakim filii Josiæ regis Juda, factum est verbum istud ad Jeremiam a Domino, dicens: 2 Hæc dicit Dominus ad me: Fac tibi vincula et catenas, et pones eas in collo tuo, 3 et mittes eas ad regem Edom, et ad regem Moab, et ad regem filiorum Ammon, et ad regem Tyri, et ad regem Sidonis, in manu nuntiorum qui venerunt Jerusalem ad Sedeciam regem Juda. 4 Et præcipies eis ut ad dominos suos loquantur: Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Hæc dicetis ad dominos vestros: 5 Ego feci terram, et homines, et jumenta quæ sunt super faciem terræ, in fortitudine mea magna, et in brachio meo extento, et dedi eam ei qui placuit in oculis meis. 6 Et nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor regis Babylonis servi mei: insuper et bestias agri dedi ei, ut serviant illi: 7 et servient ei omnes gentes, et filio ejus, et filio filii ejus, donec veniat tempus terræ ejus et ipsius: et servient ei gentes multæ et reges magni. 8 Gens autem et regnum quod non servierit Nabuchodonosor regi Babylonis, et quicumque non curvaverit collum suum sub jugo regis Babylonis, in gladio, et in fame, et in peste visitabo super gentem illam, ait Dominus, donec consumam eos in manu ejus. 9 Vos ergo nolite audire prophetas vestros, et divinos, et somniatores, et augures, et maleficos, qui dicunt vobis: Non servietis regi Babylonis: 10 quia mendacium prophetant vobis, ut longe vos faciant de terra vestra, et ejiciant vos, et pereatis. 11 Porro gens quæ subjecerit cervicem suam sub jugo regis Babylonis, et servierit ei, dimittam eam in terra sua, dicit Dominus, et colet eam, et habitabit in ea. 12 Et ad Sedeciam regem Juda locutus sum secundum omnia verba hæc, dicens: Subjicite colla vestra sub jugo regis Babylonis, et servite ei et populo ejus, et vivetis. 13 Quare moriemini, tu et populus tuus, gladio, et fame, et peste, sicut locutus est Dominus ad gentem quæ servire noluerit regi Babylonis? 14 Nolite audire verba prophetarum dicentium vobis: Non servietis regi Babylonis: quia mendacium ipsi loquuntur vobis: 15 quia non misi eos, ait Dominus, et ipsi prophetant in nomine meo mendaciter, ut ejiciant vos, et pereatis, tam vos quam prophetæ qui vaticinantur vobis. 16 Et ad sacerdotes, et ad populum istum, locutus sum, dicens: Hæc dicit Dominus: Nolite audire verba prophetarum vestrorum, qui prophetant vobis, dicentes: Ecce vasa Domini revertentur de Babylone nunc cito: mendacium enim prophetant vobis. 17 Nolite ergo audire eos: sed servite regi Babylonis, ut vivatis: quare datur hæc civitas in solitudinem? 18 Et si prophetæ sunt, et est verbum Domini in eis, occurrant Domino exercituum, ut non veniant vasa quæ derelicta fuerant in domo Domini, et in domo regis Juda, et in Jerusalem, in Babylonem. 19 Quia hæc dicit Dominus exercituum ad columnas, et ad mare, et ad bases, et ad reliqua vasorum quæ remanserunt in civitate hac, 20 quæ non tulit Nabuchodonosor rex Babylonis cum transferret Jechoniam filium Joakim regem Juda de Jerusalem in Babylonem, et omnes optimates Juda et Jerusalem: 21 quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël, ad vasa quæ derelicta sunt in domo Domini, et in domo regis Juda et Jerusalem: 22 In Babylonem transferentur, et ibi erunt usque ad diem visitationis suæ, dicit Dominus, et afferri faciam ea, et restitui in loco isto.
Jeremías 27 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Referencias cruzadas (21)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Jeremías 27:3; Jeremías 28:1; Jeremías 27:12; 2 Crónicas 36:11; Jeremías 27:19–20
- 2 Amós 7:1; Ezequiel 24:3–12; Jeremías 13:1–11; Amós 7:4; Ezequiel 12:1–28
- 3 Amós 1:9–2:3; Jeremías 25:19–26; 2 Crónicas 36:13; Ezequiel 25:1–17; Ezequiel 29:18
- 4 Jeremías 10:10; Éxodo 5:1; Jeremías 25:27; Jeremías 51:19; Jeremías 10:16
- 5 Jeremías 32:17; Jeremías 51:15; Salmo 115:15–16; Daniel 4:17; Hebreos 1:10–11
- 6 Jeremías 28:14; Jeremías 25:9; Daniel 2:37–38; Ezequiel 29:18–20; Jeremías 43:10
- 7 Jeremías 52:31; Zacarías 2:8–9; Apocalipsis 13:5–10; Isaías 14:4–6; Daniel 5:25–31
- 8 Ezequiel 17:19–21; Ezequiel 14:21; Jeremías 38:17–19; Jeremías 24:10; Jeremías 42:10–18
- 9 Jeremías 14:14; Isaías 8:19; Malaquías 3:5; Jeremías 29:8; Isaías 47:12–14
- 10 Jeremías 32:31; Ezequiel 14:9–11; Jeremías 28:16; Jeremías 23:25; Lamentaciones 2:14
- 11 Jeremías 27:2; Jeremías 21:9; Jeremías 27:8; Jeremías 38:2; Jeremías 40:9–12
- 12 Jeremías 28:1; Jeremías 38:17; Jeremías 27:8; 2 Crónicas 36:11–13; Jeremías 27:2–3
- 13 Ezequiel 18:31; Jeremías 27:8; Proverbios 8:36; Jeremías 38:20; Ezequiel 18:24
- 14 Jeremías 14:14; Jeremías 23:21; 2 Corintios 11:13–15; Jeremías 29:8–9; Jeremías 23:25
- 15 Jeremías 27:10; Jeremías 14:15–16; Jeremías 6:13–15; 2 Crónicas 25:16; Jeremías 29:22–23
- 16 Jeremías 28:3; 2 Reyes 24:13; Jeremías 27:10; Daniel 1:2; Jeremías 27:14
- 17 Jeremías 38:23; Jeremías 38:17; Jeremías 27:11–13; Jeremías 7:34
- 18 1 Samuel 7:8; 1 Samuel 12:23; Jeremías 18:20; 1 Samuel 12:19; 1 Reyes 18:24
- 19 2 Reyes 25:13; Jeremías 52:17–23; 2 Reyes 25:17; 1 Reyes 7:15–22; 2 Crónicas 4:2–16
- 20 Jeremías 24:1; 2 Crónicas 36:10; 2 Reyes 24:14–16; 2 Crónicas 36:18; Jeremías 22:28
- 22 Jeremías 29:10; Jeremías 32:5; Esdras 7:19; Esdras 1:11; Jeremías 25:11–12
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias