1 Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt sacerdotes, et magistratus templi, et sadducæi, 2 dolentes quod docerent populum, et annuntiarent in Jesu resurrectionem ex mortuis: 3 et injecerunt in eos manus, et posuerunt eos in custodiam in crastinum: erat enim jam vespera. 4 Multi autem eorum qui audierant verbum, crediderunt: et factus est numerus virorum quinque millia. 5 Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et scribæ, in Jerusalem: 6 et Annas princeps sacerdotum, et Caiphas, et Joannes, et Alexander, et quotquot erant de genere sacerdotali. 7 Et statuentes eos in medio, interrogabant: In qua virtute, aut in quo nomine fecistis hoc vos? 8 Tunc repletus Spiritu Sancto Petrus, dixit ad eos: Principes populi, et seniores, audite: 9 si nos hodie dijudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est, 10 notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israël, quia in nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus. 11 Hic est lapis qui reprobatus est a vobis ædificantibus, qui factus est in caput anguli: 12 et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub cælo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. 13 Videntes autem Petri constantiam, et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotæ, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant: 14 hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere. 15 Jusserunt autem eos foras extra concilium secedere: et conferebant ad invicem, 16 dicentes: Quid faciemus hominibus istis? quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus Jerusalem: manifestum est, et non possumus negare. 17 Sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum. 18 Et vocantes eos, denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Jesu. 19 Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt ad eos: Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate. 20 Non enim possumus quæ vidimus et audivimus non loqui. 21 At illi comminantes dimiserunt eos, non invenientes quomodo punirent eos propter populum: quia omnes clarificabant id quod factum fuerat in eo quod acciderat. 22 Annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum fuerat signum istud sanitatis. 23 Dimissi autem venerunt ad suos, et annuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent. 24 Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt: Domine, tu es qui fecisti cælum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt: 25 qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti: [Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? 26 Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus.] 27 Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus, cum gentibus et populis Israël, 28 facere quæ manus tua et consilium tuum decreverunt fieri. 29 Et nunc, Domine, respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum, 30 in eo quod manum tuam extendas ad sanitates, et signa, et prodigia fieri per nomen sancti filii tui Jesu. 31 Et cum orassent, motus est locus in quo erant congregati: et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia. 32 Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una: nec quisquam eorum quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. 33 Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri: et gratia magna erat in omnibus illis. 34 Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quæ vendebant, 35 et ponebant ante pedes Apostolorum. Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat. 36 Joseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab Apostolis (quod est interpretatum, Filius consolationis), Levites, Cyprius genere, 37 cum haberet agrum, vendidit eum, et attulit pretium, et posuit ante pedes Apostolorum.
Hechos 4 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Alexander
Among those gathered with the rulers, elders and scribes at Jerusalem to question Peter and John.
Citado en la guía: Acts 4:6
Barnabas
A Levite from Cyprus named Joseph and nicknamed Barnabas, 'son of encouragement,' who sold a field for the church, brought Saul to the apostles, and traveled with him as a…
Citado en la guía: Acts 4:36; Acts 9:27; Acts 11:22
Referencias cruzadas (37)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Lucas 22:4; Hechos 6:12; Hechos 23:6–9; Hechos 5:26; Hechos 5:24
- 2 Hechos 17:18; 1 Tesalonicenses 4:13–14; Hechos 24:14–15; 1 Corintios 15:12–20; Hechos 3:15
- 3 Hechos 5:18; Hechos 16:19–24; Mateo 10:16–17; Hechos 12:1–3; Lucas 22:52
- 4 Hechos 2:41; 2 Timoteo 2:9–10; 2 Corintios 2:14–17; Filipenses 1:12–18; Hechos 28:24
- 5 Hechos 4:8; Lucas 22:66; Isaías 1:10; Lucas 23:13; Hechos 6:12
- 6 Lucas 3:2; Mateo 26:3; Juan 18:24; Juan 18:13–14; Juan 11:49
- 7 Mateo 21:23; Marcos 11:28; Hechos 5:40; Éxodo 2:14; Juan 2:18
- 8 Lucas 12:11–12; Mateo 10:19–20; Lucas 21:14–15; Hechos 2:4; Hechos 7:55
- 9 1 Pedro 3:15–17; Hechos 3:7; Juan 10:32; Juan 7:23; 1 Pedro 4:14
- 10 Hechos 3:6; Hechos 5:29–32; Hechos 2:36; Hechos 10:40–42; Mateo 27:63–66
- 11 Salmo 118:22–23; Isaías 28:16; Marcos 12:10–12; Mateo 21:42–45; 1 Pedro 2:6–8
- 12 Juan 14:6; 1 Corintios 3:11; Juan 3:36; 1 Timoteo 2:5–6; 1 Juan 5:11–12
- 13 1 Corintios 1:27; Juan 7:15; Mateo 11:25; Hechos 2:7–12; Mateo 26:73
- 14 Hechos 19:36; Hechos 3:8–12; Hechos 4:16; Hechos 4:10; Hechos 4:21
- 15 Mateo 5:22; Hechos 26:30–32; Hechos 5:34–42
- 16 Hechos 6:10; Juan 12:18; Lucas 21:15; Lucas 6:10–11; Daniel 8:8
- 17 Hechos 5:28; Romanos 15:18–22; 1 Tesalonicenses 2:15–16; Hechos 5:24; 1 Tesalonicenses 1:8
- 18 Hechos 5:40; Lucas 24:46–48; Hechos 5:20; Hechos 1:8
- 19 Hechos 5:29; Éxodo 1:17; 1 Corintios 10:15; 1 Timoteo 2:3; 1 Reyes 22:14
- 20 Jeremías 20:9; Hechos 22:15; 1 Corintios 9:16–17; 1 Juan 1:1–3; Ezequiel 3:11
- 21 Hechos 5:26; Lucas 22:2; Mateo 9:8; Mateo 21:46; Lucas 20:6
- 22 Hechos 9:33; Juan 5:5; Hechos 3:2; Mateo 9:20; Juan 9:1
- 23 2 Corintios 6:14–17; Salmo 42:4; Salmo 119:63; Hechos 12:11–12; Salmo 16:3
- 24 Éxodo 20:11; Jeremías 32:17; Nehemías 9:6; 2 Reyes 19:15; Jeremías 10:10–12
- 25 Salmo 2:1–6; Hechos 1:16; Hechos 2:30
- 26 Salmo 2:2; Apocalipsis 17:12–14; Daniel 9:24; Salmo 83:2–8; Hechos 10:38
- 27 Mateo 27:2; Hechos 4:30; Lucas 9:22; Mateo 20:18–19; Juan 1:11
- 28 Hechos 2:23; Isaías 46:10; Génesis 50:20; Mateo 26:24; Isaías 53:10
- 29 Hechos 4:13; Filipenses 1:14; Hechos 14:3; Hechos 28:31; Hechos 4:31
- 30 Hechos 3:6; Hechos 4:27; Hechos 2:22; Hechos 9:40–42; Hechos 5:12
- 31 Mateo 21:22; Hechos 2:4; Hechos 2:2; Isaías 65:24; Hechos 16:25–26
- 32 1 Corintios 1:10; Efesios 4:2–6; 1 Pedro 3:8; Juan 17:21–23; Filipenses 2:1–2
- 33 Juan 1:16; Hechos 1:22; Marcos 16:20; Hechos 1:8; Hechos 4:30
- 34 Hechos 2:45; Lucas 12:33; Lucas 16:9; Deuteronomio 2:7; Salmo 34:9–10
- 35 Hechos 5:2; Hechos 2:45; 2 Corintios 8:20–21; Hechos 4:37; Hechos 3:6
- 36 Gálatas 2:9; Gálatas 2:13; Gálatas 2:1; Hechos 15:39; Hechos 11:30
- 37 Mateo 19:29; Hechos 5:1–2; Hechos 4:34–35
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
Ere yet they had time to take breath after their first trials, straightway they enter into others. And observe how the events are disposed. First, they were all mocked together; this was no small trial: secondly, they enter into dangers.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 11 (1889)
… that the promise which God made to the fathers had been fulfilled by Jesus; not certainly proclaiming another god, but the Son of God, who also was made man, and suffered; thus leading Israel into knowledge, and through Jesus preaching the resurrection of the dead, and showing, that whatever the prophets had proclaimed as to the suffering of Christ, these …
… forgiving those sins which are divided against themselves, and by inhabiting those who are cleansed, that it may be with them, as it is written in the Acts of the Apostles, "The multitude of them that believed were of one heart and of one soul." And this gift of forgiveness none resists, but he who has the hardness of an …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)
For so, "the multitude of them that believed were of one heart and of one soul," and yet were they divided into many bodies; their unanimity however made the many one.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)
And thus, as they captured in the spiritual net of their doctrine five thousand believers at once, so they confuted the misguided rulers of the people and chief priests, and that, not through their own wisdom, for they were unlearned and ignorant men, but through the mighty power of the Holy Ghost; for it is written, Then Peter filled …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)