Saltar al texto

Gálatas · Vulgata Clementina

Gálatas 4 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Dico autem: quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium: 2 sed sub tutoribus et actoribus est usque ad præfinitum tempus a patre: 3 ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes. 4 At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, 5 ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. 6 Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem: Abba, Pater. 7 Itaque jam non est servus, sed filius: quod si filius, et hæres per Deum. 8 Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis, qui natura non sunt dii, serviebatis. 9 Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo: quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis? 10 Dies observatis, et menses, et tempora, et annos. 11 Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis. 12 Estote sicut ego, quia et ego sicut vos: fratres, obsecro vos. Nihil me læsistis. 13 Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem: et tentationem vestram in carne mea 14 non sprevistis, neque respuistis: sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum. 15 Ubi est ergo beatitudo vestra? testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi. 16 Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis? 17 Æmulantur vos non bene: sed excludere vos volunt, ut illos æmulemini. 18 Bonum autem æmulamini in bono semper: et non tantum cum præsens sum apud vos. 19 Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis: 20 vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam: quoniam confundor in vobis. 21 Dicite mihi qui sub lege vultis esse: legem non legistis? 22 Scriptum est enim: Quoniam Abraham duos filios habuit: unum de ancilla, et unum de libera. 23 Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem: 24 quæ sunt per allegoriam dicta. Hæc enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quæ est Agar: 25 Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei quæ nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis. 26 Illa autem, quæ sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater nostra. 27 Scriptum est enim: [Lætare, sterilis, quæ non paris; erumpe et clama, quæ non parturis: quia multi filii desertæ, magis quam ejus quæ habet virum.] 28 Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus. 29 Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum: ita et nunc. 30 Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam, et filium ejus: non enim hæres erit filius ancillæ cum filio liberæ. 31 Itaque, fratres, non sumus ancillæ filii, sed liberæ: qua libertate Christus nos liberavit.

Referencias cruzadas (30)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Gálatas 4:23; Gálatas 4:29; Génesis 24:2–3
  2. 3 Colosenses 2:20; Colosenses 2:8; Gálatas 4:9; Gálatas 2:4; Gálatas 4:31–5:1
  3. 4 Isaías 7:14; Marcos 1:15; Romanos 1:3; Juan 1:14; Mateo 1:23
  4. 5 Hebreos 9:15; Efesios 1:5; 1 Pedro 1:18–20; Efesios 1:7; Gálatas 3:13
  5. 6 Romanos 8:15–17; Romanos 5:5; Romanos 8:9; 2 Corintios 3:17; Efesios 2:18
  6. 7 Gálatas 3:29–4:2; Romanos 8:16–17; Gálatas 3:26; 1 Corintios 3:21–23; Gálatas 4:5–6
  7. 8 1 Corintios 8:4; 1 Tesalonicenses 1:9; 1 Tesalonicenses 4:5; Efesios 2:11–12; 1 Corintios 10:19–20
  8. 9 1 Corintios 8:3; Gálatas 3:3; Romanos 8:3; 1 Juan 5:20; 2 Pedro 2:20
  9. 10 Colosenses 2:16–17; Romanos 14:5; Levítico 23:1–44; Números 28:1–29; Levítico 25:13
  10. 11 1 Tesalonicenses 3:5; Filipenses 2:16; 2 Juan 8; Gálatas 2:2; Gálatas 4:20
  11. 12 2 Corintios 2:5; 1 Reyes 22:4; 1 Corintios 9:20–23; Génesis 34:15; Gálatas 6:14
  12. 13 1 Corintios 2:3; 2 Corintios 12:7–10; 2 Corintios 11:30; 2 Corintios 10:10; Gálatas 1:6
  13. 14 Mateo 10:40; 1 Tesalonicenses 2:13; Hebreos 13:2; 2 Samuel 19:27; 2 Corintios 5:20
  14. 15 Romanos 5:2; Colosenses 4:13; 1 Juan 3:16–18; Romanos 9:3; 1 Tesalonicenses 5:13
  15. 16 Amós 5:10; Proverbios 9:8; Juan 8:45; Gálatas 5:7; Salmo 141:5
  16. 17 2 Corintios 11:13–15; Romanos 16:18; 2 Pedro 2:3; Mateo 23:15; 1 Corintios 4:8
  17. 18 Filipenses 2:12; Apocalipsis 3:19; Filipenses 1:27; Salmo 119:139; 1 Corintios 15:58
  18. 19 Efesios 4:13; Romanos 13:14; Romanos 8:29; Efesios 4:24; Colosenses 4:12
  19. 20 1 Tesalonicenses 2:17–18; 1 Corintios 4:19–21; 1 Tesalonicenses 3:9
  20. 21 Gálatas 3:10; Romanos 3:19; Mateo 22:29–32; Gálatas 3:23–24; Gálatas 4:9
  21. 22 Génesis 16:15; Génesis 21:10; Génesis 21:1–2; Génesis 16:2–4
  22. 23 Hebreos 11:11; Romanos 9:7–8; Génesis 21:1–2; Génesis 18:10–14; Gálatas 4:28–29
  23. 24 Génesis 21:9–13; Oseas 11:10; 1 Corintios 10:11; Hebreos 10:15–18; Hebreos 12:24
  24. 25 Mateo 23:37; Gálatas 1:17; Salmo 68:17; Salmo 68:8; Deuteronomio 33:2
  25. 26 Hebreos 12:22; Apocalipsis 21:2; Filipenses 3:20; Miqueas 4:1–2; Apocalipsis 3:12
  26. 27 Isaías 54:1–5; Salmo 113:9; Rut 4:14–16; 1 Samuel 2:5; 1 Timoteo 5:5
  27. 28 Gálatas 4:23; Romanos 9:8–9; Romanos 4:13–18; Gálatas 3:29; Hechos 3:25
  28. 29 Génesis 21:9; Romanos 8:13; Gálatas 5:11; 1 Tesalonicenses 2:14–15; Gálatas 4:23
  29. 30 Génesis 21:10–12; Juan 8:35; Romanos 8:15–17; Gálatas 3:22; Romanos 4:3
  30. 31 Gálatas 5:13; Gálatas 5:1; Juan 8:36; Juan 1:12–13; 1 Juan 3:1–2

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias

Lo que dijeron los Padres

Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.

Cómo se eligieron

«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).

  1. Cita 4:27 Irenaeus of Lyons, Against Heresies (Book I, Chapters X–XI)

    … in what sense [God] says, "That is a people who was not a people; and she is beloved who was not beloved;" and in what sense He says that "more are the children of her that was desolate, than of her who possessed a husband." For in reference to these points, and others of a like nature, the apostle exclaims: …

    Leer en contexto · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)

  2. Cita 4:19 Augustine of Hippo, Confessions (Book IX, Chapters IX–X)

    For she had "been the wife of one man," had requited her parents, had guided her house piously, was "well-reported of for good works," had "brought up children," as often travailing in birth of them as she saw them swerving from Thee.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 1 (1886)

  3. Cita 4:4 John Chrysostom, Homilies on the Gospel of Matthew (Homily IV)

    For that He did come forth of the Virgin's flesh, He hath declared by speaking of "that which was conceived in her;" and Paul, by saying, "made of a woman;" whereby he stops the mouths of them that say, Christ came among us as through some conduit.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)

  4. Cita 4:4 Cyril of Jerusalem, Catechetical Lectures (Lecture XII)

    For God sent forth His Son, says Paul, not made of a man and a woman, but made of a woman only, that is of a virgin.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)

  5. Cita 4:7 Basil of Caesarea, On the Holy Spirit (Chapter V)

    … (di' ou) ye were called unto the fellowship of his Son," and "Paul an apostle of Jesus Christ by (dia) the will of God;" and again, "Wherefore thou art no more a servant, but a son; and if a son, then an heir through God." And "like as Christ was raised up from the dead by (dia) the glory of …

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 8 (1895)