1 Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere. 2 Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad ædificationem. 3 Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est: Improperia improperantium tibi ceciderunt super me. 4 Quæcumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt: ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus. 5 Deus autem patientiæ et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum: 6 ut unanimes, uno ore honorificetis Deum et patrem Domini nostri Jesu Christi. 7 Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei. 8 Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum: 9 gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est: Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo. 10 Et iterum dicit: Lætamini gentes cum plebe ejus. 11 Et iterum: Laudate omnes gentes Dominum: et magnificate eum omnes populi. 12 Et rursus Isaias ait: Erit radix Jesse, et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt. 13 Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo: ut abundetis in spe, et virtute Spiritus Sancti. 14 Certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere. 15 Audacius autem scripsi vobis fratres ex parte, tamquam in memoriam vos reducens: propter gratiam, quæ data est mihi a Deo, 16 ut sim minister Christi Jesu in gentibus: sanctificans Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, et sanctificata in Spiritu Sancto. 17 Habeo igitur gloriam in Christo Jesu ad Deum. 18 Non enim audeo aliquid loqui eorum, quæ per me non efficit Christus in obedientiam gentium, verbo et factis: 19 in virtute signorum, et prodigiorum, in virtute Spiritus Sancti: ita ut ab Jerusalem per circuitum usque ad Illyricum repleverim Evangelium Christi. 20 Sic autem prædicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum ædificarem: 21 sed sicut scriptum est: Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt: et qui non audierunt, intelligent. 22 Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc. 23 Nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis jam præcedentibus annis: 24 cum in Hispaniam proficisci cœpero, spero quod præteriens videam vos, et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero. 25 Nunc igitur proficiscar in Jerusalem ministrare sanctis. 26 Probaverunt enim Macedonia et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Jerusalem. 27 Placuit enim eis: et debitores sunt eorum. Nam si spiritualium eorum participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare illis. 28 Hoc igitur cum consummavero, et assignavero eis fructum hunc, per vos proficiscar in Hispaniam. 29 Scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Evangelii Christi veniam. 30 Obsecro ergo vos fratres per Dominum nostrum Jesum Christum, et per caritatem Sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum, 31 ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Judæa, et obsequii mei oblatio accepta fiat in Jerusalem sanctis, 32 ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei, et refrigerer vobiscum. 33 Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen.
Romanos 15 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Referencias cruzadas (33)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 1 Tesalonicenses 5:14; Romanos 14:1; Gálatas 6:1–2; 1 Corintios 9:22; 1 Corintios 12:22–24
- 2 1 Corintios 10:24; Romanos 14:19; Filipenses 2:4–5; 1 Corintios 10:33–11:1; 1 Corintios 9:19–22
- 3 Salmo 69:9; Filipenses 2:8; Juan 5:30; Salmo 89:50–51; Juan 4:34
- 4 1 Corintios 10:11; 2 Timoteo 3:16–17; Romanos 4:23–24; 2 Pedro 1:20–21; Hebreos 10:35–36
- 5 Filipenses 2:4–5; Romanos 15:13; 1 Pedro 3:8; Efesios 5:2; Romanos 12:16
- 6 Juan 10:29–30; Hechos 4:24; Efesios 1:3; Apocalipsis 1:6; 2 Corintios 11:31
- 7 Mateo 10:40; Juan 13:34; Romanos 14:1–3; Romanos 5:2; Lucas 9:48
- 8 Gálatas 4:4–5; Mateo 15:24; 2 Corintios 1:20; Juan 1:11; Hechos 3:25–26
- 9 2 Samuel 22:50; Salmo 18:49; Romanos 3:29; Mateo 9:8
- 10 Salmo 67:3–4; Deuteronomio 32:43; Isaías 42:10–12; Salmo 138:4–5; Salmo 68:32
- 11 Salmo 117:1
- 12 Isaías 11:10; Isaías 11:1; Mateo 12:21; Apocalipsis 22:16; Apocalipsis 5:5
- 13 2 Tesalonicenses 2:16–17; Romanos 12:12; 2 Corintios 9:8; Gálatas 5:22; Romanos 14:17
- 14 Colosenses 3:16; 2 Pedro 1:12; 1 Juan 2:21; 1 Corintios 8:1; 1 Corintios 8:7
- 15 Romanos 12:3; 1 Corintios 15:10; Romanos 1:5; Romanos 12:6; 1 Pedro 4:10–11
- 16 Romanos 11:13; Romanos 1:1; Hechos 9:15; 2 Timoteo 1:11; Filipenses 2:17
- 17 2 Corintios 2:14–16; 2 Corintios 12:11–21; 2 Corintios 7:4; Hebreos 5:1; Filipenses 3:3
- 18 Hechos 15:12; Romanos 1:5; Hechos 21:19; Proverbios 25:14; Gálatas 2:8
- 19 2 Corintios 12:12; Hebreos 2:4; Gálatas 3:5; Hechos 19:11–12; 2 Timoteo 4:17
- 20 2 Corintios 10:13–16; 1 Corintios 3:9–15; Efesios 2:20–22
- 21 Isaías 52:15; Isaías 65:1
- 22 Romanos 1:13; 1 Tesalonicenses 2:17–18
- 23 Romanos 15:32; Romanos 1:10–12; Romanos 15:29; Hechos 19:21; 1 Tesalonicenses 3:10
- 24 Romanos 15:28; Romanos 1:12; Hechos 15:3; 2 Corintios 1:16; Hechos 21:5
- 25 Hechos 24:17; Hechos 19:21; Hechos 20:22; Hechos 20:16; 1 Corintios 16:1–3
- 26 2 Corintios 8:1–9; Hechos 11:27–30; 2 Corintios 9:2; Santiago 2:5–6; 2 Corintios 9:12
- 27 Gálatas 6:6; 1 Corintios 9:11; Filemón 19; Romanos 11:17
- 28 Romanos 15:24; Filipenses 4:17; Colosenses 1:6; Proverbios 19:21; Lamentaciones 3:37
- 29 Efesios 4:13; Romanos 1:10–12; Salmo 16:11; Efesios 1:3; Efesios 3:19
- 30 Colosenses 4:12; 2 Corintios 1:11; 1 Tesalonicenses 5:25; 2 Corintios 4:11; Filipenses 2:1
- 31 2 Tesalonicenses 3:2; 2 Corintios 8:4; Romanos 15:25; 2 Corintios 9:1; Hechos 21:17–31
- 32 1 Corintios 16:18; Hechos 18:21; Filemón 7; Filemón 20; 2 Corintios 7:13
- 33 2 Corintios 13:11; Filipenses 4:9; 1 Tesalonicenses 5:23; Romanos 16:20; Hebreos 13:20
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
Again, he is speaking of Christ's concern for us, still holding to the same topic, and showing what great things He hath done for us, and how "He pleased not Himself." (Rom. xv. 3.) And besides this, there is another point which he makes good, that those of the Gentiles are debtors to a larger amount unto God.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 11 (1889)
because the Church of Christ hath both strong and weak ones; and cannot be without either strong or weak; whence the Apostle Paul says, "Now we that are strong ought to bear the infirmities of the weak." In that Peter said, "Thou art the Christ, the Son of the living God," he represents the strong: but in that he totters, …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)
… which was produced after the ascension, manifests His equality with the Father; thus saying, "The Lord said unto my Lord, Sit Thou on my right hand." And Isaiah too saith, "He that riseth up to rule over the Gentiles, in Him shall the Gentiles trust." But how saith he that Bethlehem is "not the least among the princes of Judah?" …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)
Receive thou therefore Him that was born of David, believing the prophecy which saith, And in that day there shall be a root of Jesse, and He that shall rise to rule over the Gentiles: in Him shall the Gentiles trust.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)
… adoption of sons, our liberty to call God our Father, our being made partakers of the grace of Christ, our being called children of light, our sharing in eternal glory, and, in a word, our being brought into a state of all "fulness of blessing," both in this world and in the world to come, of all the good gifts …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 8 (1895)