1 Non sum liber? non sum Apostolus? nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi? nonne opus meum vos estis in Domino? 2 Et si aliis non sum Apostolus, sed tamen vobis sum: nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino. 3 Mea defensio apud eos qui me interrogant, hæc est: 4 Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi? 5 numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas? 6 aut ego solus, et Barnabas, non habemus potestatem hoc operandi? 7 Quis militat suis stipendiis umquam? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat? 8 Numquid secundum hominem hæc dico? an et lex hæc non dicit? 9 Scriptum est enim in lege Moysi: Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo? 10 an propter nos utique hoc dicit? Nam propter nos scripta sunt: quoniam debet in spe qui arat, arare: et qui triturat, in spe fructus percipiendi. 11 Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus? 12 Si alii potestatis vestræ participes sunt, quare non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate: sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi. 13 Nescitis quoniam qui in sacrario operantur quæ de sacrario sunt, edunt: et qui altari deserviunt, cum altari participant? 14 Ita et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere. 15 Ego autem nullo horum usus sum. Non autem scripsi hæc ut ita fiant in me: bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet. 16 Nam si evangelizavero, non est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit: væ enim mihi est, si non evangelizavero. 17 Si enim volens hoc ago, mercedem habeo: si autem invitus, dispensatio mihi credita est. 18 Quæ est ergo merces mea? ut Evangelium prædicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio. 19 Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem. 20 Et factus sum Judæis tamquam Judæus, ut Judæos lucrarer: 21 iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege) ut eos qui sub lege erant, lucrifacerem: iis qui sine lege erant, tamquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem: sed in lege essem Christi) ut lucrifacerem eos qui sine lege erant. 22 Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos. 23 Omnia autem facio propter Evangelium: ut particeps ejus efficiar. 24 Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite ut comprehendatis. 25 Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant: nos autem incorruptam. 26 Ego igitur sic curro, non quasi in incertum: sic pugno, non quasi aërem verberans: 27 sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo: ne forte cum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar.
1 Corintios · Vulgata Clementina
1 Corintios 9 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Referencias cruzadas (27)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Hechos 9:17; Hechos 9:3; 1 Timoteo 2:7; Hechos 23:11; 1 Corintios 9:19
- 2 2 Corintios 12:12; 2 Corintios 3:1–3; Juan 6:27
- 3 Hechos 25:16; 2 Timoteo 4:16; Filipenses 1:7; Hechos 22:1; Filipenses 1:17
- 4 1 Tesalonicenses 2:6; 2 Tesalonicenses 3:8–9; Lucas 10:7; 1 Tesalonicenses 2:9; Mateo 10:10
- 5 Juan 1:42; Mateo 8:14; 1 Corintios 7:39; 1 Corintios 7:7; Gálatas 1:19
- 6 2 Tesalonicenses 3:7–9; Hechos 13:1–2; Hechos 18:3; Hechos 4:36; 1 Tesalonicenses 2:9
- 7 Proverbios 27:18; Deuteronomio 20:6; 2 Timoteo 2:3–4; 1 Corintios 3:6–8; 1 Timoteo 1:18
- 8 Romanos 6:19; Isaías 8:20; 1 Corintios 14:34; Romanos 3:31; 1 Corintios 7:40
- 9 Deuteronomio 25:4; 1 Timoteo 5:18; Salmo 104:27; Salmo 145:15–16; Jonás 4:11
- 10 Romanos 15:4; 2 Timoteo 2:6; Romanos 4:23–24; 2 Corintios 4:15; 1 Corintios 3:9
- 11 Romanos 15:27; Gálatas 6:6; Mateo 10:10; 2 Corintios 11:15; Malaquías 3:8–9
- 12 2 Corintios 11:12; 1 Corintios 9:15; 1 Corintios 9:18; 2 Corintios 11:7–10; 1 Tesalonicenses 2:6–9
- 13 Números 5:9–10; Levítico 6:26; Números 18:8–20; 1 Samuel 2:28; 1 Corintios 10:18
- 14 Mateo 10:10; 1 Timoteo 5:17–18; 1 Corintios 9:4; Gálatas 6:6; Lucas 10:7
- 15 1 Tesalonicenses 2:9; 2 Tesalonicenses 3:8; 1 Corintios 9:12; 2 Corintios 11:9–12; Hechos 20:34
- 16 Romanos 1:14; Jeremías 20:9; Colosenses 4:17; Lucas 9:62; Hechos 4:20
- 17 Gálatas 2:7; 1 Corintios 3:8; Colosenses 1:25; 1 Crónicas 28:9; Mateo 10:41
- 18 2 Corintios 11:7–9; 2 Tesalonicenses 3:8–9; 1 Corintios 10:33; 1 Corintios 8:9; 1 Tesalonicenses 2:6
- 19 Gálatas 5:13; Mateo 18:15; 1 Corintios 10:33; Santiago 5:19–20; Mateo 20:26–28
- 20 Hechos 16:3; Gálatas 5:18; Hechos 21:20–26; Hechos 17:2–3; Hechos 18:18
- 21 Romanos 2:12; Gálatas 3:2; Romanos 2:14; Mateo 5:17–20; 1 Corintios 7:19–22
- 22 1 Corintios 10:33; Romanos 15:1; 1 Corintios 9:19; Romanos 11:14; Gálatas 6:1
- 23 2 Timoteo 2:10; 1 Corintios 9:25–27; Marcos 8:35; 1 Juan 1:3; Gálatas 2:5
- 24 Filipenses 3:14; Hebreos 12:1; 2 Timoteo 4:7–8; Apocalipsis 3:11; Filipenses 2:16
- 25 2 Timoteo 2:5; Apocalipsis 2:10; 1 Timoteo 6:12; 2 Timoteo 4:7–8; Santiago 1:12
- 26 2 Timoteo 2:5; 2 Pedro 1:10; Filipenses 1:21; Colosenses 1:29; 2 Timoteo 1:12
- 27 Romanos 8:13; 1 Corintios 9:25; Colosenses 3:5; 2 Corintios 13:5–6; 1 Pedro 2:11
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
Inasmuch as he had said, "If meat make my brother to stumble I will eat no flesh forever;" a thing which he had not yet done, but professed he would do if need require: lest any man should say, "Thou vauntest thyself at random, and art severe in discourse, and utterest words of promise, a thing easy to me or …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 12 (1889)
But I so run, not as uncertainty; I fight, not as one beating the air; but I make my body livid, and bring it into subjection, lest by any means, when preaching to others, I may myself be rendered a castaway." This able wrestler, therefore, exhorts us to the struggle for immortality, that we may be crowned, and may deem …
But now is necessity sweet unto me, and against this sweetness do I fight, lest I be enthralled; and I carry on a daily war by fasting, oftentimes "bringing my body into subjection," and my pains are expelled by pleasure.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 1 (1886)
… said, "Go ye and learn what that meaneth, I will have mercy, and not sacrifice." Thus doth Paul also: when he had first established his reasoning by illustrations from common things, and had said, "Who feedeth a flock, and eateth not of the milk thereof?" then he brings in the Scriptures also, saying, "It is written in the law of …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)
… candle on a candlestick, when he says, "So fight I, not as one that beateth the air; but I keep under my body, and bring it into subjection, lest that by any means, when I preach to others, I myself should be found a castaway." When He says, however, "that it may give light to all who are in the …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)