Saltar al texto

Hebreos · Vulgata Clementina

Hebreos 12 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen: 2 aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet. 3 Recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem: ut ne fatigemini, animis vestris deficientes. 4 Nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes: 5 et obliti estis consolationis, quæ vobis tamquam filiis loquitur, dicens: Fili mi, noli negligere disciplinam Domini: neque fatigeris dum ab eo argueris. 6 Quem enim diligit Dominus, castigat: flagellat autem omnem filium, quem recipit. 7 In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus: quis enim filius, quem non corripit pater? 8 quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes: ergo adulteri, et non filii estis. 9 Deinde patres quidem carnis nostræ, eruditores habuimus, et reverebamur eos, non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus? 10 Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos: hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus. 11 Omnis autem disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii, sed mœroris: postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justitiæ. 12 Propter quod remissas manus, et soluta genua erigite, 13 et gressus rectos facite pedibus vestris: ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur. 14 Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum: 15 contemplantes nequis desit gratiæ Dei: ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi. 16 Ne quis fornicator, aut profanus ut Esau: qui propter unam escam vendidit primitiva sua: 17 scitote enim quoniam et postea cupiens hæreditare benedictionem, reprobatus est: non enim invenit pœnitentiæ locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam. 18 Non enim accessistis ad tractabilem montem, et accensibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam, 19 et tubæ sonum, et vocem verborum, quam qui audierunt, excusaverunt se, ne eis fieret verbum. 20 Non enim portabant quod dicebatur: Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur. 21 Et ita terribile erat quod videbatur. Moyses dixit: Exterritus sum, et tremebundus. 22 Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem cælestem, et multorum millium angelorum frequentiam, 23 et ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in cælis, et judicem omnium Deum, et spiritus justorum perfectorum, 24 et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel. 25 Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur: multo magis nos, qui de cælis loquentem nobis avertimus. 26 Cujus vox movit terram tunc: nunc autem repromittit, dicens: Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed et cælum. 27 Quod autem, Adhuc semel, dicit: declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea quæ sunt immobilia. 28 Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam: per quam serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia. 29 Etenim Deus noster ignis consumens est.

Referencias cruzadas (29)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 2 Timoteo 4:7; 1 Corintios 9:24–27; Filipenses 2:16; Lucas 21:34; Hebreos 10:35–39
  2. 2 Miqueas 7:7; 1 Pedro 3:18; 1 Pedro 2:23–24; Hebreos 1:3; Filipenses 1:6
  3. 3 Gálatas 6:9; 2 Corintios 4:16; Apocalipsis 2:3; 1 Corintios 15:58; Hebreos 12:2
  4. 4 1 Corintios 10:13; Apocalipsis 2:13; Hebreos 10:32–34; Hebreos 12:2; Mateo 24:9
  5. 5 Proverbios 3:11–12; Job 5:17–18; Apocalipsis 3:19; 1 Corintios 11:32; Salmo 94:12
  6. 6 Apocalipsis 3:19; Proverbios 3:12; Salmo 119:75; Proverbios 13:24; Salmo 94:12
  7. 7 Proverbios 19:18; Deuteronomio 8:5; Proverbios 13:24; Proverbios 29:15; Proverbios 29:17
  8. 8 Hebreos 12:6; 1 Pedro 5:9–10; Salmo 73:1; Salmo 73:14–15
  9. 9 Números 16:22; Números 27:16; Isaías 42:5; Juan 3:6; Job 12:10
  10. 10 2 Pedro 1:4; Levítico 11:44–45; Tito 2:14; Efesios 5:26–27; Ezequiel 36:25–27
  11. 11 Romanos 5:3–5; 2 Corintios 4:17; Hebreos 12:5–6; 1 Pedro 1:6; Hebreos 12:10
  12. 12 Isaías 35:3; Hebreos 12:3; Job 4:3–4; 1 Tesalonicenses 5:14; Ezequiel 21:7
  13. 13 Proverbios 4:26–27; Gálatas 6:1; Isaías 35:3; Isaías 35:6; Isaías 40:3–4
  14. 14 2 Corintios 7:1; 1 Pedro 1:15–16; 1 Tesalonicenses 4:7; Mateo 5:8–9; 1 Pedro 3:11
  15. 15 Hebreos 3:12; Deuteronomio 29:18; Gálatas 5:4; 2 Corintios 6:1; 2 Juan 8
  16. 16 Génesis 25:31–34; 1 Corintios 6:15–20; Hebreos 13:4; Marcos 7:21; Apocalipsis 22:15
  17. 17 Proverbios 1:24–31; Mateo 25:11–12; Mateo 7:23; Hebreos 6:8; Hebreos 10:26–29
  18. 18 Deuteronomio 4:11; Éxodo 24:17; Deuteronomio 5:22–26; Éxodo 20:18; Romanos 6:14
  19. 19 Deuteronomio 18:16; 1 Corintios 15:52; Deuteronomio 4:12; Éxodo 20:1–19; Deuteronomio 5:3–22
  20. 20 Éxodo 19:12–13; Deuteronomio 33:2; Gálatas 3:10; Gálatas 2:19; Éxodo 19:16
  21. 21 Éxodo 19:16; Deuteronomio 9:19; Isaías 6:3–5; Éxodo 19:19; Salmo 119:120
  22. 22 Filipenses 3:20; Gálatas 4:26; Salmo 48:2; Apocalipsis 14:1; Isaías 51:11
  23. 23 Santiago 1:18; Hebreos 11:40; Lucas 10:20; Apocalipsis 14:4; Éxodo 4:22
  24. 24 Hebreos 9:15; Hebreos 11:28; Hebreos 8:6; Hebreos 11:4; Génesis 4:10
  25. 25 Hebreos 8:5; Hebreos 2:1–3; Deuteronomio 30:17; Zacarías 7:11; Proverbios 13:18
  26. 26 Hageo 2:6–7; Isaías 13:13; Éxodo 19:18; Isaías 2:19; Joel 3:16
  27. 27 Mateo 24:35; 1 Corintios 7:31; Apocalipsis 21:1; 2 Pedro 3:10–11; Apocalipsis 11:15
  28. 28 Romanos 12:1–2; Salmo 2:11; Hebreos 13:15; Daniel 2:44; Hebreos 4:16
  29. 29 Deuteronomio 4:24; Deuteronomio 9:3; Isaías 66:15; 2 Tesalonicenses 1:8; Hebreos 10:27

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias

Lo que dijeron los Padres

Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.

Cómo se eligieron

«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).

  1. Comentario 12:4 John Chrysostom, Homilies on Hebrews (Homily XXIX)

    There are two kinds of consolation, apparently opposed to one another, but yet contributing great strength each to the other; both of which he has here put forward.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 14 (1889)

  2. Cita 12:6 Clement of Rome, First Epistle to the Corinthians (Chapters LIII–LVIII)

    For thus saith the holy Word: "The Lord hath severely chastened me, yet hath not given me over to death." "For whom the Lord loveth He chasteneth, and scourgeth every son whom He receiveth." "The righteous," saith it, "shall chasten me in mercy, and reprove me; but let not the oil of sinners make fat my head." And again he …

    Leer en contexto · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)

  3. Cita 12:14 Augustine of Hippo, The City of God (Book XV, Chapters 3–5)

    … between thee and him alone." So too of sins which may create scandal the apostle says, "Them that sin rebuke before all, that others also may fear." For this purpose, and that we may keep that peace without which no man can see the Lord, many precepts are given which carefully inculcate mutual forgiveness; among which we may number that …

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)

  4. Cita 12:18 John Chrysostom, Homilies on the Gospel of Matthew (Homily II)

    Since, if the Jews, when they were to approach "a mountain that burned, and fire, and blackness, and darkness, and tempest;" --or rather when they were not so much as to approach, but both to see and to hear these things from afar;--were commanded for three days before to abstain from their wives, and to wash their garments, and were …

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)

  5. Cita 12:16 Cyril of Jerusalem, Catechetical Lectures (Lecture IV)

    For you, brethren, a great crown is laid up: barter not away a great dignity for a petty pleasure: listen to the Apostle speaking: Lest there be any fornicator or profane person, as Esau, who for one mess of meat sold his own birthright.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)